Theophylactus.
Post praedicta, humilitatem dominus docet per ea quae fecit, non repellens, sed gratanter parvulos admittens; unde dicitur afferebant autem ad illum infantes, ut eos tangeret. Augustinus de verb.
Dom.. Cui afferuntur tangendi nisi salvatori? sed si salvator est, salvandi offeruntur illi qui venit salvum facere quod perierat. Ubi isti perierant, quantum ad ipsos pertinet innocentes? sed secundum apostolum, per unum hominem intravit peccatum in orbem terrarum. Veniant ergo parvuli, ut languidi ad medicum, perditi ad redemptorem.
Ambrosius. Durum autem aliquibus videri potest quod discipuli dominum infantulos adire prohibebant; sequitur enim quod cum viderent discipuli, increpabant illos. Ubi vel mysterium intelligas, vel affectum. Neque enim hoc invidia aut in pueros mentis asperitate faciebant; sed sedulae servitutis obsequia domino deferebant, ne comprimeretur a turbis. Respuenda quippe est utilitas nostra ubi divinitatis iniuria est. In mysterio autem, quia prius salvari populum Iudaeorum, ex quo secundum carnem nati fuerant, gestiebant. Sciebant quidem mysterium quod utrisque populis vocatio deberetur: nam et pro chananaea muliere supplicarunt; sed fortasse adhuc ordinem nesciebant; unde sequitur iesus autem convocans eos dixit: sinite parvulos venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum dei. Non aetas praefertur aetati: alioquin obesset adolescere. Cur ergo pueros dicit aptos esse regno caelorum? fortasse quia malitiam nesciant, fraudare non noverint, referire non audeant, scortari ignorent, opes, honorem, ambitionem non appetant.
Sed non ignorare ista, virtus est, sed contemnere: non enim virtus est non posse peccare, sed nolle. Non igitur pueritia, sed aemula puerilis simplicitatis bonitas designatur. Beda. Unde signanter dixit talium, non istorum, ut ostenderet non aetatem regnare, sed mores; et his qui similem haberent innocentiam et simplicitatem, praemia repromitti. Ambrosius.
Denique hoc salvator expressit dicens amen dico vobis: quicumque non acceperit regnum dei sicut puer, non intrabit in illud. Quis puer imitandus est apostolis christi, nisi de quo Isaias dixit: puer natus est nobis, qui cum malediceretur, non maledicebat? itaque in pueritia est quaedam venerabilis morum senectus, et in senectute innocens pueritia. Basilius. Suscipiemus autem regnum dei ut puer, si dispositi fuerimus erga doctrinam domini ut puer, in disciplina, nequaquam contradicens nec disputans cum magistris, sed credibiliter et obedienter imbibens documenta. Theophylactus.
Gentilium ergo sapientes quaerentes sapientiam in mysterio, quod est regnum dei, nec volentes hoc absque fide syllogisticae probationis admittere, merito exclusi sunt ab hoc regno.