In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Respondet, remittendo se ad ea, quae dicit in 4. dist. 49. q. 6. quomodo beatitudo excludit omnem peccabilitatem. Vide ibi, sed in proposito, quia anima Christi in primo instanti suae conceptionis fuit perfectissime beata, ut infra patebit d. 3. et 18. Et beatitudo perfecta excludit omnem peccabilitatem, ideo Christus non potuit peccare ; et quod dicit quod cum beatitudine perfecta ex dispensatione divina stat quod quis possit mereri, licet enim de communi lege beatus nullo modo possit mereri, cum sit extra statum meriti et demeriti, tamen Christus ex dispensatione divina potuit vere mereri, et quantum ad partem sensitivam, et etiam intellectivam potuit mereri etiam actu beatifico, quae omnia infra d. 18. patebunt. Licet ergo beatitudo perfecta non excludat rationem merendi, excludit tamen omnem possibilitatem ad peccandum, non enim ista stant simul quod quis sit perfecte conjunctus fini, sicut est beatus, et quod simul possit averti a fine, et hoc formaliter vel virtualiter, sive immediate, quae distinctio aversionis patet a Doctore infra dist. 35.
Adverte etiam quod Christus potest peccare potentia remota, non tamen potentia propinqua, et intelligo sic, quod ex quo Christus secundum naturam humanam habuit perfectum usum liberi arbitrii, quod secundum istum absolute sumptum habuit potentiam ad peccandum, sicut et alii homines ; accipiendo vero liberum arbitrium, ut perfecte unitum fini per actum beatificum, nullo modo potest peccare, nec potentia remota, nec propinqua, stante scilicet tali beatitudine, et sic causa quod Christus dicatur impeccabilis, est beatitudo perfecta ; sed illi qui dicunt quod ex vi unionis necesse fuit naturam humanam frui, haberent consequenter dicere quod non solum ex plenitudine gloriae fuit impeccabilis, sed etiam vi unionis; sed haec opinio improbata est supra a Doctore dist. 1. quaest. 1. vide ibi.