REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum Deus diligat omnia aequaliter ex charitate ?
Alens. I. part, quaest. 31. memb. 2. et 3. et quaest. 32. per totum. D. Thom. hic quaest, I. art. 2. et 4. D. Bonavent. art. I. quaest. 2. et 3. Richard. art. I quaest. 2. Duraod. quaest, I. Argent. quaest. I. art. 4. Gabr. quaest. 2. Pitigian. art. 2.
Circa distinctionem trigesimam secundam quaeritur : Utrum Deus diligat omnia aequaliter ex charitate ? Et videtur quod non, quia charitas est habitus formaliter perficiens voluntatem ; igitur praesupponit voluntatem de se imperfectam. Voluntas autem divina est perfectionis infinitae, igitur est sine charitate, et tamen fertur in omne diligibile perfectissime.
Item, non omnia sunt diligibilia ; ergo non omnia aequaliter diligit.
Item, ita opponitur charitati, quia est odium imperfectum. Deus irascitur peccatoribus, quia punit vindicta, et ita est appetitus vindictae ; igitur, etc.
Item, qui diligit, diligendo eligit ; sed non omnes eligit ; ergo, etc.
Item, Deum diligere aliquid, est velle sibi bonum ; igitur si aequaliter diligeret, aequaliter bonum faceret omnibus, cujus oppositum videmus ; igitur.
Item, ordinate diligens, diligit omnia secundum quod sunt diligibilia ; sed aliqua sunt magis diligibilia quam alia ; ergo non aequaliter diligit omnia.
Contra, aequaliter intelligit omnia ; ergo aequaliter diligit, quia ita perfecta est voluntas, ut intellectus.