CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De veritate circa quid aequaliter sit veritas.
Virtus autem quam in secundo libro veritatem esse diximus, et nomen habet veritatis adaptatum et non proprium. Veritas enim secundum communem rationem in rectitudine adaequationis consistit: propter quod multipliciter dicitur sicut adaequatio. Est enim, ut dicit Plato, adaequatio typi ad prototypum, et secundum hoc dicit vere entia esse quae secundum mutationem prototypum entis perfecte contingunt in quantum secunda prima possunt attingere : hoc enim perfecte fieri non potest : et hoc modo a vero deficiunt quaecumque non nisi redundantiae et obscurae resonantiae vel umbrae sunt primi entis, quod omnium entium est prototypus. Aliquando etiam dicitur adaequatio modi entitatis ad id quod ens simpliciter est, secundum quod substantiam ad substantiam referendo per modum entitatis, utramque substantiam dicimus verum ens esse. Accidens autem quod deficit a modo entitatis substantiae, dicimus esse non verum ens, sed medium entis. Aliquando consistit in aequatione exemplaris ad exemplar. Exemplum enim adaequatum exemplari verum est : et in quantum deficit ab aequatione, in tantum deficit a veritate. Et sic formam in speculo non dicimus esse verum ens. Aliquando consistit in adaequatione formae et potentiarum naturae, in qua est illa forma. Sicut dicimus verum ignem esse, qui potentias et operationes habet ignis : formam autem ignis imaginativam vel aliter ab anima acceptam, imaginem vel phantasiam vel speciem ignis dicimus, et non verum ignem. Aliquando autem sumitur ex adaequatione formae ad perfectam materiae determinationem. Sicut dicimus esse verum aurum, cujus tota materia ad puritatem auri determinata est : et non vere aurum dicimus, quod alienae naturae est permixtum. Et nullo istorum modorum sumimus veritatem, quando de veritate ut virtute loquimur.
Consistit autem adhuc veritas in adaequatione signi et significati : et hoc dicitur secundum quod duplex est signum. Est enim signum are acceptum quod est species vel intentio rerum accepta in anima, et est signum ad significandum rem positam, sicut est vox articulata. Sed hoc signum et a notitia factum est, et notitiam facit. Factum quidem a notitia imponentis : faciens autem notitiam apud alium. Et ideo duas habet adaequationes. Quando enim adaequatur nomen notitiae imponentis in ratione sua perfecte desi-
gnans totam notitiam, tunc verum nomen est. Si autem minus in ratione nominis sit, tunc cadit ab adaequatione et efficitur signum mendax, et hoc mendacium deficit a veritate. Omnis enim dicens vel loquens sermonibus, utitur significatione nominum ad intentionem imponentis. Secundum autem adaequationem ad res, signum verum est, quando aequatur rei, sicut dicit Aristoteles in Praedicamentis, " eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa est : " et secundum hoc deficit a veritate falsitatis in oratione. Signum autem primum quod passio animae vocatur ab Aristotele in Perihermenias, ubi dicit quod " voces earum passionum sunt notae quae sunt in anima, signum rei est et a re acceptum : " et ideo veritas ejus est in adaequatione ad rem, secundum quod dicit Aristoteles, quod " veritas est adaequatio rerum et intellectuum : ." et secundum hoc veritas in anima est, et ad similitudinem istius veritatis veritas dicitur in moribus. Illi enim veritati opponitur fictio quaecumque fingit quod in re non est,et apparens, et non existens. Sicut dicitur esse hypocrisis mendax, quod ad similitudinem hujus accipiatur. Ex hoc patet quod in virtutibus moralibus sunt orationes et sermones, quorum nos ex. intentione et electione domini sumus : et ideo sermones et opera significant et enuntiant de nobis sicut effectus significant de causa. Et in talibus adaequatio signi secundum opera et verba ad significatum, et in intentione et electione veritas est : et quod ab hac adaequatione deficit, fictio est,vel in plus vel in minus, quae vere hypocrisis mendax vocatur secundum omnes sui differentias et species. Proprie autem fictio in plus, vocatur jactantia : fictio autem in minus, proprie vocatur ironia : utraque tamen mendax simulatio est.
Haec igitur veritas in convictu operationum et collocutionum accepta, quamvis in multis sit, tamen in omnibus illis specialis et unius boni habet rationem sine quo mos civilis non est perfectus :
ideo virtus specialis est de ipsa. Cum enim in talibus sit superabundantia et defectus, ambo vituperabilia existentia, necesse est medium esse laudabile. Consequens est enim intota morali philosophia, quod quando extremum vituperatur, non propter naturam operationis vel passionis circa quam est, sed propter defectum et superabundantiam, necesse est medium in talibus laudabilium bonorum esse. Ex praemissis autem in secundo libro supponimus, quod hoc quod est virtutem in medio esse, causa sibi erit extremum in bono esse. Circa hujusmodi ergo bonum, quia extremum in bono est, et difficile et in medio consistens, specialis virtus est moralis quae veritas vocatur : cum primo modo dicta veritate non habens similitudinem, nisi in ipsa adaequatione quae in veritate est sicut principium. Cum secundo autem modo dicta veritate et in hoc habet similitudinem et in modo. Patet igitur ex praemissis, quod circa eadem est medietas jactantiae et ironiae, circa quae est medietas amicitiae. Est enim circa facta et dicta ad convivere relata. Diversimode tamen circa eadem est. Circa gratum enim et dulce et suave in dictis et factis est amicitia. Sed circa adaequationem dictorum et factorum ad. intentionem electionis facientis est veritas proprio nomine innominata, hoc communiter et appropriato nomine veritas dicitur.
Non est autem malum, quinimo valde utile ad doctrinam etiam tales habitus pertransire pertractando, quamvis non sint nominati : per circumlocutiones
enim, quamvis non habeamus rationem propriam, aliquam notitiam accipiemus in ipsis. Magis enim utique sciemus ea qua) circa mores sunt, singulares et singulos habitus pertranseuntes : et ex hoc indubitata fide in omnibus passionibus et operationibus virtutis esse medietates quasdam, conspicientes in singulis, quod se habent per modum medietatis in- ter abundantiam et defectum. In praecedentibus autem dictum est quales sunt illi secundum habitum qui in ipso convivere convivunt et colloquuntur ad delectationem vel tristitiam. Sunt enim amici, vel blanditores, vel discoli. De veridicis autem et falsidicis nunc dicemus. Ordo enim hic secundum rationem est. In convivere enim primum est esse acceptum : non judicatur enim de veritate nisi prius acceptum sit. Dicimus igitur quod veritas hoc modo accepta similiter sicut et amicitia, materialiter quidem est in operationibus et sermonibus ad convivere relatis, et est in fictione ad plus et minus, sicut inter quas medium conjectat.
Jactator autem qui in fictione abundat in dictis et factis, simulator gloriosorum videtur esse aliquando quidem non existentium, aliquando autem majorum quam in veritate existant, autem
qui fictus est ad minus e converso jactatori, negare videtur aliquando quae existunt secundum veritatem : aliquando autem facit ea minora quam existant, diminuendo ea quae secundum veritatem in ipso sunt. Medius autem horum nihil fingens vel plus vel minus, sed verbis et factis denuntians de se sicut est, videtur quidem autecastos esse, verax scilicet et vita et sermone, existentia in ipso opere et verbo confitens, et neque minora faciens. Autecastos enim componitur ab AdminBookmark quod est afero, quod idem est quod secundum ipsum : et ab eo quod est AdminBookmark quod idem est quod ostende-re vel manifestare. Unde aferecaston est ea quae sunt secundum ipsum, ostendens vel enuntians. Est autem proprie nomen ejus qui in dictis et factis est non absconditus., sed manifestus, et certus, et verus.
Contingit tamen horum singula tam in dictis quam in factis et gratia lucri
alicujus facere et gratia nullius lucri, sed propter seipsa : eo quod secundum se nullo adjuncto placeant. In talibus enim unusquisque talia dicit, et operatur : et sic in talibus vivit et convivit ad qualia secundum habitum disponitus est. In praehabitis enim tertii libri tam ex dicto Socratis quam ex. ratione ostendimus, quod judicium . finium vel. electiones semper In omnibus sunt secundum habitus vel connaturales vel acquisitos vel a diis donatos. Unde quaecumque non alicujus gratia quod sibi causa operis est, operatur, vel loquitur, semper talia operatur et loquitur, qualia sunt secundum habitum. Mendacium autem etiam secundum seipsum, quamvis nihil habeat adjunctum, secundum rectam rationem pravum est et fugiendum : et ideo fugiendum, quia pravum. Verum autem in dictis et factis secundum seipsum quamvis nihil habeat adjunctum, bonum est et laudabile, et ideo persequendum. Sic autem et verax ab hoc vero denominatus enuntians de se sicut est, tamen medius sit laudandus. Ambo autem mendaces, scilicet qui ad plus fingit, vel ad minus, quia extremi sunt, vituperabiles sunt. Jactator tamen magis vituperabilis quam dictus ironicus. De utroque tamen istorum posterius. Prius autem dici oportet de veraci, eo quod privatio non cognoscitur nisi per habitum.
Non enim hic dicimus de veridico secundum quod in confessionibus quae fiunt in pactis vel judiciis vel aliis contractibus quicumque ad justitiam vel injustitiam contenudunt. Quamvis et illa non sit non plus vel minus deponere quam sit in rei veritate, sicut dicimus depositiones testimonium esse verax. Tales enim veritates quamvis in moribus hominum sint, tamen alterius virtutis sunt. Sunt enim politicae quantum ad illam virtutem quae judlcativa est : et tales veraces ab habitu disponente ad ve-
ritatem non sunt veraces, sed potius a coactiva virtute legis : propter quod non valet testium depositio quae prompte et ex electione fit, sine coactione legis facta per judicem. Sed de tali veritate dicimus, in qua sermone et vita aliquis dicit verum de se, nullo faciente differentiam ab ipso fine veri vel mendacii, quod aliqua utilitate moveat ad faciendum vel dicendum si tantum verum est In dicto et facto : quia ad verum secundum habitum dispositus est : talis enim moderatus videtur esse inter fingentem ad plus et minus. Hic enim est amator veri, et in quibus movens ad dicta et facta, in nullo differt a vero. Semper verum dicit, et in quibus differt per utilitatem aliquam id quod movet ad dicendum vel faciendum. Adhuc magis verum dicit, quia tunc habet duo moventia, verum scilicet et adjunctum : tale enim mendacium verebitur ut turpe, quod etiam secundum seipsum sine omni nocumento adjuncto verebatur. Talis igitur in medio existens laudalilis est.
Si autem ex aliqua adjuncta causa quae majoris in civilibus est utilitatis quam verum sit, aliquando iste declinat. In minus quam verum sit, mentiendo : sicut si forte per mendacium salvatur vita hominis, vel fama, vel fortuna : et in delectatione veritatis non fit praejudidicium alicujus civilitatis : tunc enim mentietur in minus, eo quod hoc prudentius est. Quia Inter duo mala minus malum eligendum, eo quod in superabundantiam declinare onerosum valde est: eo quod pejores sunt abundantiae quam defectus : propter quod jactatio magis vituperabilis est. Sed attendendum est quod talis delectatio nec de perfectione nec de rectitudine virtutis est, sed potius de necessitate convictus : quia aliter convivere non potest : propter quod incidit et non per se intenditur : et ideo non est de numero bonorum, sed de numero malo- rum tolerabtlium a politico, habens in sui causa excusationis rationem : facit enim ex pietate quam habet in proximum. Propter quod istud mendacium vocatur officiosum quod omnibus prodest, nisi dicenti qui a vero declinat. Perniciosum autem est quod in se habet causam nocumenti, sicut proditorum mendacium, qui mendacio tradunt homines in mortem et infamiam et spoliationem. Est autem et jocosum mendacium, ad quod non movet nisi jocus, sicut est mendacium histrionum et fingentium in ludis. Et est mendacium vere mendacium, ad quod nihil movet nisi quod mendacium est, et in quantum mendacium placet : et istud de habitu est disposite ad. mendacium : et hic mendax vere mendax est, quia mentis propriae edax, quia ex sola electione mendacii menti contrariatur.