Aruit. Hic ostendit quod quicquid pulchrum fuit in christo evanuit. Florere videbantur in christo ante passionem tria: operatio miraculorum, facundia doctrinae, fama et gloria populorum. De primo, joan. 6: multitudo magna sequebatur eum, quia videbant etc.. Et haec virtus aruit in passione quantum ad opinionem eorum: unde clamabant, alios salvus fecit etc.. Aruit, idest viluit, tamquam etc.. Vel testa, quando arescit induratur: sic in passione virtus christi fuit indurata ad sustentandum: Eccl. 27: vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. De secundo, Matth. 7: erat docens eos tamquam potestatem habens; sed in passione, adhaesit lingua mea faucibus meis, prae taciturnitate: Ezech. 3: adhaerere faciam linguam tuam palato tuo, et eris mutus. Et hoc est factum in passione; quia non respondebat Herodi: Luc. 23: interrogabat eum Herodes multis sermonibus. At ipse nihil respondebat ei. De tertio Matth. 21: plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via. Alii autem caedebant ramos de arboribus etc.. Tunc impletum est quod David prophetaverat de christo dicens, (Ps. 117) domine salvum me fac, o domine bene prosperare; benedictus qui venit in nomine domini, deus dominus et illuxit nobis.
Sed in passione viluit; unde dicit, et in pulverem mortis deduxisti me, idest vilem mortem me pati fecisti: Sap. 2: morte turpissima condemnemus eum. Vel si referatur ad membra, in pulverem mortis deduxisti me, idest membra mea quae sunt incinerata, non autem christi. Vel in pulverem etc., idest in potestatem Judaeorum dedisti me qui sunt sicut pulvis etc..