Circumdederunt. Supra ostendit Psalmista in persona christi suam conquestionem sive querelam rationabilem esse, et ex parte dei, et ex antiquorum consuetudine, sive experimento: hic autem prosequitur ordinem passionis quantum ad afflictionem carnis. Et proponit primo persecutores.
Secundo persecutionis effectum, ibi, sicut aqua.
Tertio persecutionis modum, ibi, circumdederunt me canes. Primo ergo introducuntur persecutores invadentes opere: quorum quidam minores, ut plebs et ministri; et quantum ad hos dicit, circumdederunt me vituli multi: Eccl. 1: stultorum infinitus est numerus. Circumdederunt me, quia undique invaserant: psalm. 117: circumdederunt me sicut apes etc.. Quidam sunt majores; unde dicit, tauri pingues obsederunt me: Eccl. 6: ne extollas te in cogitatione tua, sicut taurus qui ex pinguedine et fortitudine, nec jugo premitur, et multum generat et superbit. Dicitur quod taurus est animal melancholicum: et propter hoc diu retinet iram. Et sicut minores habent audaciam propter multitudinem, ita majores propter divitias. Et ideo dicit, pingues: job 15: pingui cervice armatus est. Obsederunt me: job 19: obsederunt in gyro tabernaculum meum.
Consequenter ponit persecutores insurgentes ore: unde dicit, aperuerunt super me os suum. Et quidem multipliciter eum tentando: Matth. 22: quid me tentatis hypocritae? accusando, invidendo, ad mortem expetendo, dicentes, crucifige: Thren. 3: inimici mei aperuerunt os suum super me.
Consequenter adhibet similitudinem, sicut leo rapiens et rugiens, cui comparantur propter crudelitatem: Hier. 12: facta est mihi hereditas mea quasi leo in sylva: dedit contra me vocem: nam leonis est ut capta praeda rugiat: Amos 3: numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid apprehenderit? et dicit, rapiens, insidiando, et rugiens, manifeste in mortem expetendo: Ezech. 22: sicut leo rugiens rapiensque praedam animam devoraverunt.