In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum Christus potuerit peccare ?
Alensis 3. part. quaest. 14. membr. 1. Divus Thomas 3.part. quaest. 15. art. 1. (ubi Cajet. Med.) et hic quaest. 2. art. 1. Divus Bonaventura art. 2. quaest. 1. Itichardus art. 2. quasi. 1. Duranti. quaest. 2. Gabriel quaest. 1. Paludanus quaest. 2. Henric. quodl. 6. quaest. 6. Suarez 3. part. tom. 1. disp. 33. sect. 2. Vasquez ibi. d. 61.
Circa istam distinctionem duodecimam, in qua Magister agit de conditionibus naturae assumptae, quaeritur unum : Utrum scilicet, Christus potuerit peccare? Quod sic, Joan. 7. Si dixero, quod non novi eum, ero similis vobis mendax: sed potuit dicere, et dixit totam istam orationem ; ergo potuit dicere partem, ergo potuit dicere, non novi Patrem, et mentiri, et per consequens peccare.
Praeterea, tertio de liber. arbitr. Melior est natura, quae peccare potest, quam illa quae peccare non potest: sed Chrislus assumpsit naturam nostram optimam in optimo sui ; igitur assumpsit eam ut potentem peccare ; ergo potuit peccare in ista natura.
Item, quod quis potest, si vult, potest simpliciter, quia secundum
Augustinum de Spiritu et anima: Hoc est in potestate hominis ut faciat, quod facit, et sumitur ab Anselmo, 2. Cur Deus homo, cap. 1. sed Christus potuit peccare, si voluit, quia velle peccare est peccare ; ergo potuit illud simpliciter; ergo, etc.
Contra, si potuit peccare, ergo potuit damnari. Consequens est falsum ; ergo et antecedens. Consequentia est manifesta, quia propter peccatum quilibet damnatur, qui damnatur.
Item, Christus semper fuit beatus ; ergo non potuit peccare, nec damnari. Consequentia est manifesta, quia privative opposita non simul insunt magis quam contradictoria, quia sunt immediate opposita circa aptum natum.