Beda. Dixerat supra dominus, eum qui in agro sit, retro redire non debere; quod ne de his tantum qui aperte de agro redituri, hoc est palam dominum negaturi sunt, dictum putares, pergit ostendere nonnullos esse qui cum faciem habere in anteriora videantur, animo tamen retro respiciunt; unde dicitur dico autem vobis: in illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur. Ambrosius.
Bene noctem dicit, quia Antichristus hora tenebrarum est, eo quod pectoribus hominum tenebras Antichristus infundat, cum dicat se esse christum; christus autem sicut fulgur coruscans fulget, ut in illa nocte resurrectionis gloriam videre possimus. Augustinus de quaest. Evang.. Vel in illa nocte dicit, hoc est in illa tribulatione.
Theophylactus. Vel inopinatum docet esse christi adventum, quem futurum esse noctu docemur. Cum autem dixisset, divites vix salvari, ostendit quod nec omnes divites pereunt, nec omnes pauperes salvantur.
Cyrillus. Per duos enim existentes in uno lecto, videtur designare divites quiescentes in mundanis deliciis: lectus namque signum quietis est. Non autem quicumque divitiis affluunt sunt impii, sed aliquis est probus et in fide electus; hic igitur assumetur, alter vero, qui talis non existit, dimittetur. Descendens enim dominus ad iudicium, mittet Angelos suos, qui ceteris in terra derelictis poenam passuris, sanctos et iustos ei adducent, secundum illud apostoli: rapiemur in nubibus obviam christo in aera. Ambrosius. Vel ex uno strato infirmitatis humanae unus relinquitur, idest improbatur; alter vero assumitur, idest rapitur obviam christo in aera.
Sequitur duae erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur. Cyrillus.
Per molentes innuere videtur pauperes et pressos laboribus; ad quod etiam pertinet quod subditur duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur. In his enim non modicum differt: nam hi sarcinam paupertatis viriliter sustinent, vitam agentes honestam et humilem, qui assumentur; hi vero sunt ad profana promptissimi, qui relinquentur. Ambrosius. Vel per molentes significari videntur qui ex occultis alimenta quaerunt, et in apertum ex inferioribus proferunt. Et fortasse mundus iste pistrinum est; anima autem nostra velut quodam carcere includitur corporali.
In hoc ergo pistrino vel synagoga, vel anima obnoxia delictis, triticum molendo madefactum et gravi humore corruptum, non potest interiora ab exterioribus separare; et ideo relinquitur, quia eius similago displicuit. At vero sancta ecclesia, vel anima nullis maculata contagiis delictorum, quae tale triticum molit quod solis aeterni calore torridum sit, bonam similaginem de penetralibus hominum deo offert. Qui sint autem agricolae, possumus reperire, si advertamus duas mentes esse in nobis: unam exterioris hominis, quae corrumpitur; aliam interioris, quae per sacramentum renovatur. Istae igitur sunt operantes in agro nostro; quarum altera bonum fructum diligentia dat, altera amittit incuria. Vel duos populos interpretemur in hoc mundo, qui agro comparatur: quorum alter, qui fidelis est, assumitur; alter, qui infidelis est, relinquitur. Augustinus de quaest. Evang.. Vel tria genera hominum hic videntur significari.
Unum eorum qui otium et quietem eligunt, neque negotiis saecularibus, neque ecclesiasticis occupati; quae illorum quies lecti nomine significata est.
Alterum eorum qui in plebibus constituti reguntur a doctoribus, agentes ea quae sunt huius saeculi; quos et feminarum nomine significavit, quia consiliis praelatorum regi his expedit; et molentes dixit, quia temporalium orbem negotiorum atque circuitum vertunt; quasi tamen in unum molentes dixit, inquantum de istis rebus et negotiis suis praebent usibus ecclesiae.
Tertium genus est eorum qui operantur in ecclesiae ministerio, tamquam in agro dei. In his ergo tribus generibus bina sunt rursus genera hominum in singulis: quorum aliqui in ecclesia permanent, qui assumuntur; aliqui cadunt, qui relinquuntur.
Ambrosius. Non enim iniquus est deus, ut pares studiis in societate vivendi atque indiscreta actuum qualitate, meritorum remuneratione discernat. Non autem merita hominum copulae usus exaequat, quia non omnes quod adoriuntur efficiunt, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Cyrillus. Quia ergo dixit quod quidam assumerentur, utiliter et bene inquirunt discipuli quo assumerentur; unde sequitur respondentes dicunt illi: ubi, domine? beda. Duo autem salvator interrogatus, ubi scilicet sint boni assumendi, et ubi mali relinquendi, unum dixit, aliud subintelligendum reliquit; unde sequitur qui dixit eis: ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae. Cyrillus. Quasi dicat: sicut deiecto cadavere, aves quarum pabulum sunt carnes, ad illud conveniunt; ita cum venerit filius hominis, tunc omnes aquilae, idest sancti, concurrent ad eum. Ambrosius. Iustorum enim animae aquilis comparantur, eo quod alta petant, humilia derelinquant, et longaevam ducere feruntur aetatem. De corpore autem dubitare non possumus, maxime si meminerimus quod a Pilato ioseph corpus accepit. Nonne tibi videntur aquilae circa corpus, mulieres apostolorumque conventus circa domini sepulturam? nonne tibi videntur aquilae circa corpus, quando veniet in nubibus, et videbit eum omnis oculus? est autem corpus, de quo dictum est: caro mea vere est cibus. Circa hoc corpus aquilae sunt, quae circumvolant spiritualibus alis. Sunt etiam circa corpus aquilae, quae credunt iesum christum in carne venisse. Est etiam ecclesia, in qua per baptismi gratiam spiritu renovamur. Eusebius. Vel per aquilas mortua animalia depascentes, principes huius saeculi denotavit, et eos qui tunc temporis sanctos dei persequentur, penes quos relinquuntur assumptionis indigni, qui corpus vel cadaver dicuntur: vel punitrices virtutes, quae facturae sunt impiorum, hic per aquilas denotantur.
Augustinus de cons. Evang.. Haec autem quae Lucas hic ponit vel recordatur praeoccupando, ut prius commemoraret quae post a domino dicta sunt, vel bis a domino dicta facit intelligi.