CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Quantum ad tertium articulum. In isto articulo Doctor intendit duo probare. Primo ponit unum praeambulum, scilicet quod primum effectivum est omnino necesse esse, et probat ibi : Ex hoc arguo sic. Et ratio stat in hoc, quod nihil potest destrui nisi per aliquod sibi incompossibile positive vel privative. Exemplum primi : Albedo non potest destrui nisi per nigredinem, quae est sibi incompossibilis positive. Et licet albedo posset a Deo destrui sine positione nigredinis in subjecto, ut patet a Doctore in 4. dist. 43. tamen posito quod sit aliquid, quod nullo modo possit destrui nisi per aliquod incompossibile sibi, sicut privatio non potest destrui nisi per habitum, tanquam per aliquod positivum incompossibile sibi, illud non posset destrui nisi per positivum illud. Exemplum secundi : Visio non destruitur nisi per caecitatem, quae est sibi incompossibilis privative. Si ergo primum effectivum potest non esse, hoc erit per aliquod sibi incompossibile privative vel positive, et certum est quod privative nihil est sibi incompossibile, (ut patet) quia privatio est in subjecto apto nato ; sed in primo effectivo non est aliquod subjectum quod sit receptivum habitus et privationis, quia primum effectivum nullo modo est compositum, ut patuit supra. Esset enim necesse, quod si entitas primi effectivi posset destrui privative, quod talis privatio in aliquo reciperetur, quod est impossibile. Nec est destructibile per aliquod sibi incompossibile positive quod posset sibi inesse, et probo per omnia incompossibilia positiva, puta contrarie, relative, disparate et hujusmodi; et incompossibile dicatur A,illud A non potest destruere B positive nisi positive insit,nam albedo non potestdestruere nigredinem nisi insit habenti nigredinem. Sic A non potest destruere B nisi insit enti in quo est ipsum B, et tunc quaero, aut A est a se, et cum B sit a se, et A non potest destruere B nisi A insit ; et si sic, alterum inconvenientium sequitur, vel quod duo omnino incompossibilia sint simul, quod est impossibile, vel quod neutrum eorum sit, quia utrumque destruit esse alterius cum sint aequalis virtutis, quia utrumque a se, et haec incompossibilitas positiva debet intelligi incompossibilitas formalis, sicut duae formae formaliter repugnant inter se, ita quod non possit esse simul in eodem, eo quod una formaliter expellit aliam, ut patet de contrariis. Si vero dicatur quod A est incompossibile B non formaliter, sed virtualiter, de qua incompossibilitate virtuali patebit infra, in responsione ad primum argumentum principale hujus quaestionis et in 4. d. 49. q. 12. Et sic dicimus quod A est incompossibile B virtualiter, quia habet in virtute sua aliquem effectum, qui formaliter est incompossibilis ipsi B, sicut dicimus quod aqua virtualiter est incompossibilis caliditati, quia virtualiter continet frigiditatem, quae est incompossibilis formaliter caliditati, et hoc est quod dicit Doctor hic : Aut A per effectum ipsius potest destruere ipsum B, qui effectus sit formaliter incompossibilis ipsi B, et hoc non, quia effectus A est simpliciter imperfectior ipso B, et imperfectius non potest destruere perfectius, et sic patet littera Doctoris.
(b) Secundo principaliter Doctor probat, quod tantum sit unum primum effectivum ibi: Ex hoc ultra ad propositum.
Et in ista ratione supponit unum, quod quaecumque differunt per aliud differunt ad invicem, et per aliud conveniunt ; patet, quia Franciscus et Joannes differunt per differentias individuales, et conveniunt in humanitate. Si ergo essent duo prima necesse esse, quae dicantur A et B, differrent et convenirent, et tunc quaero, aut A et B, sunt simpliciter primo diversa, aut sunt vere differentia? Non primo modo, quia duae naturae perfectae non possunt esse primo diversae, ut patebit infra d. 3. Si secundo modo, tunc A differt a B per aliquam rationem formalem, quae dicatur C, et convenit cum B per aliquid aliud a C, et illud dicatur D, et certum est, quod illud in quo convenit non includit formaliter illud per quod differt, nec econtra, ut patet de animali et rationali.
Quaerit modo ultra Doctor, aut C et D sunt necesse esse, quae formaliter differunt ad invicem, aut non. Si primo, ergo A erit necesse esse per duas rationes formales necessario essendi, et sic circumscripto D, erit necesse esse per C, et ex alia parte non erit necesse esse circumscripto D, cum sit ratio formalis necessario essendi, et sic A, erit necesse esse et non necesse esse. Si secundo, scilicet si A et B sunt possibilia tantum, vel unum illorum: ergo A erit non necesse esse, quia nihil erit necesse esse per aliud possibile, quod in sua ratione formali includitur. Et hoc est quod dicit Doctor in ista ratione.
Contra hanc rationem arguit unus Doctor. Primo sic, quia Deus et creatura conveniunt in ente, et differunt suis propriis rationibus ; ergo si ratio Doctoris esset bona includeret duas rationes formales, et tunc illae, aut sunt necesse esse aut possibiles, et arguatur ut Doctor arguit. Secundo arguit in hoc, quod dicit Doctor quod illae duae rationes formales formaliter differunt, sed in Deo sunt plura formaliter distincta secundum Scotum in primo dist. 8. quaest, penult. et etiam secundum ipsum Occhara, relatio et essentia differunt formaliter in Deo, et tunc arguatur ut prius; aut illa formaliter distincta sunt rationes formales necessario essendi, aut non, et sic arguatur ut prius.
Pro responsione ad argumenta istius Doctoris praemitto aliqua. Primo, quod essentia A et B, a qua abstrahitur ens commune, est in actualissima existentia, quae existentia est de essentia A et B, ut patet a Doctore, praesenti dist. quaest. 2. et in Quolib. quaest. 1. Primum enim effectivum, scilicet A, et similiter aliud primum effectivum, scilicet B, habent aliam entitatem actualissimam et perfectissime existentem, et nullo modo realiter contractam, ut patebit infra a Doctore dist. 5. et 26. et istae duae entitates sive naturae actualissimae, aut sunt ejusdem speciei specialissimae aut alterius speciei. Non secundo, quia una species necessario est perfectior alia essentialiter, ut patet 8. Metaph. quia formae se habent sicut numeri, et sic una illarum esset eminentior essentialiter, et si sic, esset contra praesuppositum, quod est quod ista duo necesse esse sint simpliciter eminentissima. Si primo, stat argumentum Doctoris, quia istae duae naturae realiter conveniunt in aliqua natura specifica, sicut dicimus quod natura Socratis et natura Platonis conveniunt in humanitate, et ultra hoc differunt per suas differentias, et sic Socrates constat per suam humanitatem et differentiam individualem. Sic in proposito, natura A convenit quidditative cum natura B, et ultra hoc differt ab ipso Ii, non per id quo convenit, sed per aliquam rationem formalem distinguentem A a B, et tunc stat argumentum Doctoris.
Secundo praemitto, quod licet a natura A et a natura Ii possit abstrahi conceptus communis entis, qui tamen conceptus est posterior ipso A et B, et per consequens nullo modo est ratio constituendi A et B, ut patet; et quod talis conceptus sit posterior, patebit infra a Doctore d. 8. et sic nullo modo est ratio constituendi prius; non sic est de concpptu specifico, talis praesupponit naturam communem individuis et priorem ipsis, vel est ipsa natura, sic essentialiter prior. Et sic si darentur duo prima effectiva, scilicet A et 7?, illa de necessitate convenirent in aliqua natura communi priore A et B, et distinguerentur per C et D et cum una ratio non includat formaliter aliam, si illae rationes sunt necesse esse, tunc argumentum Doctoris stat in suo robore.
Si dicatur hic, quod non sequitur quod A erit necesse esse duplici necessitate, quia necessitas praesupponit entitatem: sed ipsum A habet esse per istas duas rationes formales quae sunt rationes formales necessario essendi, ita quod sicut una non dicit totam entitatem ipsius A, sequitur quod nec etiam necessitatem simpliciter ipsius A, sicut si homo diceretur habere necesse esse saltem secundum quid, non diceretur necesse esse per rationem animalis, quia si sic, posset argui, ut Doctor arguit, quod duplici necessitate esset necesse esse, sic in proposito. Dico, quod etsi necessitas praesupponat entitatem, tamen sicut est impossibile aliquid esse ens duplici entitate et ultimata, sic est impossibile aliquid esse simpliciter necesse esse duplici necessitate simpliciter, quia circumscripta una, adhuc esset necesse esse per aliam ; et ex alia parte non esset necesse esse, quia esset circumscripta ratio simpliciter necessario essendi: in proposito, istae entitates quae constituunt ipsum A sunt simpliciter necesse esse, sicut et ipsum A, quia quod est necesse esse in primo ente, est ibi necesse esse in ultima necessitate. Non enim dantur gradus ibi necessitatis, secundum quos una dicatur major et altera minor, et ideo stat argumentum Doctoris, quod si A esset necesse esse, illa duplici necessitate circumscripta una, etc, Et sic concedo, quod si animal est simpliciter ratio necessario essendi homini et similiter rationale, tunc homo existens necesse esse ista duplici necessitate simpliciter et utlimate, per impossibile circumcripta una, etiam necesse esse et non necesse esse, sic dictum Doctoris de necessitate primi effectivi debet intelligi.
Sed occurrit difficultas duplex. Prima in hoc quod dixi secundum Doctorem, quod conceptus entis est posterior entitate primi effectivi; si sic, videtur sibi contradicere, quia ipse vult in 1. d. 3. et d. 8. quod praedicetur in quid; et si sic, tunc sequitur quod est prior illo quidditative et de quidditate ejus.
Dico, quod ille conceptus ex hoc potest dici de quidditate, et prior, quia sumitur ab entitate divina quidditativa, tamen in se, ille conceptus entis est posterior, nec dicit aliquid pertinens ad quidditatem Dei. Et ex hoc quod dixi possunt solvi multae objectiones.
Secunda difficultas est, an conceptus entis sit posterior creatura, cum etiam sumatur a tali creatura.
Dico secundum aliquos exponentes Doctorem, quod conceptus entis qui est praedicabilis de Deo et creatura in quid, est simpliciter prior omni creatura, cum talis conceptus primo sumatur ab essentia primi effectivi; potest tamen dici quodammodo posterior, prout a creatura abstrahitur, proprie tamen praedicatur in quid de creatura, ut prior. Posset tamen dici, quod conceptus entis ex natura rei non est prior quidditate et essentialiter creatura, nec proprie de quidditate ejus, et hoc ex natura rei, sed quia abstrahitur ab ipsa creatura quidditative, ideo praedicatur in quid de illa.
Ex his patet responsio ad primum argumentum Occham, quia etsi Deus et creatura conveniant in conceptu entis, non tamen ille conceptus cum sit posterior Deo, potest dici ratio necessario essendi ipsius, etc. Si etiam A et B, essent duae naturae, specie distinctae (quod non credo esse verum, ut palebil per argumentum Doctoris praesentid. quaest, illa: An tantum sit unus Deus, quod etiam argumentum recitat magister Occham, ubi supra acceptando illud tanquam verum, et affirmando quod A et B non differunt specie, quia unum esset perfectius alio essentialiter, sed differunt solum numero, vide ibi) adhuc argumentum Doctoris concluderet, quia A de necessitate haberet unam realitatem qua conveniret cum B, et aliam qua differret a B, quae realilales essent priores ipso A, et tunc formetur argumentum, ut prius de illis realitatibus.
Si dicatur, quod hoc videtur sequi ut comparatur ad creaturam, quia certum est quod habet aliquid in quo convenit cum creatura, quia ens praedicatur in quid de utroque, ut patet a Doctore infra d. 3. q. 8. et etiam habet aliquid quo differt a creatura, ut manifestum est, et sic formetur argumentum de illis realitatibus ut prius.
Dico breviter quod si A conveniat cum creatura in aliquo conceptu, non tamen convenit cum ipsa in aliqua realitate, ut patet a Doctore d. 8. et sic A seipso differret a creatura.
Si dicatur, saltem illud a quo accipitur conceptus entis in quo convenit cum creatura, differt ab illo a quo accipitur ratio differentiae qua differt a creatura, et sic formetur argumentum ut prius de illis duobus.
Respondeo, quod si singularitas essentiae divinae esset extra illam formaliter, forte argumentum haberet aliqualem apparentiam, sed essentia divina est de se formaliter haec, ut patet infra d. 5. quaest. 2. et 26. Et sic dico quod essentia divina seipsa tantum realiter differt a creatura, et conceptus entis accipitur ab ipsa ut est formaliter haec, qui conceptus, ut dixi supra, est posterior ipsa.
Ad aliud argumentum illius dico breviter de attributis, quod etsi formaliter sint necesse esse, ita quod sapientia sit necesse esse simpliciter, alia necessitate formaliter a bonitate, tamen non sequitur quod circumscripta una illarum, ipse Deus esset necesse esse et non necesse esse, quia sicut entitas Dei nullo modo est ab entitate attributorum, cum sit prior illis. ut patet a Doctore in primo, et in Quolib. it a nec necessitas Dei est ab illis, imo si, per impossibile, omnia attributa divina essent circumscripta, ita esset necesse esse, sicut ipsis non circumscriptis. Ratio ergo concluderet contra Doctorem, si hujusmodi attributa essent rationes necessario essendi ipsius Dei, quod non est verum, imo etsi ipsa attributa sint formaliter necesse esse, originaliter tamen et propter realem identitatem quam habent cum essentia ab ipsa sunt necesse esse, ut patet infra dist. 8. quaest, penult. et in Quolib. Quod dicit ipse de essentia et relatione patebit infra praesenti d. quod relatio non est formaliter necesse esse, sed tota necessitas illius est propter identitatem realem cum essentia divina.
Et quando dicit Occham, ubi supra.
quod si essentia est necesse esse, et relatio similiter ; ergo datur ibi aliqua compositio essentiae et relationis, cum essentia sit prior relatione, et per consequens videtur quod sit in potentia ad illam.
Dico, dato quod relatio esset formaliter necesse esse, adhuc essentia divina non est aliquo modo in potentia ad illam, cum sit simpliciter in ultima actualitate, et magis relatio dicitur esse in actu per essentiam quam e contra, et de hoc vide diffuse Doctorem in 1. dist. 1. quaest. 2. et dist. 26. et in Quolib. Et sic patet qualiter argumentum Doctoris est evidens.
(c) Secundo principaliter arguit Doctor probando, quod non possunt esse plura prima effectiva ibi : Secundo probatur idem, quia duae naturae, etc. Et ratio stat in hoc, quia sicut unitas addita numero variat speciem, (patet. quia si ternario additur una unitas, erit numerus quaternarius, et alia species a ternario, et perfectior) sic in gradibus perfecttonalibus et specificis. Nola tamen quod quidam sunt gradus perfeclionales individuorum, id est, consequentes esse individuale, et talis gradus additus alteri non variat individuum, patetquia si albedini ut duo, addatur alius gradus, erit eadem albedo, sed perfectior. Alii sunt gradus perfeclionales specifici, id est, ultimale constituentes aliquid in esse specifico ut ultima differentia hominis, etsi illi ultimae differentiae adderetur unus alius gradus specificus, vel ipsi homini, jam non esset homo, sed alia species perfectior homine. Isti enim gradus semper variant species quibus adveniunt, ita quod de necessitate una erit perfectior alia. Si ergo repugnat duas naturas non ultimale perfectas esse aequales in perfectionibus specificis distinctis, a fortiori repugnat quod dentur duae naturae eminentissimae specie distinctae, quae omnino essent aequales.
Si dicatur quod illae duae naturae essent ejusdem speciei et solo numero differrent, tunc primum argumentum de necesse esse evidenter concludit ut patuit supra, et ultra hoc est argumentum Doctoris infra praesenti dist. et 2. quaest. Quodlib. quod si aliqua natura communis compatitur secum plura individua, quantum est ex parte sua potest esse in infinitis, et sic concludit Doctor ibi : Quod actu essent infiniti dii. Vide ibi et praesertim in Quolib. quaest. 2. ubi diffuse pertractat illam propositionem.
(d) Hoc patet tertio per rationem de ratione finis. Et ratio stat in hoc, supponendo quod tantum sit unum universum, quod ab omnibus conceditur, et tota coordinatio entium universi est tantum ad unum finem, ut patet 12. Metaphys. Sed si essent plura prima, essent plures finis ultimi et aeque perfecti; ergo essent duae coordinationes entium in universo. Probatur consequentia, quia ultimus finis terminat coordinationem entium universi, et alius qui etiam ponitur ultimus finis, aut terminat eamdem coordinationem, aut aliam. Si secundo, habetur propositum quod erunt duae coordinationes entium in universo, quod est contra propositum. Si primo, ergo sequitur quod idem ens simpliciter potest simul habere duos fines, sive duas causas finales totales, quod est impossibile, quia si A habet necessario duas causas totales, sequitur ipsum esse et non esse; sic quia posita una causa totali alicujus ponitur illud, et ipsa remota removetur, et posita alia idem ponitur; ergo idem simul esset ordinatum ad finem ultimum et non esset ordinatum, et loquor de causa totali ejusdem ordinis. Pro cujus intelligentia dico, quod causa efficiens ejusdem ordinis et totalis est illa, quae est ejusdem speciei specialissimae et aeque perfecta. Et dicitur totalis, quia ad sui causalitatem nihil indiget, et sic duo ignes aeque perfecti respectu ignis generandi, dicuntur duae causae in genere causae efficientis ejusdem ordinis et totales, quia utraque est per se sufficiens ad generandum eumdem ignem, non enim sunt causae partiales illius, nec etiam una in causando dependet essentialiter ab alia, cum sint ejusdem speciei. Causae vero efficientes vel finales alterius ordinis sunt causae alterius speciei, et per consequens alterius perfectionis essentialis: et dicuntur totales, quia quaelibet per se est sufficiens causare effectum in suo ordine, id est, quod ad causandum non requirit aliquid quod sit ejusdem speciei. Quando tamen sunt alterius ordinis et ad invicem essentialiter ordinatae et totales, una non potest immediate causare effectum non concurrente alia; non quod illa alia det vel suppleat quovis modo causalitatem alterius, (aeque enim perfecte in sua specie causat homo effectum, sicut prima causa in suo ordine sive specie, et aeque homo dicitur causa totalis illius effectus sicut prima causa) sed quia inter illas est simpliciter essentialis ordo, sic quod talis effectus praesupponat necessario talem ordinem essentialem ; ideo una non potest illum effectum causare, non concurrentibus omnibus essentialiter ordinatis ad illum effectum, ita quod quaelibet per se, ut totalis causa in suo ordine attingat illum effectum, licet illa attingat illum in virtute alterius et dependenter.
Nec credo esse verum quod aliqui asserunt, quod causae essentialiter ordinatae concurrant ad effectum tantum partialiter. Si enim partialiter tantum, sequeretur quod prima non produceret effectum ut totalis causa, de hoc alias. Nec valet dicere, quod si A est a B, C, D, ut a tribuo causis lotalibus, quod A esset et non esset, quia posita causa totali alicujus effectus ponitur effectus, et ipsa remota non ponitur. Posito ergo B ponitur A, remoto B removetur A; et ex alia parte posito C ponitur A, ergo A simul esset et non esset.
Dico quod hoc non sequitur de causis essentialiter ordinatis, quia B etsi sit causa totalis et aeque perfecta in suo ordine sicut C, et C in suo, tamen est impossibile B causare circumscripta C et D propter ordinem essentialem earum, ita quod effectus, scilicet A, non tantum dependet in suo esse a B, C, D, ut a causis totalibus alterius ordinis, sed dependet in quantum una agit in virtute alterius. Esset tamen impossibile quod idem effectus dependeret a duobus ordinibus causarum essentialiter ordinatarum, quia posito uno ordine causarum respectu effectus A, statim ponitur A, et ipso remoto removetur; et posito alio ordine ponitur A, ergo A simul esset et non esset, et sic debet Doctor intelligi. Similiter est impossibile quod idem effectus sit a duabus causis totalibus ejusdem ordinis sive ejusdem speciei, puta quod Joannes sit a Francisco et Antonio ut a duabus causis totalibus, quia bene sequitur Joannem fore simul et non fore, quia posito Francisco ponitur, non posito non ponitur, et posito Antonio ponitur. Si tamen inter Franciscum et Antonium esset ordo essentialis, quod est impossibile, Joannes simul esset ab illis. Ad propositum, si essent duo fines ultimi, illi essent ejusdem ordinis et speciei et perfectionis, et sic idem simul esset ordinatum ad finem ultimum et non ordinatum, quia posito uno, esset actu ordinatum ad illum, et alio remoto non esset ordinatum. Et ex hoc patet confirmatio sequens, quia nulla duo possunt esse per se terminantia alicujus ejusdem, si illa duo sunt terminantia ejusdem ordinis et ejusdem rationis, et arguatur ut prius.