REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
DE DURATIONE CHARITATIS
QUAESTIO UNICA. Utrum sola charitas manet in patria ?
Alens. 3. p . collat. 75. art. I. D. Thom. I. 2. quaest. 67. art. 6. et 2. 2. quaest. 26. art. 13. D. Bonavent. hic art. 3. quaest, I. Richard art. 3. quaest. 2. et 3. Argent. quaest , I. art. 3. Vega 12. inTrident. cap. 2.
Circa distinctionem trigesimam primam quaeritur : Utrum sola charitas non evacuatur in patria, sed manet ? Quod non, primae Corinth. 13. Cum venerit quod perfectum est ; charitas autem haec est imperfecta et ex parte, sicut et actus ejus; ergo, etc.
Item, idem habitus est principium ejusdem actus ; igitur si manet idem habitus, erit idem actus hic et ibi, et actus aeque perfectus ; igitur sic aliquis erit beatus in via, et aequalis ejus beatitudo hic et in patria.
Item, quod manebit fides in patria, probo, quaedam creduntur, quae nunquam sciuntur, aut videntur, sicut historiae de rebus gestis, ut ait Augustinus lib. 83. qq. quaest. 48. igitur talium nunquam potest esse cognitio certior quam sit fides ; igitur illa in patria non intelliguntur, sed tantum creduntur.
Item, quod maneat spes. Ex eodem desiderio et habitu aliquid tendit in finem cum distat, et quiescit in eo, cum est praesens ; cum igitur ex habitu spei desideremus bonum divinum, cum est absens, eadem quiescimus in eo per actum tentionis, cum est praesens ; igitur eodem habitu spei, et principio speramus et tenemus quod sperabamus ; igitur, etc.
Contra, 1. Corinth. 13. Fides, et spes evacuabuntur, charitas nunquam excidit.