PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequilur.
" Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre linum diem Filii hominis, et non videbitis.
Et dicent vobis : Ecce hic, ecce illic. Nolite ire, neque sectemini. "
Dicit autem hic duo : in quorum primo cautos reddit ab errore seducente et avertente a regno suo : et in secundo, dat signum cognitionis regni sui, dicens quod erit eis clarum sicut fulgur.
Adhuc autem, in primo sunt quatuor paragraphi : in quorum primo innuit necessitatem propter quam desiderabitur illuminatio Filii hominis : in secundo dicit, quod licet desideretur, tamen dispensatorie denegabitur : in tertio, ostendit instantiam haeresiarcharum a fide avertentium : in quarto autem monet suos, ne ab hujusmodi seducanlur.
Dicit igitur in primo duo.
Primum quidem quod est periculi futuri certitudo, cum dicit: " Venient dies " ultimae persecutionis, quae praevenitur per dies caplivilatis Jerusalem, qui etiam erunt periculosi : et propler peccatum quod in Dominum commiserunt inducti. Luc. XIX, 43 et 44 : Venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo. et coanguslabunl te nudique, et ad lerram prosternenl te, et filios luas qui in te sunt. Daniel. XII , 1 : Veniel tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cosperunt usque ad tempus illud. Hoc enim de utroque tempore verum est, scilicet, de tempore caplivitatis Jerusalem, et de tempore ultimae sub Antichristo persecutionis. In istis ergo diebus erit magna tribulatio : quia cum sint quatuor persecutiones Ecclesiae, quae sibi successerunt, tyrannorum, haereticorum, falsorum Christianorum : ultima etiam Antichristi conflabilur ex omnibus tribus : et ideo periculosior erit. Et similiter fuit in caplivitate Jerusalem pugna exterior Romanoium tyrannorum : sedilio inferior trium haeresum, Pharisaeorum, et Essaeorum, et Sadducaeorum : et tertia falsorum Judaeorum civium compugnantium. De utraque istarum Ecclesiae et Jerusalem dicitur, Matth. XXIV, 21 : Erit tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
In istis ergo diebus erit quod scquitur :
" Quando desideretis videre. "
Duo tangit : desiderium, et id quod desiderabitur.
De primo dicit: " Quando desidere-tis, " hoc. est, vchemenler cupiatis. Cantic. II, 14 : Ostende mihi faciem tuani, sonet vox lua in nuribus meis. Psal. lxxix, 3 : Manifestare coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Et iterum, ibidem, v. 4 : Ostende faciem tuani, et saloi erimus.
Sic ergo desiderabunt " videre, " hoc est, secundum veritatem percipere. Joan. VIII, 56 : Abraham, pater vester, exsultavil ul videret diem meum : vidit, et gavisus est,
" Unum diem, " hoc est, unatn praesentialem illuminationem, " Filii hominis " inter tot timores pressurarum, et tot dubia haeresum. Psal. lxxxiii, 11 : Melior est dies una in atriis tuis super millia. Zachar.XIX, 7 : Erit dies una quae nola est Domino, non dies neque nox. Dies enim dicitur propter diei illuminationem, et non propler temporis qualitatem. Et ideo dicitur, neque dies neque nox : quia neutra qualitas temporis facit diem illam. In illa tamen die illustrabitur quidquid modo dubium est de veritate fidei. I ad Corinth. IV, 5 : Veniet Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et lunc laus erit unicuique a Deo. Haec est ergo dies desiderata a Sanctis.
Objicitur autem contra hoc quod dictum est, per illud Amos, v, 18 : Vae desiderantibus diem Domini : ad quid eam vobis ? Dies Domini ista, tenebrae et non lux : ergo et male faciunt qui desiderant. Et haec dies non est illustrationis, sed obtenebrationis,
Solutio. Dicendum, quod Sancti qui semper desiderant Dniri peregrinationem istam, desiderant diem illam. Alii autem qui formidant praesentiam judicis propler malam conscientiam, non desiderant eam. Et vae eis si desiderant, quia ibi damnabuntur. Ad Philip. i, 23 : Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius. De malis autem dicitur, Luc. XII, 46 : Veniet dominus servi illius in die qua non speral, ethora qua nescit, et dividet eum. partemque ejus cum infidelibusponetAJaec autem dies illuminabit ad verilalem fidei praedicatae : quia ibi clara erunt omnia. Et ideo in Psalmo cui, 2, Dominus veniens dicitur : Amichis lumine siciil vestimento. Sed quoad angustiam terroris, dicitur esse tenebrarum. Thren. iii, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in . lucem. Sic ergo verum est, quod desiderabitis unum diem Filii hominis.
" Et non videbilis. "
Tangit hic illius diei denegationem. Et hoc fit ad electorum probationem : et ad reprobandorum justam condemnationem. Joan. VII, 34 : Quaeretis me, et non invenielis. Canlic. v, 6 : Quaesivi, et non iuveni illum. Alii autem in peccato infi delilatis et obstinationis suae morientur. Joan, VIII, 24 : Si non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vcslro. Exspectabunt enim luncJudaei cum asino, donec veniant ad finalem revelationem, quando se in Ant christo deceptos esse videbunt. Genes. XXII, 5 : Exspectate hic cum asino, hoc est, asinino sensu : ego et puer illuc iisque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.
" Et dicent vobis, "
Multi pseudoprophetae et pseudochri-. sti sic : sicut dicitur, Matth, XXIV, 11 et 12 : Et seducent multos. Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charilas multorum. Sicut fuit Theodas, de quo dicitur in Actibus Apostolorum, v, 36, quod seduxit multos. Et sicut parum ante dies beali Augustini surrexit quidam, qui se Joannem Baplismam diceret, et profecit paululum : ita quod tandem se asseruil esse Christum. Hoc autem jam bis accidit lcmporibus nostris. In Francia enim apparuerunt duo, qui se Eliam et Henoch esse pronuntiaverunt. In Germania autem unus surrexit, qui se Jesum et Salvatorem esse fatebatur. Ipse etiam
Simon, sicut in verbis suis legitur, dixit : " Ego sum sponsus, ego sum paracletus, ego sura Dei virtus quae vocatur magna, ego sum Omnipotens, ego sum Verbum Dei, ego sum Filius Dei, ego sum omnia Dei. "
Surgent etiam nuntii Antichristi, et ipse Antichristus, et dicent vobis :
" Ecce hic, "
In ista secta est Christus, " et ecce illic, " in alterius haeresiarchae secta est Christus. Matth. XIV, 23 et 24 : Si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic, nolite credere. Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia : ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Et tales multi fuerunt, et sunt, et erunt avertentes a fide.
Et ideo subdit:
" Nolite ire "
Cum illis per consensum, incredulitatis. Isa. XXVIII, 16 : Qui crediderit, non festinet.
" Neque sectemini, "
In opere. II ad Thessal. II, 9 et 10 : Cujus est advenlus secundum operationem Satanae in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt. Et ideo non sectemini eos, quia tales, sicut dicitur in epistola II Petri, II, 1: In vobis erunt magistri mendaces, qui introducent seclas pardilionis, et eum qui eruit eos Dominum negant, superducentes tibi celerem perditionem.
" Nam sicut fulgur coruscans de sub caelo, in ea quae sub caelo sunt fulget, ita erit Filius hominis in die sua. "
Tangit signa sui adventus, quando regnum suum incipiet in totius plenitudine potestatis.
Dicuntur autem hic duo : in quorum primo ponit signa : in secundo autem, respondet quaestioni Apostolorum, ubi haec regni potestas sit congreganda.
In primo horum dicit quatuor : in quorum primo dicit claram sui ad regnandum adventus coruscationem : in secundo, dicit illius adventus improvisam super homines fore praeoccupationem : in tertio, illius advenlus et potestatis subitam necessitatem, ad quam nulla potest esse praeparatio : in quarto autem ostendit, in illo adventu de quolibet statu hominum quosdam esse eligendos, et quosdam esse reprobandos.
In primo horum adhuc duo dicit : in quorum primo tangitur secundi adventus coruscatio, quae praecone non indiget : in secundo autem dicit quaedam, quae praeambula esse oportet.
In primo horum ponit quamdam similitudinem, et adaptat eam ad propositum quod intendit.