IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(b) Ad primum. Ad argumenta principalia. Ad primum respondet quod aliud est proferre aliquam orationem tantum materialiter, et aliud est assere istam, sicut quis potest proferre istam : homo est asinus, et tamen non asserere hominem esse asinum ;sic in proposito, Christus protulit hanc orationem, non novi eum, tantum materialiter, sed non asseruit hoc, quia si asseruisset se non novisse Patrem, aut asseruisset ex sola deceptione, et sic peccasset ex ignorantia ; aut asseruisset voluntarie, discordando signum animi prolatum a significato, et sic peccasset ex malitia, et neutrum istorum potuit esse in Christo.
(c) Ad secundum, respondet quod natura assumpta ex quo habuit liberum arbitrium vertibile ad utrumlibet, potuit vere peccare, nec ex vi unionis fuit simpliciter impeccabilis, imo stante tali unione non repugnabat sibi posse peccare, quia ex vi unionis talis natura non fuit perfecte beata, ut supra patuit, licet de congruo virtute unionis fuerit perfecte beata, et ideo stante tali beatitudine, quam semper habuit ab instanti conceptionis suae, nullo modo potuit peccare.
(d) Ad alterum. Ad tertium respondet Doctor, primo quod ista propositio prima est falsa, quia est una conditionalis necessario, ad quam sequitur una categoria contingens ; conditionalis totalis est ista : Illud quod potest aliquis, si vult, potest illud simpliciter, et prima pars totius conditionalis est necessaria, scilicet ista: illud quod potest aliquis si vult, quia velle includit posse, sequitur necessario quod si quis vult peccare, quod potest velle peccare. Secunda pars conditionalis, quae est una categorica, ergo potest velle simpliciter, est contingens, patet, quia alicui naturae convenit, et alicui non; modo propositio categorica contingens non sequitur ex propositione necessaria, quia ex necessario non sequitur contingens, et loquor semper de virtute sermonis. Si tamen ista major debeat aliquo modo verificari, oportet eam exponere sic, ut antecedens illius conditionalis totalis habeat aliquam determinationem, sine qua consequens non sequitur ex eo, et qua posita illud consequens sequitur, et debet illa determinatio esse ista, scilicet quod quis potest si vult et debet, potest simpliciter, vel sic, quod quis potest si vult, et potest illud velle, potest simpliciter, sine enim ista determinatione non sequitur consequens, nisi forte sequatur ex suppositione impossibilis, sed quod sequitur ex suppositione alicujus impossibilis, non est possibile simpliciter, sicut hic: Christus potuit peccare si voluit, ergo potuit
peccare, hoc non sequitur, nisi ex suppositione impossibilis, sed in proposito minor assumenda est falsa, scilicet : Christus potuit velle peccare, vel debuit velle peccare.