In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(b) Distinguitur communiter, etc. Habitualem intentionem plures extendunt ad eam, quam mediam vocat Doctor, seu virtualem, ut eam distinguat ab hoc quod est in habitu et consuetudine seu inclinatione tantum actus primi aliquid tantum velle, et non actu. In quaestione nulla est controversia, et textus est planus, atque doctrina recepta ab omnibus, licet quidam varient modum loquendi. Habitualis, ut eam explicat Doctor, non sufficit, quia non est principium operandi; actualis est perfectissima. Sufficit autem virtualis, quae est illa, qua dicitur actualis antecedens manere in suo effectu, ut quando quis distractus neque actu cogitat finem, neque actu vult finem, tamen actu exercet opus ordinatum ad finem, ut bene Doctor explicat in littera. Hic plura dici possent de natura intentionis, sed magis spectat hic tractatus ad primam secundae, et ad secundum sententiarum, ideo supersedeo, quia hic tantum agitur de ipsa, ut requiritur ad Sacramentum, et incidenter. Richardus docet modum, quo intentio actualis durat in suo effectu, nempe quatenus voluntas imprimit appetitui seu potentiae motivae aliquam qualitatem, per quam movetur ad ministerium Sacramenti, qua qualitate cessante, cessat etiam motus in potentia motiva ; sed hanc merito rejicit Doctor, videtur enim petita responsio ex motu projectorum. Respondet ergo ipse duobus modis, primo quod in appetitu sensitivo, et phantasia sit aliqua dispositio, secundum quam movet cessante actu voluntatis imperantis eis. Haec dispositio non est alia, quam actus ipsarum potentiarum, ad quem applicantur ex imperio voluntatis,
per sinordinationem ad ipsam, manente appetitu applicato, manet etiam potentia motiva applicata, et sic sequitur motus in actionem externam ; et haec sufficiunt ad ejus continuationem, sine ulla qualitate impressa a voluntate.
Respondet secundo voluntatem habere ordinate suas volitiones in ordine ad finem, verbi gratia, primo intentionem, postea electionem, tandem usum et executionem per media subordinata, quando plura sunt, quibus correspondent actus potentiarum inferiorum cum eodem ordine ; potest ergo distrahi voluntas ab actuali volitione finis, sed perseverare in ipsa volitio respectu aliorum, hic et nunc, cum praescripto ordine, et sic continuatur intentio ejus virtute in volitionibus subordinatis, ad quas sequuntur actus imperati aliarum potentiarum.
Hanc responsionem sequitur Suarez disp. 13. sect.3. Uterque ergo modus est satis fundatus, et contingere potest in exercitio, quia licet voluntas imperet et applicet potentiam inferiorem et externam ad actum, potest continuari actus ille per appetitum. Quod dico necessarium esse respectu potentiae motivae, quae sicut nequit seipsam determinare ad actum, sicut neque repugnare potentiae superiori, ita etiam nequit continuare actum, nisi ut perseverat actus potentiae superioris, respectu ejusdem, per modum determinantis ad ipsam continuationem ejus ; non sic aliae potentiae, quae possunt determinari ab objecto, ut visiva, et hujusmodi ; possunt in actu perseverare ex sola objecti determinatione, desinente actu voluntatis, quo etiam desinente, manente determinatione appetitus sensitivi et cognitionis imaginativae, sufficienter applicatur motiva ad continuationem actus imperati a voluntate, licet ipsa voluntas non sit tum sub actu.
Alius etiam modus est aeque possibilis, ita ut maneat actus voluntatis circa materialia objecta subordinata, licet non attendat hic et nunc ad motivum formale extrinsecum finis, et desinat etiam actus intentionis in ipsa ; quod optime declarat Doctor in exemplis subjectis responsione ad argumentum.