De ventre. Hic ponitur ratio spei: quasi dicat: in te speravi, quia te habui semper ut deum: psalm. 27: in deo speravit cor meum, et adjutus sum; et ideo dicit: tu es deus meus de ventre matris meae, idest ex quo factus sum homo, quia ante non erat dei filius homo. Sed si exponatur de membris christi, projectio sive extractio est de uno in aliud secundum carnem; christus autem semper tendebat in deum. Sed loquitur de membris quae secundum carnem semper sunt in ventre carnali, scilicet concupiscentiis mundanis; sed per deum ab hujusmodi concupiscentiis extrahuntur, et projiciuntur in deum: ut nihil nisi deum sperent et quaerant. Consequenter concludit orationem cum dicit, ne discesseris a me, scilicet defendendo, vel in me, vel in membris meis quantum ad spiritualia; quasi dicat, dereliquisti me, exponendo passioni corporali. Ne recedas a me, fovendo me spirituali auxilio.