Error Nestorii circa incarnationem et eius improbatio.
Hoc igitur volens declinare Nestorius, partim quidem a Photini errore discessit, quia posuit christum filium dei non solum per adoptionis gratiam, sed per naturam divinam, in qua patri extitit coaeternus; partim vero cum Photino concordat, dicens, filium dei non sic esse unitum homini ut una persona fieret dei et hominis, sed per solam inhabitationem in ipso, et sic homo ille, sicut secundum Photinum per solam gratiam deus dicitur, sic et secundum Nestorium dei filius dicitur, non quia ipse vere sit deus, sed propter filii dei inhabitationem in ipso, quae est per gratiam.
Hic autem error auctoritati sacrae Scripturae repugnat. Hanc enim unionem dei et hominis apostolus exinanitionem nominat, dicens, Philip. II, 6, de filio dei: qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens.
Non est autem exinanitio dei quod creaturam rationalem inhabitet per gratiam, alioquin et pater et spiritus sanctus exinanirentur, quia et ipsi creaturam rationalem per gratiam inhabitant, dicente domino de se et de patre, Ioan. XIV, 23: ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus, et apostolo de spiritu sancto, I Cor. III, 16: spiritus dei habitat in vobis.
Item non conveniret homini illi voces divinitatis emittere, si personaliter deus non esset. Praesumtuosissime ergo dixisset: ego et pater unum sumus: et: antequam Abraham fieret, ego sum. Ego enim personam loquentis demonstrat: homo autem erat qui loquebatur.
Est igitur persona eadem dei et hominis.
Ad hos ergo errores excludendos, in symbolo tam apostolorum quam patrum, facta mentione de persona filii, subditur: qui conceptus est de spiritu sancto, natus, passus, mortuus et resurrexit. Non enim ea quae sunt hominis, de filio dei praedicarentur, nisi eadem esset persona filii dei et hominis, quia quae uni personae conveniunt, non ex hoc ipso de altera praedicantur: sicut quae conveniunt Paulo, non ex hoc ipso praedicantur de Petro.