IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Circa quartum principale quaero duo, etc. Marcionistae iterabant Baptismum, ut refert Epiphanius hoeresi 42. qui tria aut plura Baptismata dabant iteratis vicibus etiam in remedium relapsus. Damascenus de hoeresibus, idem iis tribuit. Aliqui pro eodem citant Donatistas eo quod baptizarent denuo eos, quos sciebant in Ecclesia Catholica baptizatos, sed non admittebant iterationem Baptismi, sed potius existimarunt Baptismum non haberi verum et ratum extra Ecclesiam, quam in se solis collectam constare vane jactabant, de quo errore supra actum est. Caeterum, quia errorem in facto sequebantur, ideo merito etiam annumerandi sunt, sicut et Anabaptistae, qui negant Baptismum infantum esse validum, ac proinde infantes baptizatos in adulta aetate baptizant consentientes, unde nomen sortiuntur Anabaptistarum seu rebaptizantium.
Contrarium hujus erroris est de fide, definitum variis in Conciliis et a Patribus, ac Pontificibus et Doctoribus, quam veritatem probat Doctor argumento ad oppositum ex duabus auctoritatibus S. Augustini ; et mox, g Ad quaestionem, etc. statuit eamdem veritatem pro certo teneri ab omnibus, nempe certitudine fidei propter auctoritates Sanctorum. Et ne eadem denuo repetamus, hujus definitionis capita supra recitavimus conclusione prima de veritate formae baptismalis, agentes de Baptismo Virginis in probatione secunda ejusdem conclusionis, quae est ex eo capite, quod Baptismus nequeat iterari ; vide ergo ibidem citatos Patres et Concilia.
Supposita ergo veritate fidei, quaeritur de ratione seu congruentia facti. Duas affert Doctor ex aliis antiquioribus, quas impugnat; prima est, quia Christus semel est mortuus, et Baptismus habet virtu tem ex passione Christi, ad Roman. 6. In morte ipsius baptizatus sumus, etc Hanc rationem merito Doctor impugnat, ex eo quod non recte inferatur Baptismum non posse iterari, quia efficaciam sortitur ex passione Christi, quia etiam Poenitentia ex passione Christi, et reliqua Sacramenta (ut alias supra dixit dist. 1. quoest. 1.) sunt efficacia, quamvis Poenitentia sit iterabilis.
Hanc ergo congruentiam non impugnat Doctor, nisi quoad illud de efficacia Baptismi ex passione. Si autem congruentia ducatur ex similitudine Baptismi et mortis Christi, quam intendit Apostolus et multi Patres, ex eo quod Christus semel mortuus est, colligunt Baptismum ex similitudine, qua typum mortis Christi imitatur, non posse dari nisi semel, sicut Christus semel mortuus est. Melius ergo ratio deducitur ex hac similitudine quam ex efficacia, quam trahit Baptismus ex morte Christi et passione ; et sic eam tradit Ambrosius lib. 2. de Poenitentia, cap. 2. Isidorus lib. 2. de divinis Officiis, cap. de Baptismo, Damascenus lib. 4. de fide, cap. 10. estque Clementis Romani lib. 6. constitutionum cap. 15. Hoc ergo modo applicata ratio non impugnatur a Doctore, quin potius ad eam reducitur commode ratio, quam ipse infra subjungit, ut videbimus.
Dominicus Soto carpit Doctorem, quod non fideliter rationem hanc ex D. Thoma retulerit, sed immerito ; ratio enim D.Thomae in 3. part. quoest. 66. art. 9. in verbis non aliud sonat ; est secunda in corpore : Secundo, inquit, in morte Christi baptizamur, per quam morimur peccato, et resurgimus in novitate vitae;Christus autem tantum semel mortuus est, et ideo
Baptismus iterari non debet, etc. Haec ratio nihil aliud sonat, quam Baptismum sumere efficaciam a morte Christi, per quam morimur peccato, et resurgimus in novitate vitae ; ita etiam responsione ad primum quod est: Baptismus institutus est in ablutionem peccatorum, sed peccata iterantur, etc. Respondetur, ad primum ergo dicendum, quod Baptismus operatur in virtute passionis Christi, sicut supra dictum est, et ideo sicut peccata sequentia virtutem passionis Christi non auferunt, ita etiam non auferunt Baptismum, ut necesse sit ipsum iterari; recte ergo eam rationem Doctor refert et impugnat, ut patet intuenti, neque glossa Soti quadrat textui, ut videre licet.
Secunda ratio, quae adducitur ab aliis, est ex eo quod Sacramentum imprimat characterem indelebilem in anima. Haec quidem ratio vera est, sic videtur eam Tridentinum amplecti sess. 1. de Sacramentis in genere, can. 9. Si quis, inquit, dixerit in tribus Sacramentis, Baptismo scilicet, Confirmatione et Ordine, non imprimi characterem in anima, hoc est, signum quoddam spirituale et indelebile, unde ea iterari non possint, anathema sit, etc. Et hanc ipsam doctrinam amplectitur Doctor in titulo, seu ipsa partitione quaestionis principalis : Secundo, inquit, de charactere propter quem ponitur initerabilis ( supple Baptismus ) quoero, etc. et quoest. 9. quam illis verbis insinuat argumento ad oppositum a ratione ex eo quod Baptismus sit initerabilis, probat imprimere characterem indelebilem, quia alioquin nullum habens effectum indelebilem ipsum posset iterari, sed de hac in ea quaestione agemus. Quid ergo improbat hic ?
Respondetur non improbare illam veritatem, nempe ex charactere reddi Sacramentum non iterabile, sed quia haec probatio non procedit ex notioribus, quia magis notum est Sacramentum non posse iterari, quam quod imprimat characterem indelebilem, cujus probationem hic insinuat, quae in dicta quaestione fusius erit tractanda ; veritas nempe de Baptismo non iterando fuit a principio suae institutionis nota, quam colligunt Patres ex illis ad . Ephesios 4. Unus Deus, una Fides, unum Baptisma, ut Anselmus, D. Thomas ibidem, Leo Papa 37. ad Leonem Raven. et epist. 79. ad Nicetam. Ambrosius loco citato adjiciens illud Pauli ad Hebraeos: Impossibile est eos, qui semel illuminati sunt, etc. Et quidquid sit de sensu litterali horum locorum, saltem traditio illa Ecclesiae per omnem aetatem continuata viguit circa non iterandum Baptismum, ut patet ex canone Apostolico 16. alias 17. et controversia frequeus contra antiquos Anabaptistas id probat, quae perinde non fuit de charactere, ergo haec veritas de Sacramento non iterando magis nola est, quam characteris effectus ; quod humiliter probat Doctor auctoritate Magistri in Patribus versatissimi, qui tamen parce de charactere loquitur, non rejicit ergo rationem absolute, sed dicit conclusio nem esse manifestiorem principio.