MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. II.
Solutiones
Ad haec dicimus, quod inconveniens est ponere substantiam sine potentia, et ponere substantiam perpetuam et potentiam ipsius non esse perpetuam. Similiter inconveniens est ponere potentiam intelligendi quam habet intellectus in corpore, esse perpetuam.
Unde nota, quod qualitates naturales sensibus propriis proportionabiles sunt, et appropriantur, quantitates vero sensui communi, substantiae vero intellectui : hic enim est ordo cognitionis ipsius animae dum est in corpore. Intellectus autem separatus a corpore, aut habebit eumdem ordinem intelligendi quem habuit in corpore, aut contrarium. Si eumdem : ergo erit idem modus intelligendi in corpore et extra corpus, quod est impossibile. Sed si proprium est ei cognoscere substantiam, et hoc est ei principale secundum se, tunc extra corpus habebit principaliter potentiam intelligendi substantiam, et secundum posterius acci- delitia : haec autem potentia simul est creata cum intellectu, et est perpetua sicut intellectus perpetuus. Alterata autem haec est potentia ex conjunctione ipsius cum corpore : ex. conjunctione enim cum corpore cognoscit accidentia et substantias eo modo quo extra corpus cognoscere non potest : quia cognoscit accidentia non solum in illa habitudine in qua se habent ad substantias in quibus sunt, sed etiam in illa comparatione qua sunt principia permutationum, secundum quod generant suas species in aliis substantiis corporeis et incorporeis : secundum enim hanc habitudinem generant suas species in sensibus, ex quibus generatis in sensibus fiunt phantasmata in phantasia. et postea accipiuntur in intellectu, et per hujusmodi phantasmata cognoscuntur substantia?, quae phantasmata facere non possunt. Et sic ex conjunctione ipsius cum corpore potentia ipsius creata non phantastica incipit esse phantastica, id est, phantasmatum et per phantasmata aliorum cognitiva.
Et sic patet, quod per conjungi cum corpore alteratur potentia non phantastica in phantasticam: et sicut alii majores motus in anima quibus intendit anima, impediunt minores percipi ab anima, ita dum est in corpore manifestiores motus et majores rerum facientium phantasmata circa animam, impediunt percipi ab anima manifeste ea quae phantasmata facere non possunt. Unde aliquando cum intellectus contrahit se in seipsum abstrahendo speculationem suam a sensu, multa percipit occulta, quae per speculationem ipsius conjunctam speculationi sensuum percipere non potest.
Et sic iterum patet physice, quod anima in corpore etiam citra auxilium gratiae gratum facientis, in contemplationem spirituum et spiritualium adspicere potest et adspectum dirigere et videre : ergo multo fortius beatissima Virgo auxilio gratiae potuit hoc facere in sua contemplatione.
Item, Paulus scribitur in raptu vidisse
dispositionem caelestis hierarchiae et beato Dionysio revelasse : ergo multo fortius beatissima Virgo vidit statum Angelorum et triumphantis Ecclesiae. Item, Martinus vidit daemones. Item, Jacob vidit Angelos quando dixit : Castra Dei sunt haec .
Ex his autem concluditur, quod beatissima Virgo in sua contemplatione poterat videre Deum, Angelos, et daemones, et animam propriam, et substantias rerum corporalium per seipsas .