REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
In patria non manet fides, nec spes. Ex Hebr. II. et I. Corinth. 13. quia ibi essent frustra, manent tamen in animabus Purgatorii, juxta communem. Vide Patres ad hoc citatos in Oxon. hic in Schol. num. 2. non tamen repugnant visio et tentio fidei et spei, babitualium, ut constat ex raptu Pauli. Quod vero Paulus viderit divinam essentiam, (ut saepius tenet Doctor,) est communior sententia Patrum, ut ostendi dicto Scholio. Explicat quomodo charitas eadem manet in patria, quia ratio ejus ibi manet cum circumstantiis et perfectionibus, et ideo tripliciter excedit charitatem viae.
Dico quod omnis illa virtus evacuabitur, cujus inclinatio ad actum est incompossibilis beatitudini pro statu illo in patria, sic est de fide et spe. Probo : Fides enim est habitus inclinans ad assentiendum vero complexo, cujus evidentia non apparet, ideo, ut habetur secundum Apostolum ad Hebr. 11. est argumentum non apparentium, etc. Et est proprie de vero complexo, ut de objecto, quod respicit intellectus secundum portionem superiorem, scilicet de Deo. Inclinat autem ad assentiendum vero complexo de Deo non propter evidentiam, sed propter elficaciam causantis. Sed ibi non inclinabit ad assentiendum alicui de Deo non evidenti, quia de ratione beatitudinis est omnia ibi esse sub evidentia, ideo, etc. Potest tamen esse fides in patria de aliquibus quae creduntur, sed acquisita, sicut dicit auctoritas Augustini dist. 85. quaest, supradicta.
Similiter spes, cum sit desiderium absentis, non est ibi ; unde Rom. 8. Spes non potest esse in patria, spes quae videtur, non est spes. Nam quod quis videt, quid sperat ? Si autem quod non videtur speramus, per patientiam expectamus.
Sed tunc est dubium hic, quae est ratio evacuationis istorum in patria, aut quae sit incompossibilitas ibi in intellectu, vel in voluntate? Dicunt aliqui quod propter formalem incompossibilitatem eorum in beatitudine, aut quia non sunt necessariae, sed superfluae. Si pro primo, tunc alius est habitus gloriae quam visio, et similiter alius habitus tentionis, per quem tendit in objectum, quod non video, sicut patet prius in quaestionibus de scientia Christi. Quod si hoc non ponitur quod alius habitus sit, non videtur quod sit incompossibilitas illarum ad beatitudinem ; actui enim visionis non repugnat habitus spei et fidei, ut patet in Paulo in raptu, neque enim tunc evacuabantur ista, quia post habuit eas ; ergo sibi non infuit tunc aliquod incompossibile fidei, neque spei. Si secundo modo, non est ponenda in patria ista duplex virtus, quia non est necessaria, quia neque ibi erit inevidentia objecti beatitudinis, scilicet Dei, propter quod ponitur fides hic, neque erit ejus absentia, propter quod spes ponitur actualiter ; ideo enim sunt hic necessaria, quia sunt perfectiones supplentes imperfectiones in nobis, ad habilitandum potentiam ad objectum, quae non potest semper manere ibi in actu elicito. Charitas autem non evacuabitur, quia ejus inclinatio manet ad actum, et quodammodo est ejusdem rationis, posita differentia ex parte objecti charitatis nunc et tunc. Objecta enim modo apprehenduntur in universali a nobis, tunc autem in particulari ; similiter modo abstractivo nunc attingitur objectum ejus, tunc nude et intuitive.
Ex his sequitur alia differentia in actu charitatis, quod scilicet actus ejus nunc est remissior, quam erit tunc,quia quanto objectum diligibile distinctius et praesentius apprehenditur, tanto actus est perfectior et intensior, sed istud non variat habitum. Probatio, eodem enim habitu quo volo aliquid in se, ut alicui bene esse in se apprehensum abstractive, eodem volo bouum apprehensum nude et intuitive, et eodem quo volo remisse, eodem volo intensive. Unde charitas inclinat ad idem quocumque modo ostensum, et differentia ostensionis non distinguit habitum. Unde quia ad actum voluntatis perfectum concurrit voluntas, ut una causa partialis, et habitus charitatis, ut sit bonus moraliter et meritorie, ideo manente habitu aeque perfecto potest esse actus perfectior, vel minus perfectus ex alia et alia ratione ostensionis objecti, scilicet ut praesentiae ejus vel absentiae. Manifestum est enim quod idem habitus aeque perfectus cum potentia aequaliter se habente in se tanto perfectius inclinat in bonum aliquod ad quod ordinatur, quanto distinctius et sub propria ratione videtur, et similiter quanto ipsum est magis praesens in propria et actuali existentia.
Sed contra, si voluntas, ut appetit summum honestum per charitatem, possit per eumdem habitum tendere in ipsum, ut praesens, et ut absens abstractive et intuitive, igitur eadem ratione, ut appetit summum commodum ex spe, aequaliter ex ratione habitus se habebit ad tale commodum appetendum, ut praesens habendo actum lentionis, et ut absens habendo modum imperfectum desiderii sicut et charitas potest habere actum circa bonum justum praesens et absens.
Dicendum quod non videtur inconveniens ponere hujusmodi unum habitum, sicut et in naturalibus eadem virtute tendit aliquid in terminum naturaliter, et quiescit in eo. Tamen quia Scriptura ponit hunc habitum evacuari, non autem charitatem, ideo dicendum quod sicut fides inclinando in assensum respicit inevidens, et ideo est alia ratioobjecti specialis, secundum quam respicit ipsum habitus fidei, ab illa, secundum quam est objectum visionis, et spes per se respicit summum bonum, ut conferendum, vel ut absens, secundum quod est objectum actus expectationis, et ideo uterque habitus ex se et essentialiter respicit objectum specificatum secundum rationem imperfectam, secundum quam non erit objectum alicujus actus in patria. Sed charitas nunc sicut tunc inclinat ad summum bonum amandum in se sub omni ratione, qua est amabile, et ideo istae differentiae praesentis et absentis non faciunt diversitatem in charitate secundum se.
Ad rationem primam, quod imperfectio accidit charitati secundum se, quia idem habitus non variatus a parte sui est natus habere actum perfectiorem circa objectum, ut praesens summa praesentialitate, quam circa speculariter praesens. Si autem de ratione sua esset, ut esset tantum ordinatus per se ad objectum, ut absens, vel sub alia ratione imperfecta, esset habitus essentialiter imperfectus de ratione sua, nec natus esset habere actum circa objectum sub ratione communiori, sed ex determi natione ad perfectum et imperfectum. Unde fides, quae est hujusmodi, hic supplet imperfectionem intellectus, quia non potest perfecte intelligere Trinitatem; sed ibi non supplet, quia ibi erit manifesta visio.
Ad aliud, objectum ut cognitum, est causa volitionis, sed est partialis causa, et quando est praesens visum in particulari, perfectius agit quam alias.
Unde licet aequalis sit habitus, non tamen aequalis actus, quia est partialis causa, et non tota causa actus, sed cum potentia et objecto, quod imperfectius praesens est hic quam in patria.
Contra, cum objectum sit idem formaliter, erit et idem actus specie ; igitur beatus hic, etc. Respondeo, prima consequentia non valet. Idem enim objectum est respectu actuum diversorum specie et genere.
Contra, si beatitudo est a charitate, aliquis est beatus hic, imperfecte tamen, quia actus charitatis et dilectionis sunt ejusdem rationis hic et ibi.
Si vero non sit ejusdem rationis, igitur evacuatur, sicut et cognitio abstractiva respectu Dei evacuabitur et visio dabitur ; dicitur autem evacuari, quia est alterius rationis. Dico quod non, quia beatitudo non est nisi in tali gradu, quem potest causare objectum cognitum et visum ; et objectum non est natum facere ita intensum actum absens, sicut quando est praesens.
Ad tertium, dicendum quod aliqua sunt credita, quorum visio nullo modo est de substantia beatitudinis, nec aliquo modo ad eam pertinens, sicut sunt historiae de rebus gestis, et ipsorum fides potest manere in beatitudine, quia in nullo derogat statui illorum, sed nunquam aliter cognoscuntur. Aliqua vero sunt credita et de rebus gestis, quarum cognitio aperta pertinet ad statum beatitudinis, sicut illa quae respiciunt Deum in se, et per illam simpliciter evacuabitur fides, quia derogat statui illi. Alia vero sunt gesta et credita nunc, quorum cognitio aliquo modo respicit beatitudinem, sicut Incarnatio, et Christi Passio, etc, quae tunc videbuntur in Verbo.
Ad ultimum patet ex dictis in corpore quaestionis.