In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum Baptismus possit iterari ?
Alens. 4. p. q. i8. m. 7. art. 1. D. Bonav. 1. p. q. 6. et 2. Richard. art. 4. g. 1. D. Thom. q. 2. art. 1. et 3. p. q. 66. a. 9. Suarez ibid. 22. sect. 2. Vasquez 3. p. d. 146.
Circa (a) quartum principale quaero duo. Primo, de iteratione Baptismi. Secundo, de charactere propter quem ponitur initerabilis. Quantum ad primum arguo, quod Baptismus possit iterari, quia Eucharistia potest iterari, et tamen est Sacramentum excellentissimum ; ergo, etc.
Oppositum Augustinus ad Maximinum, et ponitur in littera de consec. d. 4. Rebaptizare haereticum, qui hoc sanctitatis signum percepit, omnino peccatum est, catholicum vero, immanissimum scelus est.Praeterea idem q. 15. ad Orosium : Ideo Ecclesia eos non rebaptizat (loquitur de baptizatis ab haereticis,), quia in nomine Trinitatis sunt baptizati.
Ad quaestionem tenetur ab omnibus pro certo, quod non licet iterare Baptismum, et etiamsi iteretur de facto, quod non habet effectum, et hoc dicunt auctoritates Sanctorum. Ponuntur autem aliquae rationes ad hoc: Una quidem est, quia Christus semel est mortuus, et Baptismus virtutem habet ex passione Christi, juxta illud Apostoli: In morte ipsiusbaptizati sumus. Sed haec ratio non concludit, quia et paenitentia virtutem habet a passione Christi ; absolutio autem vel prima gratia non datur inimico, nisi per meritum mediatoris,et tamen poenitentia iteratur.
Alia ratio ponitur, quia in Baptismo imprimitur character, qui est indelebilis. Sed ille probat propositum manifestius per immanifestis; a principio enim ex quo Baptismus fuit institutus, fuit manifestum de eo quod non licuit eum iterari. Quod autem character imprimatur, non est notum ex prima ejus institutione, nec ex tota Scriptura, neque etiam ex multis auctoritatibus Sanctorum, sicut tangetur statim in quaestionibus de charactere.
Et hoc videtur, quia si fuisset multum de hoc tractatum a Sanctis, Magister Sententiarum mentionem fecisset de ipso. Non invenitur autem aliquod verbum dixisse de charactere secundum istam significationem, secundum quam utimur eo; in toto enim tractatu
4
de Baptismo, non nominat characterem, nisi semel in primo cap. istius dist. in fin. dicens : Qui ab hoereticis baptizati sunt, servato charactere Christi, rebaptizandi non sunt. Ibi vocatur character Christi forma Baptismi Christi, sicut satis apparet ex auctoritate Augustini praemissa, ex qua Magister infert istud dictum.