IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Explicat triplicem intentionem, actualem, habitualem et virtualem, resolvens hanc sufficere et requiri in baptizante, et idem est de ministro aliorum Sacramentorum ; ita communis.
(b) Distinguitur communiter de intentione actuali et habituali, quasi ista sufficienter intentionem dividant. Sed videtur quod rationabiliter posset apponi tertium membrum, et potest dici intentio virtualis. Ille enim dicitur actualiter intendere, qui habet actum elicitum respectu ejus, quod intendit ; ille autem dicitur habitualiter intendere, qui habet habitum inclinantem ipsum ad talem actum. Sed aliquis est minus perfecte intendens quam primo modo, et perfectius quam secundo modo ; ergo est medium inter ista duo membra. Assumptum probatur, quia si aliquis intendit in principio Missae celebrare Missam, si postea est distractus, non habet actualem intentionem, quando est distractus, patet quia non intelligit tunc illud in actu ; ergo nec vult illud in actu, nec habet tantum intentionem habitualem, quia talem habet dormiens ; habet ergo se medio modo. Et hanc ejus dispositionem dico intentionem virtualem, quia scilicet,
virtute alicujus intentionis prius habitae actualiter, facit omnia quae facit, ex illa tanquam ex radice, ita quod illa intentio actualis fuit principium ordinatum ad omnes istos actus, et habet in se virtualiter intentionem propriam cuilibet istorum actuum, sicut intentio finis habet in se virtualiter intentionem propriam cujuscumque ordinati ad finem, et pro tanto manente intentione cujuscumque ad finem ordinati, manet ista intentio actualis prima, virtualiter in omnibus istis.
Hoc modo intendens ire ad sanctum Jacobum, ex intentione hujus finis, ordinat multa alia necessaria ad illum finem. Exequens autem illa ordinata, non semper cogitat de sancto Jacobo, nec de reverentia ejus ; dico tamen quod semper meretur, quia vel habet intentionem eorum quae sunt ad finem illum, cujus est illa prima intentio, vel habet actus aliquos frequentes ex illis intentionibus, licet cum illis actibus concurrant aliqui actus distrahentes, et ab intentione illa prima et ab intentionibus propriis eorum, quae sunt ad illum finem, sicut declaratum est in 2. lib. dist. 41. et in 3. dist. 15. ubi dictum est, quod forte Martyres in actu sustinendi martyrium, non habuerunt intentionem, nisi istam virtualem, quia immensitas poenarum absorbebat forte usum rationis ; ista tamen perpessio paenarum erat quidam effectus derivatus ex intentione servandi fidem Dei, et ideo dum durabat passio, durabat semper ista intentio virtualiter, sicut in effectu.
Ad propositum, dico quod sola intentio habitualis non sufficit in baptismate, quia propter istam non dicitur actus ejus, licet sit conformis illi habitui actus humanus. Nam si aliquis habeat habitum inclinantem ad desiderium sanitatis, si curatur nullo modo intendens sanitatem, sed ad ludum, non dicitur consequi sanitatem per aliquem actum humanum, sed casualiter vel fortu ite, non magis quam si non habuisset intentionem ad sanitatem ; ergo sola intentio habitualis non sufficit respectu finis actus humani, ut humanus est. Nec requiritur in baptizante semper intentio actualis, quia non obligavit Deus hominem ad impossibile, vel nimis difficile, cujusmodi est non distrahi, quia secundum Augustinum, tertio de lib. arbit. Non est in potestate nostra quin visis tangamur , nec etiam plus obligavit ministrum in illo actu, quam in exequendo actus aliorum Sacramentorum. In conficiendo autem Eucharistiam, quae est excellentissimum Sacramentum, non obligavit hominem ad non distrahi quin prius intendens celebrare, licet in proferendo verba sacramentalia distractus sit, vere tamen conficit.
Ex his concludo, quod sufficit in baptizante intentio virtualis, hoc est, quod aliquando habuerit intentionem actualem, ex qua descendit nunc vere actus baptizandi, sive in isto actu habeat intentionem actualem, vel aliquam ex ea descendentem, sive non. Intelligo autem, quod descendit iste actus absque omni motu voluntatis contrario interveniente. Sicut si induens se ad Missam, intendens celebrare secundum usum Romanae Ecclesiae, et ex isto procedat continue forte secundum aliquem habitum derelictum in phantasia cum magna distractione, vere facit ea quae necessaria sunt ad istum actum sacramentalem, qui est conficere.
Si quaeratur, quomodo potest aliquis effectus, qui modo est, reduci in illam intentionem primam, sicut in causam, si nunc non est ista intentio, neque aliqua alia imperans istum actum? Dicitur, quod est per quamdam virtutem impressam virtuti motivae, per voluntatem actualiter intendentem, et quamdiu manet illa virtus impressa, illa virtus motiva movet, ut si aliquis intenderet ire ad aliquem locum, et post in via cogitet de aliis, in illa actuali volitione fiebat actualis impressio in potentiam motivam, et quamdiu illa impressio manet, movet ad terminum volitum, et procedit homo. Paulatim autem minuitur illa impressio, et tandem deficit, et cessat homo a motu, et tunc dicitur ab istis, quod homo non habet intentionem virtualem, nisi dum habet effectum impressum a voluntate actu intendente in potentiam aliquam inferiorem. Sed mirum videtur, quomodo voluntas possit esse virtus factiva causans talem formam in ista potentia organica: mirum est etiam, quod si causaretur ibi, unde paulatim deficeret.
Potest ergo dici, quod in appetitu sensitivo, sive phantasia, est aliqua dispositio, secundum quam movet, cessante actu voluntatis imperantis eis. Vel aliter ad propositum, quod sive voluntas actu intendens aliquid, relinquat in potentiis inferioribus, sive non, ordinate tamen habet suas volitiones respectu finis, et eorum quae sunt ad finem ; et cum ad aliquam istarum pervenerit, et actum potentiae inferioris correspondentis imperaverit, potest ille actus inferior imperatus manere, licet intentio, nec prima, nec secunda maneat: et dum manet ille actus, voluntate quantumcumque distracta, dicitur manere intentio virtualis. Ad argumentum, concedo quod aliquis actus requiritur ad hoc quod effectus sit, et ille actus potest dici quo producitur effectus extra. Sed si quaeras aliquem actum, secundum quem fit operatio immanens agenti, talem non oportet dare tunc manentem, quando effectus exterior elicitur, sicut manifestum est, quod multi effectus actu causantur, quando actualis motio causae agentis per intellectum, a qua producuntur, non manet. Et posset poni exemplum in naturalibus, quia projecto lapide in aqua, primus circulus est causa secundi circuli, et sic deinceps, non tamen semper manet primus quamdiu caeteri; ita etiam universaliter in motu projectorum, prius cessat pars motori propinquior quam remota.