In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et vox, " vel, " vocem " habent alii. " Et vox quam, " scilicet, vocem, " audivi. " Vox scilicet spiratio interna, vel admonitio Angelica. " Quam audivi , " auditu interiori, " de caelo, " in quo notatur hujus Angeli sublimitas, " iterum loquentem mecum, " id est, mihi desideranti. Unde quia desiderium cordis est locutio qua anima loquitur Deo, et Joannes desiderabat ista scire : ideo dicit : " Loquentem mecum, " et non mihi, sed mecum in cordis secreto. " Et dicentem, " id est, praecipientem : " Vade. " Glossa, id est, Dei gratiam promerere : " et accipe librum apertum, " id est, Scripturae intelligentiam quam Deus aperuit nascendo, patiendo, resurgendo, ascendendo. Hic liber est apertus bonis, malis vero signatus, sicut supra, v. 4, dictum est : " Signa quae locuta sunt, etc. "
" De manu Angeli, " id est, Christi, qui mysteria revelavit, " stantis super mare, " id est, qui superavit omnes amaritudines Passionis, " et super terram, " id est, qui superavit omnes cupiditates hujus mundi.
Et dicitur : " Stantis, " quia post resurrectionem Christus regnat immortalis et impassibilis. Vel, in hoc notatur quod ipse regnat super omnia, secundum illud Psalmistae, Psal. VIII, 8: Omnia subjecisti sub pedibus ejus.
" Et abii ad Angelum, dicens ei ut daret mihi librum. "
Hic est secundum ubi ostenditur affectus Joannis ad accipiendum Scripturae intelligentiam.