DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. VIII.
Platanus,
Et platanus. Unde dicit, Eccli. XXIV, 19 : Quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis. Sapientia platanus, quae propter latitudinem foliorum, id est, verborum, dicitur a AdminBookmark quod est latus. Et ejus folia sunt ad modum scutorum : quia verba Scripturae sacrae scuta sunt contra jacula haereticorum et tentationum. Unde Dominus singulis tenta-
tionibus diaboli sacrae Scripturae auctoritates opponebat quasi scuta . Ideo dicit Hieronymus : " Ama sententias Scripturarum, et carnis vitia non amabis. " Exaltatur autem sapientia in plateis : quia sicut dicitur, Proverb. I, 20 : Sapientia, id est, Christus, foris, id est, palam et aperte praedicat. Unde, Isa. xlv, 19 : Ego Dominus, non in abscondito locutus sum, in loco terrae tenebroso. Vel, foris, id est, per omnes creaturas. Unde Augustinus : " Nutus tui, Domine, sunt omne creaturarum decus : omnia enim clamant, Deus me fecit. " Job, xii, 7 : Interroga jumenta, etc.
In plateis dat vocem suam , id est, in latitudine plebium, revocans a lata et spatiosa via quae ducit ad perditionem. .
Sequitur : In capite tubarum clamitat , id est, in loco frequentata ab hominibus, non. semel, sed frequenter clamat.
Christus etiam sicut platanus lata habet folia : quia dilatatus in cruce fecit umbram peccatoribus. Vel, ipsis gentibus signatis per latronem : quia in umbra ejus salvatus est. Thren. IV, 20 : Cui diximus : In umbra tua vivemus in gentibus. In cruce enim dilatavit folia sacrae Scripturae, et verba de ejus passione scuta sunt et protegunt, ut supra dictum est. Unde , Thren. iii, 85 : Dabis eis, Domine, scutum cordis laborem tuum. Quod fit, quando passio Domini praedicatur. Mollis etiam est per pietatem, et tener per compassionem maxime in foliis, id est, in verbis : quia lex clementiae in lingua ejus . Et est quasi arbor parvula, paratus recipere et refrigerare omnes malo igne accensos. Unde dicit, Matth. XI, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis, etc. In plateis : quia dedit spem desperatis, dicens, Ezechiel. xviii, 32 : Nolo mortem morientis, sed ut convertatur et vivat, dicit Dominus Deus : revertimini, et vivite. Vel, plateae sunt subditi, qui Ecclesiam dilatant, et quae scilicet doctrina designatur per aquam. Unde, Nahum, III, 14 : Aquam propter obsidionem hauri tibi, id est, doctrinam Scripturae sacrae : quia obsessa es ab hostibus tuis.
Dicit etiam Maria : Quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis . Platanus latis foliis umbram faciens, exterius refrigerat, aqua interius. Homo vero dupliciter exaestuat, exterius in tribulationibus, interius in tentationibus et concupiscentiis. Ut ergo in beata Virgine plenum ostendatur refrigerium, platanus dicitur juxta aquam: quia contra aestum exterioris tribulationis et interioris concupiscentiae seu tentationis remedium praestat. Et per hoc digna est exaltari et laudari in plateis, id est, in populis.
Maria platanus. Quia platanus a AdminBookmark Graece dicitur, quod est latus Latine. Vel, quia est arbor patula, quae expansis ramis uberem facit umbram, et idoneum praebet umbraculum calore solis nimio fatigatis. Sol Christus, cujus solis fervor ira justitiae ejus et vindictae, quam scilicet iram ipsa suis temperat precibus a peccatoribus devote et fideliter exorata. Patulam nihilominus se exhibet peccatoribus, omnes, quantum in se est, parata recipere sub sua protectione, et omnes refrigerare malos igne exustos. Et nota, quod ubi sunt folia lata, ibi est umbra magna, et magna est umbra protectionis ejus : nam protegit contra carnalem concupiscentiam, quia virgo : contra ventum mundanae vanitatis, quia humillima : contra tentamenta divitiarum, quia pauperrima : contra fervorem solis, quia mater solis justitiae. Diligas ergo Mariam et servias ei, ut non urat te sol per diem, neque luna per noctem.
Aliter : Umbra hujus platani dici potest incarnatio Verbi Dei in ea, cui Spi-
ritus sanctus ad hoc obumbravit, ut ipsam in umbraculum Ecclesiae praepararet. Umbra enim ex lumine est, et corpore opaco opposito ad lumen. Et tunc platanus ad copiossimam reddidit umbram, quando lumen incorporeae divinitatis corpus in ea assumpsit nostrae humanitatis.
Arbor est sterilis a fructu. Et Maria vovens virginitatem, praeelegit sterilitatem quam concubitus foeditatem. Unde de ipsa dicitur, Sapient.III, 13 : Felix est sterilis et incoinquinata, etc, habebit fructum, etc.
Similis viti in foliis. Et Maria in moribus similis Filio , qui est vitis . Unde nubes quae ascendebat de mari, quasi vestigium hominis dicitur habuisse . Osee, x, 1 : Vitis frondosa Israel, id est, Maria : fructus, id est, Christus, adaequatus est ei.''
Item, Ex platano fiunt scyphi quibus vinum propinatur : quia gratissima est praedicatio quae fit de beata Virgine.
Arbor mollis et tenera in foliis : quia pia et compatiens peccatoribus quos instruit verbis et exemplis in spiritu lenitatis : quia lex clementiae in lingua ejus . (Quaere titulo de sapientia ejus.)
Juxta aquas plantatur affectu misericordiae, id est, juxta peccatores fluxibiles ad vitia. Nam prope est omnibus invocantibus se in veritate. Et juxta est omnibus qui tribulato sunt corde . Et bene juxta aquas, id est, juxta Auidos populos, quibus semper parata est subvenire, quia sicut dicitur, Eccli. xl, 16 : Super omnem aquam viriditas. Et nota, quod arbor juxta aquam copiose haurit humorem, unde accipit virorem : et ipsa in his plateis non immarcescit, ut taedio peccatorum affecta, foliorum vel ramorum, id est, orationum suarum et patrocinii subtrahat eis protectionem.
Aliter : Juxta aquam dicit se exalta- tam, non in aqua : quia conjugata fuit,
sed non usa conjugio : in plateis civitatum, vel Ecclesiarum.
Aliter: Exaltata sum a terrenis ad caelestia, juxta aquam, id est, juxta Filii mei doctrinam, quae docuit humilitatem, Matth. XI, 29, dicens : Discite ame, etc. : per quam scilicet sapientiam exaltata sum juxta aquam caelestis sapientiae : in plateis Jerusalem civitatis supernae : qoia qui se humiliat exemplo meo, exaltabitur .
Sequitur: In plateis. Plateae sunt corda illorum dilatata charitate. Tob. xiii, 22 : Ex lapide candido ei mundo omnes plateae ejus, scilicet Jerusalem, sternentur. Aqua in platea, gratia in corde lato per charitatem, et plano per simplicitatem. Et in tali corde exaltatur Maria.
Aliter : Exaltata sum in plateis, in illis scilicet qui constituti sunt in latis viis, quae ducunt ad mortem. Thren. IV. 8 : Non sunt cogniti in plateis, id est, sunt aeternaliter reprobati : quia in plateis hujusmodi, qui quanto fragiliores, tanto indigent misericordia ampliori. Et in his plateis est ipsa quasi platanus, protegens eos misericordia copiosa, ne mox rapiantur ad infernum, sed ad paenitentiam misericorditer exspectantur, et ne diabolus ipsos, quantum vellet pervertere praevaleat.
Vel, Exaltatam ideo se dicit in plateis , id est, in latitudine multiplici : quia Virgo cum virginibus, vidua cum viduis, conjugata cum conjugatis. Unde dicit, Psal. cxviii, 45 : Et ambulabam in latitudine.
Vel aliter : Platanus, ut dictum est, habet folia lata. Et Maria platanus est, quia abundans in doctrina. Nam cum servaret omnia quae de Filio dicebantur, conferens in corde suo , et ex abundan- tia cordis , prudenter et secure poterat loqui. Exaltata igitur est in plateis civitatis, id est, Ecclesiae, hoc est, in Apostolis, qui omnibus erant communes utilitatem omnium procurando. Unde Paulus, dicit, I ad Corinth. IX, 22 : Omnibus omnia factus sum. Plateae etiam prostratas sunt, in quo humilitas discipulorum illius qui dicit, Matth. XI, 29 : Discite a me, etc. Plateae etiam via sunt aliis, et Apostoli via fuerunt omnibus per exemplum. Unde vocantur sal terrae , quia omnibus vitae condimentum praestabant. Tob. xiii, 22 : Ex lapide candido et mundo omnes plateae ejus sternentur. In istis plateis est beata Virgo exaltata per abundantiam doctrinae, qua eos docuit, sicut platanus juxta aquam, ad litteram : aperuit enim os suum sapientiae declarandae. (Quaere titulo de sapientia ejus).
Vel etiam ideo dicitur platanus juxta aquam : quia sicut rami vel arbores plantatae juxta aquas, juvant illos qui submerguntur in aquis ad exeundum, sic et ipsa juvat ad exeundum de aquis carnalis concupiscentiae et aliorum peccatorum, suis orationibus, meritis, et exemplis. Juvat, inquam, si se prendiderint ei fide, et dilectione, et manibus bonae operationis ad ejus honorem et gloriam, quod bonum est operantes.