Quoniam. Hic ponitur modus passionis. Et primo ponit ea quae facta sunt ante crucifixionem.
Secundo quae facta sunt in ipsa crucifixione. Tertio quae facta sunt post crucifixionem. Ante crucifixionem facta fuerunt duo. Primo fuit captus; et quantum ad hoc dicit, circumdederunt me canes multi: Philip. 3: videte canes, videte malos operarios: isa. 56: canes impudentissimi nescierunt saturitatem. Item secundo quomodo fuit illusus; unde dicit, consilium malignantium obsedit me. Consequenter ponit ea quae facta sunt in ipsa crucifixione. Et primo quantum ad affixionem, foderunt manus meas et pedes meos, grossis clavibus affigentes ligno: Zach. 13: quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum? item quantum ad distensionem dicit, dinumeraverunt omnia ossa mea, idest dinumerabilia fecerunt.