CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Contra illud, ex contingentia rerum colligi Deum causare contingenter, ponit tres instantias quas solvit, et redarguit Philosophum in hoc errantem.
(a) Contra istam responsionem instatur. Et primo contra primam consequentiam arguitur sic : quia nostrum velle posset adhuc aliquid contingenter causare, et ita non requiritur quod prima causa illud contingenter causet.
Item, Philosophus antecedens concessit, scilicet quod aliquid contingenter causatur, et negavit consequens intelligendo de velle Dei, scilicet quod prima causa contingenter causet: posuit enim non propter contingenter Deum velle contingentiam in inferioribus, sed ex motu, qui necessario causatur inquantum uniformis, sed difformitas sequitur in partibus ejus, et ita contingentia.
Contra secundam consequentiam, si causat contingenter, ergo volens; ista consequentia non videtur .tenere, quia aliqua naturaliter mota possunt impediri, et ita oppositum contingenter et violenter potest evenire.
(b) Ad primum dicendum est, quod si Deus est primum movens vel efficiens respectu voluntatis nostrae, idem sequitur de ipsa quod de aliis, quia sive immediate necessario moveat eam, sive aliud immediate, et illud necessario motum necessario movet voluntatem, quia movet ex hoc quod movetur, sequitur tandem quod proximum voluntati necessario moveat voluntatem, etiamsi illud proximum sit ipsamet voluntas, et erit volens necessario et ita necessario volet. Et sequitur ulterius impossibile, quod necessario causat quodlibet causatum, et non est aliquid contingens.
(c) Ad secundum dico, quod non voco hic contingenter causatum, quodcumque non necessarium vel non sempiternum, sed cujus oppositum posset fieri, quando illud fit, ideo dixi, aliquid contingenter causatur, et non dixi, aliquid est contingens. Nunc dico, (d) quod Philosophus non potest negare consequens, salvando antecedens per motum, quia si iste totus motus necessario est a causa sua, quaelibet pars ejus necessario causatur, quando causatur et inevitabiliter, ita quod oppositum non posset tunc, nec aliter causari; et ulterius quod causatur per quamcumque partem motus, necessario causatur et inevitabiliter. Vel igitur nihil fit contingenter, id est, evitabiliter causatur, vel primum sic causat immediate, quod posset etiam non causare.
(e) Ad tertium dico, quod si aliqua potest impedire istam, hoc non potest nisi in virtute superioris causae, et ita superior in virtute superioris, et sic usque ad primam causam, quae si immediatam causam sibi necessario movet usque ad istam, erit necessitas; ergo necessario impediet, et per consequens non potest alia causa nunc causare.
(f) Sic ergo videtur triplici via ostensum, quod primum agens est intelligens et volens, quarum prima est quod natura agit propter finem, et non nisi quia dependens et directa a cognoscente finem.
Secunda est, quod ipsum primum agens agit propter finem.
Tertia, quod aliquis effectus contingenter fit quando causatur.