REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Primum dictum, inimicus qua talis non est diligendus, quia malus, positive habens habitum vitiosum odii. Secundum, qua homo dilectione habituali diligendus est, potest tamen non diligi actu. Tertium, non debeo nolle inimico amare Deum in se, vel sibi, sed neque teneor ista sibi valle positive, absolute, id est, efficaciter, sed tantum si Deo ita placuerit, et non est necesse explicite ponere talem conditionem, quia inclusa est in omni petitione ordinate facta Deo. Quartum, bona corporis, et externa possumus velle et nolle proximo et inimico, prout ei, secundum Deum magis expedit.
Dicendum quod inimicus dupliciter potest considerari, vel ut inimicus, vel ut homo. Primo modo, inquantum hujusmodi, malus est, non tantum privatione boni moris, sed ex habitu vitioso contrario positive. Sicut injustus non tantum dicitur, qui caret habitu justitiae, sed qui habet habitum justitiae contrarium, elicitum ex actibus contrariis. Ita cum amicitia respiciat bonum virtutis in amato conveniens bono virtutis in amante, et ex hoc fit dilectio, ita inimicitia dicit proprie habitum causatum ex actibus contrariis, scilicet odii, propter bonum virtutis in eo, quem non imitatur. Unde inimicitia ut hujusmodi, est pessimum vitium, quia optimae virtuti, scilicet amicitiae, opponitur, et eam privat. Unde sic diligere inimicum est diligere ejus inimicitiam, et hoc est odire Deum, quia ut sic non debemus diligere inimicum.
Si vero consideretur ut homo, sic possumus loqui de dilectione habituali vel actuali. Si de actuali, nec sic tenemur pro semper, nec aliquando habere actum elicitum dilectionis erga inimicum. Convenit enim ex causa justa et licita, ut ex occupatione circa contemplationem, sicut sunt solitarii, nunquam habere actum elicitum circa cognitionem aut dilectionem alicujus, nisi solius Dei, et sic possumus non diligere actualiter.
Sed utrum possimus habere actum contrarium positivum circa eum, ut odire, vel nolle ei bonum? Dicendum quod quinque sunt genera bonorum, circa quae diversimode est dicendum, scilicet duo in comparatione ad Deum, summum, justum, volendo scilicet eum diligere Deum propter se. Secundo, ut summum commodum sibi, et maxime volendo sibi Deum. Tertium est bonum vitae et esse. Quartum est bonum corporis, ut castitas, decor, fortitudo. Quintum, bonum temporale, ut prosperitas et divitiae.
Quoad primum et secundum, videtur dicendum quod cum debeam ex charitate, non amore privato diligere Deum, cavendum erit mihi, ut tantum dilectio mea sit ei accepta, nolendo habere comparticipem in amando ipsum in se amore justitiae, quia volendo eum sic mihi ex affectione commodi, hoc esset velle privatum, quod Deus vult habere commune, et per consequens moraliter amare, et non ex charitate. Ideo non debeo absolute velle ei talia bona, nec tamen absolute nolle ei ista, quia absolute velle eum habere Deum carum, vel amare, cujus amorem Deus non acceptat, vel quem non vult habere amicum, sed inimicum, esset inordinate velle, quia velle talia alicui, Deo displicet, est potius non amare, sicut velle Regi alicujus amicitiam, quae sibi finaliter displicet.
Sed de actu positivo non oportet, quia potest subtrahere se ab actionibus, ut nunquam sit necessitas diligendi eum actualiter positive, cum hoc possit etiam circa amicum efficere, ut patet supra ; ideo dicendum esset, quod non deberet velle alicui Deum absolute, sed sub conditione, si non displicet Deo se communicare sibi, et sic non debemus absolute velle vel nolle inimico illa, sed utrumque sub ista conditione, si Deus hoc acceptet, debemus velle ; si non, non debemus ex charitate velle, ut Deus acceptaret eum, sed ex abundanti hoc orare. Verumtamen aliquando oportet habere aliquos actus elicitos interiores et exteriores ordinantes justum ad diligendum Deum, si habeo curam ejus, sed si non, non teneor. Aliter teneretur ire praedicare, hoc tamen non oportet, quia scio aliam viam possibilem, ideo non teneor absolute sibi actu interiori, nec exteriori. Ubi vero hoc non posset fieri nisi per me, non possum sine peccato subtrahere me sibi, ubi incumbit mihi cura.
Secundo quoad alia bona, et primo quoad duo ultima, dicendum quod positive diligendo eum et privative possemus ei velle ista bona, scilicet temperantiam, sanitatem, vigorem, etc. positive quidem volendo eum converti ad bonum, et emendari. Si autem istis utatur ut ad exercitium malitiae suae, possum ei nolle illa, sive velle, ut auferantur, quia sic majus bonum volo ei ; similiter privative, nolendo eum plus male uti, sive nolendo eum plura mala multiplicare ad majorem damnationem suam.