Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Post ostensas proprietates relativas efflcientiae, filialitatis et eminentiae primi entis, hic o?tendit illud esse actu infinitum, procedendo secundum tres dictas proprietates. Sed ut praeambulum primo probat, primum efficiens esse intelligens et volens. Primo, quia natura est agens propter finem quatenus dirigitur a cognoscente. Secundo, ipsum agens primum agit piopter finem. Tertio, aliquid causatur contingenter; ergo primum efficiens sic causat, ergo volens.
(a) Ostendo esse de proprietatibus relativis primi entis: ulterius ad ostendendum infinitatem illius primi, ac per consequens esse de ente infinito, procedo sic :
Primo ostendo, quod primum efficiens est intelligens et volens, ita quod sua intellectio est infinitorum distincte, et ipsa est sua essentia, et quod sua essentia est repraesentativa infinitorum distincte, et ex hoc secundo tanquam ex quodam medio, adjuncto tamen cum aliis mediis, concludetur sua infinitas. Quod autem sit intelligens et volens, arguo sic :
Primum agens est per se agens, quia Omni causa per accidens prior est aliqua causa per se, 2. Physic. Sed omne agens per se agit propter finem, ex 2. Physic. ubi hoc Philosophus vult de natura, de qua minus videtur: ergo primum agens agit propter finem.
Et ex hoc arguitur dupliciter. Primo sic: Omne agens naturale praecise consideratum, ex necessitate et aeque ageret si ad nullum finem ageret, sicut si esset independenter agens; si ergo non agit nisi propter finem, hoc est, quia dependet ab agente amante finem. Tale autem a quo dependet tota natura in agendo, non videtur esse nisi primum efficiens; ergo, etc.
(b) Secundo principaliter arguitur sic : Si primum agens agit propter finem, aut ergo finis ille movet primum efficiens ut amatus actu voluntatis, aut ut tantum naturaliter amatus. Si amatus actu voluntatis, habetur propositum: si tantum amatus naturaliter, hoc est falsum, quia non amat naturaliter alium finem a se ut grave eentrum,et materia formam, tunc enim esset aliquo modo ad finem, quia inclinatus ad illum. Si autem tantum amat naturaliter finem, qui est ipse, hoc nihil est nisi ipsum esse ipsum, hoc enim non videtur salvare rationem causae in ipso.
Item arguitur, quasi confirmando rationem jam factam. Primum efficiens dirigit effectum suum ad finem, ergo vel naturaliter dirigit, vel cognoscendo et amando illum finem. Non naturaliter, quia non cognoscens nihil dirigit nisi in virtute cognoscentis : Sapientis enim est prima ordinatio, 1. Metaph. sed primum efficiens in nullius virtute dirigit sicut nec causat, tunc enim non esset primum, ergo, etc.
(c) Item tertio arguitur sic : Aliquid causatur contingenter: ergo prima causa contingenter causat; ergo volens causat. Probatio primae consequentiae, quaelibet causa secunda causat inquantum movetur a prima; ergo si prima necessario movet, quaelibet necessario causat ; ergo si aliqua secunda causa contingenter movet, et prima contingenter movebit, quia non causat secunda causa, nisi in virtute primae causae inquantum movetur ab ipsa. Probatio secundae consequentiae : Nullum est principium operandi contingenter, nisi voluntas vel aliquid concomitans voluntatem , quia quodlibet aliud agit ex necessitate naturae, et ita non contingenter; ergo.