CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Contra istam rationem instatur. Primo contra primam consequentiam, quia per nostrum velle posset aliquid contingenter causari, et ita non requiritur quod prima causa illud contingenter causet.
Item, Philosophus antecedens concessit, scilicet quod aliquid contingenter causatur, et negavit consequens, intelligendo de velle Dei, scilicet quod prima causa contingenter causet; posuit enim contingentiam in inferioribus, non propter hoc quod Deus contingenter velit, sed ex motu qui necessario causatur inquantum uniformis ; sed difformitas sequitur in partibus ejus, et ita contingentia
Contra secundam consequentiam, si causat contingenter ; ergo volens. Ista consequentia non videtur tenere, quia aliqua naturaliter mota possunt impediri, et ita oppositum contingenter et violenter potest evenire. Et nota, quod dicit de uniformitate motus, etc. nam motus primi mobilis, qui est ab Oriente in Occidentem, qui alio nomine vocatur motus diurnus, semper est uniformis et simpliciter invariabilis. Et primum mobile mediate movetur a prima causa et immediate ab aliqua Intelligentia, ut patet 8. Physic. text. com. 78. Et quod haec sit intentio Aristotelis, videlicet quod movens infinitum moveat caelum mediate, et movens finitum immediate, patet per Comment. 12. Metaphysic. comment. 41. et respectu istius motus nulla sit contingentia in effectibus; sed contingentia in effectibus accidit in difformitate motus, et difformitas accidit in aliis partibus caeli, ut patet de motu Solis. Unde Aristoteles primo de Generatione : Sol in circulo obliquo, id est, in Zodiaco, secundum quod est in alto et alio signo vel gradu, vel in minuto talis signi est causa diversorum effectuum. Secundum enim Philosophum, prima difformitas est in partibus alicujus sempiterni, licet sit uniformis secundum totum, quia enim motus ille est uniformis, ex uniformi habitudine mobilis ad movens; ideo habet partes novas difformes, et ex hac difformitate partium potest ulterius sequi alia difformitas vel varietas in substantiis genitis illo modo, et sic a causis uniformibus, puta ab Intelligentia et caelo se uniformiter habentibus, causatur primo aliquid uniforme constans ex partibus difformibus ut motus, et mediante illo alia difformitas simpliciter. Haec Scotus in 4. dist. 48. q. 2.
(b) Ad primum dicendum est. Dicit Doctor quod tenendo, quod Deus sit primum movens respectu voluntatis nostrae, idem sequitur de ipsa voluntate quod de aliis, quia sive immediate necessario moveat eam sive mediate; sic intelligendo quod si A necessario movet B, et B necessario motum movet C, quia motum tamen ab A sequitur quod B necessario moveat C. Dicit ergo Doctor quod si Deus movet immediate voluntatem necessario ad actum suum, sequitur quod ipsa necessario moveat seipsam ad actum suum. Et cum dicit, quod si Deus est primum movens respectu voluntatis, id est, posito quod si sic, quia adhuc non determinavit an voluntas nostra sit immediata et totalis causa sui actus, non concurrente voluntate divina, hoc enim determinabitur in 2. d. 37. ubi probat duabus rationibus ipsam concurrere ad omnem effectum voluntatis nostrae ; hoc ergo posito, sequitur intentum. Supponit etiam in ista ratione ordinem essentialem causarum, licet hic non probet illum, imo in suis Theorematibus dicit quod non potest probare ordinem essentialem esse in efficientibus ut patet in propositione, sive conclusione sive Theoremate 16. et ibi dicit: Non potest probari, Deum coagere omni causae secundae aliqua actione propria sibi.
(c) Ad secundum dico. Hic Doctor facit differentiam, quod aliud est contingenter causari, et aliud est aliquem effectum esse possibilem, id est, non esse sempilernum. Nam contingenter causari proprie est, quando effectus fit tunc, quando potest fieri, quia causa etiam ut causat, est prior effectu, ut patet a Doctore in 2. d. 1. Causa vero naturalis, quando causat effectum, sic de necessitate causat illum quod talis effectus non potest non fieri, potest tamen dici contingens, quia in se non est necessarius et sempiternus, sed non potest dici contingenter productus, quia non potuit non causari, stante perfecta dispositione causae et passi.
(d) Nunc dico, quod Philosophus, etc. Sensus hujus litterae est, quia secundum Aristotelem 12. Met. Intelligentia applicata orbi suo necessario movet illum ; ergo ille motus erit simpliciter necessarius: et sicut totus est simpliciter necessarius, ita et quaelibet pars ejus, cum totum non possit esse necessarium, partibus non necessario existentibus. Et sic illa pars motus in circulo obliquo vel alibi, necessario causabit effectum, cum sit agens mere naturale, sive motus causet sive natura, cujus est talis motus, ut puta natura Solis, quod magis videtur. Non enim credendum est motum causare substantiam, sed quia per motum Sol fit in alia et alia parte circuli obliqui, quia in una parte signi potest esse causa generationis alicujus effectus, et in alia parte non poterit esse causa generationis ejusdem, et tamen ipse Sol de necessitate causat.
(e) Aa tertium dicit, quod si aliqua causa potest impedire, etc. Pono enim, quod conjunctio Jovis et Saturni in aliquo gradu Cancri (concurrente particulari causa) sit causa alicujus effectus, totus iste ordo causarum erit virtute causae superioris, et tandem primae. Si modo esset alia conjunctio, puta Solis cum Marte in aliquo signo et gradu posset una cum causa particulari impedire actionem primae conjunctionis, producendo effectum oppositum effectui producendo a prima conjunctione; hoc non esset nisi in virtute causae superioris necessario moventis illas causas ad talem effectum oppositum, et illa superior in virtute superioris, et tandem in virtute primae, et sic si ille effectus impeditus fuerit, erit primo a causa prima, et hoc est quod dicit.
(f) Sic ergo videtur triplici via ostensum esse, quod primum ageris est intelligens et volens. Nota tamen, quod forte istae non sunt rationes demonstrativae, quia Doctor in suis Theorematibus Theor. 14. sic dicit : Non potest probari Deum esse sapientem vel intelligentem. Et commentando illam propositionem dicit : Et per consequens nec praescientem, nec praedestinantem, nec per artem sive per ideas, sive quocumque modo intellectualiter aliquid producentem. Deinde ponit aliam propositionem : Non, inquit, probari Deum esse volentem. Et in commento suo, nec per consequens amantem, nec justum, nec misericordem, nec per consequens judicem meritorum vel demeritorum. Haec ille. Et ideo istae rationes Doctoris sunt multum ponderandae, nec dicit illas esse demonstrativas, tamen sunt multum efficaces.