Hieronymus. Traditio Pharisaeorum est iuxta Malachiam prophetam, quod elias veniat ante salvatoris adventum, et reducat cor patrum ad filios et filiorum ad patres, et restituat omnia in antiquum statum.
Aestimant ergo discipuli transformationem gloriae hanc esse quam in monte viderant; et ideo dicitur et interrogaverunt eum discipuli eius dicentes: quid ergo Scribae dicunt, quod eliam oporteat primum venire? ac si dicerent: si iam venisti in gloriam, quomodo praecursor tuus non apparet? maxime autem hoc dicunt, quia eliam viderant recessisse. Chrysostomus in Matth.. Non autem adventum eliae discipuli de Scripturis sciebant; sed Scribae eis manifestabant, et ferebatur hic sermo in plebe indocta, sicut et de christo. Non autem ut oportebat, adventus christi et eliae a Scribis interpretabatur. Scripturae enim duos dant christi adventus; eum scilicet qui factus est, et eum qui futurus est. Sed Scribae plebem evertentes, secundum adventum solum commemorabant plebi, et dicebant quoniam si hic est christus, oportebat eliam praevenire. Est igitur solutio quam christus inducit.
Sequitur at ille respondens ait: elias quidem venturus est, et restituet omnia.
Dico vobis, quia elias iam venit. Ne autem existimes eum in sermone errasse si quandoque dicit eliam venturum, et quandoque venisse: cum enim dicit quod elias venturus est et restaurabit omnia, de ipso elia in propria persona loquitur: qui quidem restaurabit omnia, dum corriget infidelitatem Iudaeorum qui tunc invenientur, quod est convertere corda patrum ad filios idest Iudaeorum ad apostolos. Augustinus de quaest. Evang.. Vel restituet omnia, idest eos quos Antichristi persecutio perturbaverit: vel ut ipse restituat moriendo quae debet. Chrysostomus in Matth.. Si autem tot bona erunt ex eliae praesentia, quare tunc non eum misit? dicemus, quia et tunc christum aestimantes eliam, non crediderunt ei.
Tunc autem eliae credent, quia cum post tantam expectationem venerit, annuntians iesum, facilius suscipient quae ab eodem dicentur. Cum vero dicit quod elias iam venit, ioannem eliam vocat, propter ministerii modum: sicut enim elias secundi adventus praecursor erit, ita ioannes praecursor factus est primi.
Propter hoc autem ioannem eliam nominat, ut ostendat primum suum adventum veteri testamento et prophetiae convenire.
Hieronymus. Ipse ergo qui venturus est in secundo salvatoris adventu iuxta corporis fidem, nunc per ioannem venit in virtute et spiritu.
Sequitur et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt, hoc est, spreverunt et decollaverunt eum.
Hilarius in Matth.. Ut domini adventum praenuntians, passionem quoque praecurreret et iniuriae et vexationis exemplo; unde sequitur sic et filius hominis passurus est ab eis. Chrysostomus in Matth.. In quo opportune suam passionem commemorat ex passione ioannis, multam eis praebens consolationem.
Hieronymus. Quaeritur ergo, cum Herodes et Herodias ioannem interfecerint, quomodo ipsi quoque iesum crucifixisse dicantur, cum legamus eum a Scribis et Pharisaeis interfectum. Et breviter respondendum, quod in ioannis necem Pharisaeorum factio consenserit: et in occisione domini Herodes iunxerit voluntatem suam; qui illusum atque despectum remisit ad Pilatum, ut eum crucifigeret. Rabanus.
Ex indicio autem passionis suae, quam dominus eis saepius praedixit, et praecursoris sui, quam iam completam cernebant, discipuli cognoscebant ioannem sibi in eliae vocabulo demonstratum esse: unde sequitur tunc intellexerunt discipuli quia de ioanne baptista dixisset eis. Origenes in Matth.. Quod autem dixit propter ioannem elias iam venit, non anima eliae est intelligenda, ne incidamus in dogma transcorporationis, quod alienum est ab ecclesiastica veritate; sed, sicut Angelus praedixit: venit in spiritu et virtute eliae.