CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ostenso esse de proprietatibus, etc. Doctor in isto articulo intendit quaedam praeambula, quae multum faciunt ad probandum infinitatem primi effectivi. Primum prseambulum est, quod primum effectivum est intelligens et volens, et probat tribus rationibus. Prima ibi : Primum agens est per se agens. Et ratio principaliter stat in hoc : Omne agens per se independenter propter finem est cognoscens et volens, sed primum effectivum est hujusmodi. Major probatur ibi : Omne agens naturale praecise. etc. Probat ergo majorem ex hoc, quod si esset aliquod agens naturale praecise consideratum ex necessitate agendi, si illud agens ageret independenler, aeque ageret etiamsi propter nullum finem ageret. Ignis enim ut simpliciter consideratus ex necessitate naturali agendi, ita calefaceret combustibile etiamsi propter nullum finem ageret. Si ergo ignis agit propter finem, ex hoc agit, quia in agendo dependet ab aliquo amante cognoscente illum finem. Probatur, quia omne agens propter finem agit ex appetitu finis 2. Physic. sed nunquam posset appetere finem nisi ille finis esset praecognitus et amatus, vel ab ipso agente propter finem, vel ab aliquo a quo dependet in agendo, et sic patet illa major. Minor probatur, quantum ad primam partem, scilicet quod primum est per se agens, quia si est primum agens simpliciter, sequitur quod est per se agens, quia si esset per accidens agens, non esset primum agens; patet, quia causa per accidens, semper reducitur ad aliquod agens per se, ut patet 2. Physicorum.
ib) Secundo principaliter arguitur. Et ratio stat in hoc, ex quo primum efficiens agit propter finem; ergo inquantum amat finem, quia causa finalis movet efficiens ad producendum effectum, inquantum est amata ab ipso efficiente ; aut ergo inquantum amata actu voluntatis, et si sic, ergo primum efficiens est intelligens et volens, quia voluntas non fertur nisi in praecognitum. Si vero ut amata tantum amore naturali, tunc quaero, aut primum efficiens naturaliter amat alium finem a se, ita quod aliud a primo efficiente ut amatum amore naturali moveat primum efficiens ad efficiendum aliquem effectum, et tunc esset imperfectio in ipso, quia naturaliter inclinaretur ad aliquid aliud a semetipso ut ad finem, et sic esset aliquo modo ens ad finem. Si vero tantum naturaliter amat finem, qui est ipse, id est, aut ipsemet ut amatus amore naturali a seipso, movet seipsum ad producendum effectum, et hoc nihil est nisi ipsum esse ipsum; patet, quia amor naturalis nihil est nisi natura quae sic amat, ut patet a Doctore in 4. distinct. 49. et hoc non salvat rationem causae finalis, quia causa finalis ut causa finalis, ut amata movet efficiens ad producendum aliquid.
Sed in hoc occurrunt aliquae difficultates. Primo, quia sicut dicit Doctor in 2. dist. 6. quaest. 2. et prolog. quaest, de subjecto Theologiae, et in primo d. I. et in 4. dist. 49. et alibi, quod amor concupiscentiae, qui est amare aliquid non propter se, sed propter aliud, de necessitate praesupponit amorem amicitiae, qui est amare aliquid propter se; amans ergo aliquid propter seipsum, ordinando illud ad se, talis amor praesupponit amorem suimet. Eodem modo dico de amore naturali, quia aliquando agens naturale producit aliquem effectum, quem amat amore naturali propter semetipsum amatum amore naturali, patet, quia multa agentia naturalia quae esse suum amore naturali amant, ideo producunt quantum possunt illa quae possunt conservare esse suum, et sic non videtur inconveniens quod idem amatum amore naturali a seipso moveat seipsum ad producendum effectum. Secundo dicit Doctor supra d. 1. q. 4. quod efficiens naturale (hoc est agens de necessitate naturae) si est per se efficiens, causa finalis movet ipsum metaphorice de necessitate naturae, id est, ut amata necessario ab efficiente amore naturali. Sustinendo ergo opinionem Philosophorum, quod primum agens agat de necessitate naturae, sequitur quod agit effectum propter aliquem finem necessario amatum, et non est verisimile quod agat propter alium finem a semetipso. Tertio, quia hoc idem videtur sequi de amore elicito a voluntate, sustinendo quod inter essentiam divinam et voluntatem divinam et dilectionem ejusdem, non sit aliqua distinctio extra intellectum ut est quasi communis opinio, tunc si voluntas divina producit aliquid ad extra ; ergo propter finem amatum, et non nisi propter essentiam divinam ut amatam actu voluntatis, et essentia divina est idem penitus quod voluntas divina et amor divinus; ergo nihil aliud est nisi ipsam esse ipsam. Respondeo generaliter ad ista argumenta, praesupponendo quod dixi supra, quod agens per modum naturae si non est intelligens neque volens, aeque ageret si propter finem non ageret, sicut si propter finem ageret: ergo si per se agens ut hujusmodi, agit propter finem, ex hoc agit, quia in agendo dependet ab aliquo cognoscente et amante talem finem, et si talis finis cognosceretur nihil ageret propter finem. Cum ergo primum agens agat propter finem et in agendo a nullo dependeat, sequitur quod cognoscit et amat primum finem actu elicito voluntatis qui sequitur cognitionem, et non amore naturali qui nullo modo sequitur cognitionem, ut patet a Doctore in 1. Metaph. suae.
Respondeo ergo ad primum argumentum, et concedo quod aliquod agens naturale producit aliquem effectum propter seipsum amatum amore naturali, quia ordinat illum tantum ad sui conservationem. Et sic non sequitur quod si producit effectum propter seipsum amatum amore naturali, quod ipsum tantum sit ipsum et non sit causa finalis, quia propter conservationem sui esse naturaliter amatam producit effectum, et hoc sufficit ad rationem causae finalis. Sed in primo effectivo hoc non sequitur, quia a nullo est dependens, nec penitus indiget aliquo ad sui conservationem cum sit simpliciter necesse esse, et ideo ipsum amare se amore naturali nihil aliud est nisi ipsum esse ipsum, imo ut sic amatum nihil penitus produceret.
Dico secundo, quod agens naturale posset esse causa finalis ut amatum amore naturali, quia omne tale habet naturalem inclinationem ad perfectionem suam vel intrinsecam vel extrinsecam, ordinando illam ad seipsam sic amatam, sicut lapis producit motum deorsum ad centrum, et suo modo quietem in centro ordinando centrum ut bonum extrinsecum, et quietem in centro ut bonum intrinsecum ad seipsum ut amatum amore naturali, et sic non sequitur quod si producat aliquid propter seipsum amatum amore naturali, quod ipsum sic amatum non sit causa finalis. Sed non est sic in primo agente, quia primum agens non habet naturalem inclinationem ad aliquod objectum extra ut bonum sibi extrinsecum, nec ad operationem aliquam circa aliud a se ut bonum intrinsecum, sed tantum habet naturalem inclinationem ad seipsum, et ideo ipsum sic amatum a semetipso amore naturali, nihil aliud esset nisi ipsum esse ipsum, et sic non haberet rationem causae finalis.
Ad secundum argumentum, dico primo, quod non est simile de agente secundario et de agente primo propter causas supradictas. Dico secundo, quod si primum agens producit aliquid de necessitate ad mentem Philosophorum, producit illud propter finem de necessitate amatum, et hoc amore elicito. Et dicit Aristoteles quod voluntas primi si produceret aliquem effectum immediate, de necessitate ordinaret illum ad essentiam suam amore elicito necessario amatam, et hoc patet in confirmatione sequenti in hoc quod dicit, primum dirigere, etc. Nam si per impossibile primum non esset intelligens neque volens, cum tantum se amaret amore naturali et ad nihil aliud inclinaretur, nihil penitus produceret. Et si dicatur, quod ex quo primum de necessitate producit effectum immediate secundum mentem Philosophorum, ut patet a Doctore infra dist. 8. quaest, ult. et 7. quaest. Quodlib. ergo videtur quod necessario inclinetur ad illum, et per consequens illum amabit amore naturali, et si sic, eodem modo sequitur quod producit illum propter seipsum amatum amore naturali. Dico, quod inclinatio naturalis, vel est ad esse suum, vel ad aliquam perfectionem sui esse, ut patere potest a Doctore in 4. dist. 49. Modo nullum creatum pertinet ad esse sive ad conservationem primi effectivi, nec potest esse aliqua perfectio ipsius, neque intrinseca neque extrinseca, et sic ad nihil aliud extra se naturaliter inclinatur: et licet producat illum de necessitate naturae, hoc non erit ex inclinatione ad illum, sed ex summa perfectione ipsius, quae necessario redundat et communicatur alteri, ut patet per Doctorem infra distinct. 8. quaest. ult. exponentem dictum Avicennae. Et ex his patet responsio ad tertium argumentum.
(c) Tertio principaliter arguit Doctor ibi: Item tertio arguitur sic. Et ratio stat in duobus dictis : Primum, quod aliqua causa secunda producit aliquem effectum contingenter, intelligendo contingenter ad utrumlibet, quia scilicet est in potestate sua illum producere et non producere. Aliter si omnis causa secunda produceret effectum suum de necessitate, tunc omnia evenirent de necessitate, et sic non oporteret conciliari et hujusmodi, ut inquit Aristoteles 1. Periherm. Secundum dictum est, quod secunda causa producit effectum in virtute primae causae, ita quod prima causa attingit illum effectum, imo magis quam secunda causa, quia in libro de Causis : Prima causa plus influit in effectum quam secunda, et non sustinendo illam opinionem quam Doctor improbat in 2. dist. 37. quae dicit quod voluntas creata est totalis et immediata causa sui effectus, et Deus causat tantum mediate, sed dicitur agere in virtute primae, quia in esse et in conservari dependet a prima. His dictis declaratis, patet argumentum Doctoris, quia si impossibile est secundam causam agere effectum nisi inquantum movetur a prima sive in virtute primae, sequitur quod si secunda causa contingenter agit quod prima causa magis contingenter agit, cum in agendo dependeat a prima.
In ista tamen ratione occurrunt duo dubia : Primum in hoc, quod dicit quod secunda causa, non causat nisi inquantum movetur a prima. Et in hoc videtur sibi contradicere, quia in dist. 1. quaest. 1. quarti, vult expresse quod secunda causa in agendo nihil penitus recipiat a prima, et tamen impossibile est aliquid moveri ab alio nisi saltem motum recipiat. Si tantum localiter movetur vel si alio modo movetur, tunc recipiet aliquod absolutum, quia motus ex 5. Physic. est tantum ad Substantiam, Quantitatem, Qualitatem et Ubi.
Secundum dubium est in hoc, quod dicit quod secunda agit in virtute primae, et per consequens cum secunda agat aliquid contingenter, sequitur quod etiam prima contingenter agit, quia ex quo prima causa prius agit quam secunda, aut ergo in illo priori attingit effectum secundae causae, aut non. Si primo modo, ergo cum secunda causa in illo priori nihil agat, et si in aliquo signo posteriori agit ad illum effectum, sequitur quod idem erit bis productum. Si secundo modo, ergo prima causa nihil agit, quia agere ad effectum est attingere illum.
Ad primum dubium dico, quod causam secundam moveri a prima in agendo non intelligitur proprie moveri, quia argumentum bene concluderet. Sed intelligitur moveri ex hoc quod dicit ordinem inferiorem ad primam causam, ita quod impossibile est ipsam agere, prima non agente
Secundo dico, quod secundam causam moveri a prima potest dupliciter intelligi. Primo, quod in se moveatur. Secundo, quod nihil potest agere respectu effectus sive movere, nisi prima causa simul agat vel moveat ad eumdem effectum. Et isto secundo modo verum est dictum Doctoris, sed ut sic nihil recipit in se.
Ad secundum dubium dico breviter, quod prima causa non agit in aliquo priori, sed simul cum secunda causa. Et si dicatur, quia in lib. de Causis, dicitur quod prima causa prius agit quam secunda, dico quod sic debet intelligi prius, id est, perfectius, ut patet a Scoto in 2. distinct. 37. quia prima causa independenter agit, et secunda dependenter, et ibi vide singularem glossam de ista materia.