In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit : " Et dixit mihi, " scilicet, oranti, et obedienti: " Accipe librum, " id est, intelligentiam Scripturae et officium praedicandi, " et devora illum, " id est, avide et festinanter manduca, vel tracta illum operando et inquirendo. Vel, " Devora illum, " memoriae firmiter commendando. Ambrosius : " Librum devorare, id est, Scripturarum intelligentiam sectis visceribus recondere. "
" Et faciet amaricari ventrem tuum, " scilicet, sensualitatem quae mollis est et fragilis sicut venter, et est receptaculum pravorum desideriorum sicut venter sordium : " sed in ore tuo erit dulce tamquam mel, " id est, tibi placebit cogitando, meditando, et praedicando. Psal. cxviii, 103 : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua !
" Et accepi librum de manu Angeli, et devoravi illum : et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus. "
Hic est quartum ubi dicitur, quod habuit intelligentiam sicut Angelus dixit ei.
Unde sensus est : " Et accepi librum, " id est, Scripturae intelligentiam, " de manu Angeli, " id est, de dono et operatione Christi. Quasi diceret : Non ex merito, vel studio.
" Et devoravi illum, " id est, cum aviditate sumpsi. Ezechiel. III, 2 : Aperui os meum, et cibavit me volumine illo. Vel, " Devoravi illum, " id est, memoriae tradidi, et opere adimplevi.
" Et erat in ore meo tamquam mel dulce, " scilicet, interiori, id est, in praedicatione. Ezechiel. III, 3 : Et factum est in ore meo sicut mel dulce.
" Et cum devorassem eum,"
Id est, memoriae comnendassem, et opere implessem. Nota : Tria verba proposita sunt hic : vade, accipe, devora. Vade postulando : accipe, obediendo et intelligendo : et devora, firmiter memoriae imprimendo.
" Et amaricatus est venter meus, " id est, mens mea de Sanctorum afflictione, et de contemnentium damnatione, tempore Antichristi doluit ex compassione.
" Et dixit mihi : Oportet te iterum prophetare gentibus, et populis, et linguis, et regibus multis. "
" Et dixit mihi " scilicet Angelus ii Oportet te iterum. " Nota, quod Joannes intelligentiam Scripturarum acceperat ut opere impleret: et ideo dicit Angelus, quod licet sit modo in carcere, quia erat in exsilio, tamen oportet adhuc ipsum praedicare. Quod ergo dicitur hic, intelligitur de persona beati Joannis, qui cum in exsilium esset relegatus, recepit consolationem de promissa liberatione, et restituenda sibi praedicatione.
Et dicuntur duo hic. Primo dicitur, quod oportet eum adhuc praedicare. Secundo, ostenditur modus praedicandi, infra, XI, 1 : " Et dalus est mihi calamus. "