DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. V. Palma.
Palma. Unde dicit, Eccli. XXIV, 18 : Quasi palma exaltata sum in Cades, Cades interpretatur sancta mutatata vel translata.
Dicit ergo : Quasi palma exaltata sum in Cades, Plenitudo sanctitatis in duobus est. Unum est rei mutabilis contemptus : aliud amor Dei immutabilis perfectus. Per haec autem duo meruit exaltari, quia temporalia perfecte contempsit, et Deum perfecte amavit, qui amor perfectus signatur in intensissimo rubore rosae, de qua sequitur, ibidem : Et quasi plantatio rosae in Jericho. Vel, exaltata in Cades, id est, in illis qui translati sunt de malo ad bonum, vel mutati de bono in melius.
Aliter : In Cades dicit se exaltatam quae interpretatur mutata vel translata : quia a peccato originali mundata est in sanctificatione, et postea translata de virginitate ad foecunditatem. De qua mutatione vel translatione scribit Hieronymus sic ad Paulam et Eustochium : " Ad quam sane cum accessit Spiritus sanctus, quasi ipsa eademque lana cum inficitur sanguine conchilii vel muricis, vertitur in purpuram, versa est et ipsa sine coitu in matrem, ut non sit jam amodo quod fuerat, sed purpura verissima ad indumentum et gloriam summi regis divinitus aptissime dedicata, ut nulli deinceps ea uti usu femineo licuerit nisi Deo . " Quasi etiam mutata fuit in assumptione de humili ancilia in sublimem reginam, quando translata est de Ecclesia militante ad triumphantem, et mutata ab obscuritate in claritatem, et quando translata est .de miseria exsilii ad delicias patriae, in qua scilicet patria, quae congrue designatur per Cades, habitant sancti in sanctitate confirmati, et electorum animae de vetustate culpae et paenae in novitatem vitae translatae et immutatae. Unde, i ad Corinth. xv, 52 : Et nos immutabimur.
Aliter : Quasi palma exaltata sum in Cades. Et est bonum thema in assumptione beatae Mariae. Palma in inferioribus angusta dilatando ascendit ad superiora. Cades interpretatur translata. Translatio beatae Virginis est ejus assumptio hodierna, quae hodie exaltata est sicut palma : de qua translatione dicitur, Cantic.VI, 9 : Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, etc. ? Haec enim in utero sanctificata, in nativitate sua claruit ut aurora, in conceptione Filii per gratiam confirmata claruit ut luna, hodie clarificata claruit ut sol. Et sic a minori claritate crescendo dilatata exaltata est sicut palma.
Item, Palma secundum figuram corporis, sicut dicunt qui palmas viderunt, similis est aspersorio aquae benedictae. Aqua gratia Spiritus sancti, Jesus sacerdos magnus secundum ordinem Melchisedech, hoc aspersorium, id. est, beatam Virginem apprehendit: quia in ipsa semen Abrahae apprehendit 1 , et ipsum aspersorium aqua praedicta replens, unde dicta est gratia plena, populum, undique aspersit sicut promiserat, Ezechiel.XXXVI, 25 : Effundam super vos aquam mundam, ab effectu scilicet, quia de plenitudine ejus nos omnes accepimus . '' Hanc aquam suscipiunt, qui ut mos est, discooperta capite ad sacerdotem intendunt, qui scilicet caput viri, id est, sinderesim revelantes, quae sursum sunt sapiunt., ubi Christus in dextera Dei sedet .
Centenaria facit fructum rubicundum quasi scilicet post desperatam senectutem, et beata Virgo licet aetate temporis juvenis, in figuris tamen et prophetiis annosa fructum tulit benedictum et dulcem, in cruce autem rubicundum, per quinque millia annorum a fidelibus exspectatum.
Arbor succincta. Sic et ipsa per votum virginitatis. Unde, Proverb. XXXI, 17 : Accinxit fortitudine lumbos suos.
Amarissima est et horrida in radice, et ideo dulcissima in fructu: dicitur enim, quod natura arborum est, quod quanto radix amarior, tanto fructus dulcior. Maria siquidem amaritudinem originalis habuit in conceptione, egressa est etiam de radice Judaeorum quae Deo suo erat gens amarissima, sicut dicitur, Jerem.II, 9 : Scito et vide, quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, etc. Et paulo post secundum aliam translationem, v. 21 : " Quomodo conversa es mihi in amaritudinem vitis alienae ? "
Diuturna in foliis, id est, in verbis : quia verba ejus posita in. Evangelio numquam deficient ab Ecclesia Dei, nec aliquod ejus verbum defluxit ad temporalia, sicut dicitur de Samuel e .
Speciosa in floribus exemplorum et virtutum : quia flores palmae copiosi, et jucundi. Et flores Mariae flores sunt honoris et honestatis .
Suavis in fructibus : fructus enim ejus quos colligimus in praesenti, suavitas miseratio num ejus. Vel, fructus ejus sacramentum Filii, qui dulcissimum ferculum est digne recipienti. Unde sponsa, Cantic.II, 3 : Fructus ejus dulcis gutturi meo.
Arbor victoriosa et designans victoriam quia mundum paupertate, carnem virginitate, diabolum vicit humilitate. Nec solum signum, sed et causa victoriae : quia et pugnat pro nobis contra hostes invisibiles, et ejus adjutorio de ipsis triumphamus. Item, ante ipsam numquam apparuit victoria : sed omnes tamquam devicti in carcerem trudebantur. Unde Job in persone antiquorum : In ic nebris stravi lectulum meum . Uterus etiam ejus potest dici arbor victoriae, ex quo processit propugnator noster ad salvandum .
Donantur palma victores et coronantur.
Unde Mariae diciturjsa. lxii, 3: Eris corona gloriae, in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. Fructu etiam hujus palmae cibabuntur qui vicerint. Unde, Apocal, II, 7 : Vincenti dabo edere, etc.
Quanto inferius in radice plus premitur, tanto superius in frondibus et ramis exaltatur : et quia ipsa cum Filio de torrente in via bibit , cui commortua est compassione, propterea exaltavit caput in sua assumptione.
Stricta, gracilis, hispida, et aspera inferius. Dedit enim illi Dominus panem arctum et aquam brevem . Ecce strictura, gracilitas, paupertas : quia fuit simul in unum dives in spiritualibus, sed pauper in temporalibus. Hispida, quia inculta : vel hispida, quia Filii passionibus et miseriis afflicta. Aspera et quasi quibusdam aridis corticibus involuta, quia propter verba labiorum Domini, id est, utriusque Testamenti, custodivit vias duras. Vel, asperi cortices, asperitas et vilitas indumenti ejus. E contrario in superioribus, scilicet ramis, frondibus, et cacumine dilatata, grossa, plana, et speciosa. De primo dicit ipsa : Et ambulabam in latitudine , etc. Quae sursum enim sunt quaesivit, non quae super terram . De secundo, Proverb. xiii, 7 : Est quasi dives eam nihil habeat, et est quasi pauper cum in multis divitiis sit. De tertio, Cantic. VII, 6 et7: Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis ! Statura tua assimilata est palmae, etc. Quae sicut dicit Gregorius, gracilis in imo, juxta fructum, id est, in superioribus grossescit. Nam ipsa prius humillima, modo gloriosissima est ad Filii dexteram collocata. Omnes rami ejus sursum eriguntur: quia quidquid boni habuit, Deo attribuebat, dicens : Fecit mihi magna qui potens est . Ideo rami ejus appellantur elatae palmarum. Alanus de insula : " Elatae palmarum sunt rami productiores : interdum autem rosei coloris, crispantes, et semper ad. alta tendentes, et nu mquam virorem suum amittentes. " Elatae vero Graece idem est quod abietes Lati ne. Et dicuntur spatulae palmarum elatae propter sui rectitudinem, quod abietes excelsae arbores sunt et rectae. Nec sursum eriguntur nisi deorsum comprimantur. Exemplum de Jeremia, qui quo magis affligebatur, quia praedicabat, eo constantius loquebatur. Item, Exod. I, 12, quo magis augebantur Israelitae ab aegyptiis, plus multiplicabantur et crescebant.
Item, Palma spatulas habet pro foliis. Et est spata bellicum instrumentum, cui diminutivum spatula, quasi parva spata. Folia verba sunt. Spatulae palmae humilia verba Mariae, quibus quantum in se est a nobis resecat per exempla superfluitatem et magniloquium . verborum. Quasi diceret : Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes : recedant vetera de ore vestro .
Item, Rami ejus, id est, virtutes, gladii sunt quibus dimicavit contra vitia, et nobis reliquit exemplum dimicandi. Unde poeta: Pugna pro patria, caelesti scilicet. Eccli. IV, 83 : Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro iustitia : et Deus expugnabit pro te inimicos tuos.
Ramos suos circumquaque diffundit : quia nos protegit contra iracundiam Filii, et fervorem concupiscentiarum.
Similitudinem etiam humanae manus quodammodo exprimit in frondibus, et a palma humana forte appellatur palma propter conformitatem. Vel, quia ramo palmae solet ornari palma, id. est, manus victoris. Extendit enim manus suas inopi per largitatem, et palmas ad pauperes : nec collecta est manus ejus in pugnum ad percutiendum, sed extensa sicut frondes palmae ad donandum : dat enim omnibusaffluenter quantum in se . Idcirco de ea
potest dici sicut dicitur de sapientia, Sapient. viii, :18 : In operibus manuum illius honestas sine defectione : quia opera ejus quae exhibuit Filio Dei, honestatem habent indeficienter., similiter et opera misericordiae quae miseris peccatoribus impendere numquam cessat.
Semper flectitur, sicut dicunt, ad alteram partem, quia non sinistram, sed dexteram et optimam eligit sibi partem .
Fructus ejus dactylus exterius mollis et rubens, sed robustum lapidem continens interius. Fructus palmae nostrae Christus, qui carnem quasi mollem, id est, peccatrici similem, exterius praetendebat, sed robur divinitatis interius occultabat. Isa xlv, 15 : Vere tu es Deus absconditus. Quae videlicet carro mollis per benignitatem quae ipsum coegit incarnari, unde de Spiritu sancto dicitur incarnatus, tandem rubricata est in passione sanguine proprio. Unde dicitur ei, Isa. lxiii, 2 : Quare rubrum est indumentum tuum, idest, caro? Virtus autem lapidis hujus dactyli quo Filii divinitas figuratur, diabolum excerebravit, quod signatum est, ! Regum, xvii, 49, in facto David, qui lapide dejecit Goliath. Dactyli autem crescentes in summo palmae cacumine dulciores, maturiores, grossiores, et sapidiores sunt. Talis fructus Christus Dominus. Isa.IV, 2 : Erit fructus terrae, id, est, Mariae, sublimis. Qui ergo ad hunc fructum volet attingere, necesse habet in palmam ascendere. Unde, Cantic.VII, 8 : Ascendam in palmam, id est, in crucem synecdochice, cujus pars dicitur fuisse de palma, et apprehendam fructus ejus, qui est filius Virginis. Ipsa est enim palma, et crux palma. Sed palma, id est, Maria, palmae, id est, crucifructum suum commisit in passione. Illis ergo quia beata Virgine tota die quaerunt fructum suum, potest ipsa respondere et merito : Fructum meum commisi cruci videlicet, si vultis eum habere, ite, ascendite in palmam, et colligite ibi. Ille vero altius in palmam ascendit, qui diuturniorem et acerbiorem paenitentiam facit, et majori tribulationi pro Domino se .expo-
Aliter : Qui hunc fructum sublimem voluerit in praesenti colligere per gratiam, necesse habet omnia temporalia et mundana per contemptum suis pedibus supponere, et de toto mundo scabellum constituere. Apocal. xii, 1, dicitur de beata Virgine : Luna sub pedibus ejus, id est, omnia mutabilia sub affectibus ejus : et ideo habuit hunc fructum.
De lapide dactyli plantato oritur palma: et sic de palma non lapis nudus, sed dactylus, Sic virtus divinitatis beatae Virgini initium praebuit existendi, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus , non purus Deus, sed Deus et homo.
Quasi palma exaltata sum in Cades . Verba sunt sapientiae, id est, sicut palma in altum crescit in Cades, quae interpretatur sancta mutata, vel translata : sic ergo cresco in altum in sanctis commutatis per gratiam de vetustate culpae in novitatem vitae, si transferantur ab amore mundi ad amorem Dei : quod signatur in translatione Henoch .
Item, Sapientia quasi palma centenaria facit fructum : quia in antiquis est sapientia . Et, Cani sunt sensus hominis .
Item, Sapientia in modum palmae humanae habet ramos : quia docet rationabiliter operari.
Item, Post agones vitae praesentis justos coronandos denuntiat : sed haec omnia non habentur nisi in Cades, id est, in translatione supradicta et vitae sanctitate.
Christus palma. Inferius aspera et contemptibilis et rugosa. Sic et Christus in vita praesenti asperitates multas sustinuit et miserias, et luit contemptibilis. Unde vocat se opprobrium hominum et abjectionem plebis . Similiter et in cruce. Unde, Isa. LIII, 2 et 3 : Vidimus eum ei non erat aspectus, usque, et novissimum virorum, virum dolorum. Ecce rugosi- tas, etc. Sed in resurrectione et ascensione apparuit ejus pulchritudo: quod fuit summitas hujus palmae.
Quo plus oneratur radix palmae, uberius fructificat. Sic et Christus in passione ubi plus luit oneratus irrisionibus, ludibriis, et flagellis, amplius et maxime nobis fructificavit.
Similitudinem humanae manus expressit in frondibus : quia habitu inventus est ut homo .
Diuturnitatem foliorum. Unde de eo dicitur : Ei folium ejus non defluet . De caelestibus enim semper tractabat, non de terrenis.
Coronat victores. Nam ipse erit praemium ipsorum, qui triplicem hostem subjugaverunt sibi.
Moraliter : justus ut palma florebit , id est, exemplo palmae, quae non fructificat nisi postcentum annos, qui sunt ut multum vitae humanae summa, sicut dicitur, Eccli. xviii, 8. Unde Abrahae non nisi centenario natus est Isaac, id est, risus . Nondum enim apparet quid erimus . Proverb. XXXI, 25 : Ridebit in die novissimo. Ergo necesse est longanimiter ex spectare. Job, XI, 17 : Cum te consumptum , etc. Jacobi, v, 7 : Ecce agricola, etc. Post hanc enim vitam exspectant justi retributionem suam. Ad hoc innuendum per centum annos aedificata fuit arca, qui scilicet numerus a laeva transit in dexteram secundum computationem Bedae.
Per totam enim vitam istam debemus nobis aedificare domum aeternitatis no-
Justus palma dicitur. Quia palma amara est in radice, sed dulcissima in fructu. Sic et sanctus vir cujus radix disciplina et carnis castigatio, de qua nascitur Deo fructus aeterna retributio. Ideo dicitur, ad Hebr. XII, 11 : Omnis disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed maeroris, ecce radix amara : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiae, ecce fructus dulcis. Et hoc designatum est, Judicum, IV, 5, ubi dicitur, quod Debbora quae interpretatur apis, sedebat sub palma. Apis habet punctionem et amaritudinem aculei et dulcedinem mellis. Et legitur de rege apum, quod mittit apes ad mare, ut inde afferant guttas maris salsas, et ponant cum dulcedine florum, et inde conficiunt mel ex amaro et dulci. Et hoc est quod dicit Apostolus, I ad Corinth. IX, 27 : Castigo corpus meum. Ecce radix amara. II ad Corinth. XI, 29 : Quis infirmatur, et ego non infirmor, scilicet per compassionem ? Ecce fructus dulcis. Inferius angustatur, hoc est. circa curam corporis. I ad Timoth. VI, 5 : Habentes alimenta. Ad lloman, XIII , 14 : Carnis curam ne feceritis in desideriis, non dicit necessariis. Debet enim justus ducere vitam asperam, et aequanimiter pati contemptum mundi, et graciliter, id est, tenuiter quaerere vitae huic necessaria, juxta illud quod orat Salomon, Proverb. xx, 8 : Mendicitatem et divitias ne dederis mihi, etc. Quia sicut dicit Psalmista, Psal. xxxvi, 16 : Melius est modicum justo super divitias peccatorum multas.
Superius dilatatur, id est, in spiritualibus quae pertinent ad animam. Isa. liv, 2 : Dilata locum tentorii tui. Intellectus dilatatur aeterna cogitando, affectus ea. amando, et bonis proximi congaudendo,
et malis compatiendo, ut meditatio cordis sit semper in conspectu Domini, et omne desiderium ante eum. Haec spiritualia sunt, orationes devotiones, vigiliae, et hujusmodi, ut dicat justus : Et ambulabam in latitudine .
Firmiter radicatur in terra stabilitatis aeternae : et ita non movetur flatu tentationum.
Aspera cortice. Cortex caro quae debet aspera fieri et quasi collosa asperitate paenitentiae, quae operatur lenitatem conscientiae, I ad Corinth. IX, 27 : Castigo corpus, etc.
Aspersorium aquae benedictae, ut quoscumque poterit, irriget aquis sapientiae. Folia acuta, verba penetrativa. Eccle. XII, 11 : Verba sapientium sicut stimuli, etc.
Spatulae pro ramis, ut a se prius, et post ab aliis resecet pro posse superflua. Ezechiel. v, 1 : Fili hominis, sume tibi gladium, etc. Isa. xlix, 2 : Posuit os meum Dominus quasi gladium acutum, ut per confessionem et praedicationem recesem a me et a filiis strauias vitiorum. Propter hoc dicitur de sanctis : Gladii ancipites in manibus eorum . Gladii in manibus, verba in operibus.
Perpetuo viret perseverando in sanctitate. Job, XXIX, 18: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. Jucunda in floribus exemplorum, scilicet frondens instar humanae manus. Et hi flores sunt discreta opera, quae ut manus sunt tornatiles.
Fructus hujus palmae mollis benignitate, rubens compassione, dactylus, qui interpretatur digitus, discretione, quia dactylus humani digiti formam habet, durus nucleus perseverantia in bono opere. Joan. xii, 16 : Et fructus vester maneat, Aliter : Fructus qui, de hac palma col- ligetur, in retributione rubens, ecce perfecta charitas in patria, quia caminus in Jerusalem , Dulcis : quia tunc dabitur victori manna absconditum. Nuclei soliditas, impassibilitas. Hujus fructus durabilitas, praemii aeternitas. Ecce quomodo merito praemium respondebit. Hic fructus valde in altum suspenditur, ut justus thesaurizet in caelo. Matth. VI, 20 : Thesaurizate vobis thesauros in caelo, etc, non in terra ubi fures effodiunt et furantur. Folia palmae signa peregrinationis Jerosolymitanae. Caveant sibi falsi Christiani, qui in Baptismo crucem accipiunt nec Jerosolymam tendunt, sed potius in Babylonem. Palma sexum habet distinctum, nec maturatur fructus palmae femellae, nisi aura ferente masculi sui oppositi vaporem susceperit, nec liberum arbitrium nostrum nisi per vaporem gratiae maturi operis fructum facit.
Item, Palma quo plus oneratur, copiosius fructificat, etc, ut supra. Exemplum de filiis Israel , Debet ergo assumi onus paenitentiae, et onus tribulationum
sustineri in patientia. Radix nostra cor nostrum : quia onerandum est terra recogitando, quod de terra sumus : petris, quia duri et insensibiles : sabulo, quia steriles. Et haec oneratio fit per humilitatem : et haec ita faciunt cor ponderosum quod a suo statu non potest diabolus ipsum tentando dejicere vel movere .
Nodos habet in stipite quibus in eam potest ascendi. Hi sunt nuditas, cibi ariditas, vigiliarum prolixitas, et hujusmodi, quibus pervenitur ad. fructum palmae qui Christus est. Apocal. i, 9 : Particeps in tribulatione, ei regno, et patientia. Nota ordinem verborum.
Item, Palma signat crucem, cujus quaedam pars creditur fuisse de palma, scilicet lignum ex transverso cui Dominicae manus affigebantur. Unde Christus dicit,
Canlic. VII, 8: Ascendam in palmam, id est, exaltabor in cruce.
Item, Florebit ut palma, qui titulo crucis Christi adscribitur, qui est: " Jesus Nazarenus Rex Judaeorum. " Jesus salus, Nazarenus floridus, Judaeus confitens. Ut palma ergo fructificat, qui pro salute animae peccata propria et laudes Domini confitens, passionem in se. Dominicam repraesentat. Dicit ergo : Justus ut palma florebit, prophetica certitudine futurum ponens. Justi enim in virore tantum sunt hic qui est quodammodo spes floris et fructus, florebit post hiemem vifae praesentis quasi post centum annos, qui sunt ut multum vitae humanae summa, sicut dicitur,. Eccli, xviii, 8. Et hoc justum est, ut scilicet verno et novo tempore arbores bonae floreant: vita enim praesens per hiemem designatur. Item, florebit hic flore virtutum, ut in futuro afferat fructum. Vel, florebit in futuro in stola corporis et animae. Unde canit Ecclesia: " Justus germinabit sicut lilium, et florebit aute Dominum. " Et sumitur de Osee. XIV, 6.