De errore Arii circa incarnationem et improbatio eius.
Ut ergo unitatem dei et hominis confiterentur quidam haeretici in partem contrariam diverterunt, dicentes, dei et hominis esse unam non solum personam, sed etiam naturam. Cuius quidem erroris principium fuit ab Ario, qui ut ea quae in Scripturis dicuntur de christo, quibus ostenditur minor patre, non nisi ad ipsum dei filium possent referri secundum assumentem naturam, posuit in christo non aliam animam esse quam dei verbum, quod dixit corpori christi fuisse pro anima: ut sic cum dicit: pater maior me est, vel cum orasse legitur, aut tristatus, ad ipsam naturam filii dei sit referendum. Hoc autem posito, sequitur quod unio filii dei ad hominem facta sit non solum in persona, sed etiam in natura. Manifestum est enim quod ex anima et corpore constituitur unitas humanae naturae.
Et huius quidem positionis falsitas quantum ad id quod filium minorem patre asserit, supra est declarata, cum ostendimus filium patri aequalem.
Quantum vero ad id quod dicit, verbum dei in christo fuisse pro anima, huius erroris ex praemissis falsitas ostendi potest.
Ostensum est enim supra, animam corpori uniri ut formam, deum autem impossibile est formam corporis esse, sicut supra ostensum est.
Et ne forte Arius hoc diceret de summo deo patre intelligendum, idem et de Angelis ostendi potest, quod secundum naturam corpori non possunt uniri per modum formae, cum sint secundum naturam suam a corporibus separati. Multo igitur minus filius dei, per quem facti sunt Angeli, ut etiam Arius confitetur, corporis forma esse potest.
Praeterea. Filius dei etiam si sit creatura, ut Arius mentitur, tamen secundum ipsum in beatitudine praecedit omnes spiritus creatos. Est autem tanta Angelorum beatitudo, quod tristitiam habere non possunt. Non enim esset vera et plena felicitas, si aliquid eorum votis deficeret: est enim de ratione beatitudinis ut sit finale et perfectum bonum totaliter appetitum quietans. Multo igitur minus dei filius tristari potest aut timere secundum suam naturam.
Legitur autem tristatus, cum dicitur: coepit iesus pavere et taedere, et moestus esse; et ipse etiam suam tristitiam profitetur, dicens: tristis est anima mea usque ad mortem. Manifestum est autem tristitiam non esse corporis, sed alicuius apprehensivae substantiae.
Oportet igitur praeter verbum et corpus in christo aliam fuisse substantiam quae tristitiam pati posset, et hanc dicimus animam.
Rursus. Si christus propterea assumpsit quae nostra sunt, ut nos a peccatis mundaret, magis autem necessarium erat nobis mundari secundum animam, a qua origo peccati processerat, et quae est subiectum peccati: non igitur corpus assumpsit sine anima, sed quia principalius animam, et corpus cum anima.