In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et Angelus quem vidi stantem super mare, " id est, Christus, qui est super gentilitatem, " et super terram, " id est, super Judaeos, " levavit manum suam in caelum. " Secundum Haymonem, id est, humanitatem assumptam ad dexteram Patris elevavit. Vel, " Levavit manum suam, " id est, habitum et gestum jurantis accepit.
" Et juravit per viventem in saecula saeculorum. "
Haymo; id est, per Deum Patrem, quando ad eum omnia opera sua retulit. Joan. XIV, 10 : Pater autem in me manens, ipse facit opera. Vel, " Juravit, " id est, firmiter statuit, et veraciter affirmavit. Et est contra haereticos qui dicunt quod non licet jurare.
" Qui creavit, " id est, de nihilo ad esse produxit, " caelum, " scilicet, empyreum, " et ea quae in eo sunt, " id est, Angelos. Vel, a " Caelum, " sidereum scilicet, " et ea quae in eo sunt, " scilicet, solem, et lunam, et sidera. Vel, " Caelum, " aereum, " et ea quae in eo sunt, " scilicet, aves. Vel, " Caelum, " id est, animam, " et ea quae in eo sunt, " id est, vires, virtutes, et hujusmodi.
" Et terram, " ad litteram, " et ea quae in ea sunt, " scilicet, homines, arbores, bestias, et aves, et caetera hujusmodi. Vel, " Terram, " idest, Ecclesiam, " et ea quae in ea sunt, " scilicet, distinctiones personarum, dona gratiarum, et distributiones officiorum.
" Et mare, " id est, quamlibet congregationem aquarum, " et ea quae in eo sunt, " id est, pisces. Vel, " Mare, " id est, tribulationum amaritudinem, " et ea quae in eo sunt, " id est, earum utilitatem.
" Quia tempus non erit amplius. "
Contra : Psal. lxxx, 16 : Et erit tempus eorum in saecula. Responsio Haymonis : " Justis tempus non erit : quia nulla mutabilitas in eis erit. Tempus autem est vicissitudo diei ac noctis. Sed malis erit tempus : quia semper mutabuntur. Job, XXIV, 19 : Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium. Quod ergo de justis Dominus negat, hoc de injustis Psalmista affirmat. "
Aliter : Tempus dupliciter accipitur : primo, pro mensura motus primi mobilis, et sic non erit tempus, quia tunc stabunt firmamentum, et planetae, et hujusmodi. Secundo, prout est mora motus rerum mutabilium, et sic erit tempus quoad malos in inferno, ut dictum est. Quod ergo dicitur in Psalmo, refertur ad malos: quod vero dicitur hic, refertur ad bonos qui erunt in statu et in omni quiete. Sensus ergo est: " Quia tempus non erit amplius, " id est, vanitas mutabilitatis non erit in beatis.
" Sed in diebus vocis septimi Angeli, "
Id est, in diebus ultimorum Praedicatorum prope tempus Antichristi, " et cum caeperit tuba canere. " Haymo, id est, cum coeperit sancta Ecclesia suam praedicationem diffundere.
" Consummabitur, "id est, perficietur, et implebitur, " mysterium Dei, " id est, quidquid modo latet, sive sint praemia bonorum, sive tormenta malorum, " sicut evangelizavit per servos suos Prophetas, " quorum, sicut ait Haymo, omnis intentio fuit de Domini adventu, et saeculi consummatione prophetare. Ideoque tunc perficietur quod ante praedictum est.
" Et audivi vocem de caelo iterum loquentem mecum, et dicentem : Vade, et accipe librum apertum de manu Angeli stantis super mare et super terram. " septimi Angeli, et est admonitio ad praedicandum.
Et dicuntur quinque. Primo, monetur Joannes ad recipiendum Scripturarum intelligentiam, ibi, " Vade, et accipe librum. " Secundo, ejus effectus notatur ad accipiendum, ibi, v. 9 : " Et abii ad Angelum. " Tertio dicitur, quod sic eum accipiat, ut opere impleat, ibidem, " Et dixit mihi. " Quarto, quod sic eum accepit, ibi, v. 10 : " Et accepi librum. " Quinto, quod oportet adhuc praedicare Gentibus, et populis, ibi, v. 11 :" Et dixit mihi : Oportet te iterum. "