CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ponit secundam conclusionem praeambulam, ad ostendendam infinitatem primi entis, scilicet ejus volitiouem et intellectionem respectu sui, non esse aliud ab ipso. Primo, quia causalitas primi finis, respectu primi efficientis, est incausabilis, et necesse esse. Secundo, ex duplici loco Arist. Tertio, ratione D. Thomae et Aegidii, quam rejicit, et infert quatuor corollaria.
Nunc ulterius, (a) quoad conclusiones praeambulas ad infinitatem, probo secundo quod ejus intellectio et volitio non est aliud ab essentia ejus, et primo de volitione sui ipsius ut objecti sic : Causalitas et causatio causae finalis, est simpliciter prima secundum Avicennam 6. Met. dicentem, quod si de qualibet causa esset scientia, illa quae esset de causa finali, esset nobilissima. Ip sa enim quantum ad causalitatem praecedit causam efficientem, quia movet eam ad agendum, et ideo causalitas primi finis et ejus causatio est penitus incausabilis, secundum quamlibet causationem in quolibet genere causae. Causalitas autem primi finis est movere efficiens primum sicut amatum ab ipso, quod est idem quod primum efficiens amare primum finem, quia nihil aliud est objectum amari a voluntate quam voluntatem amare objectum ; ergo primum efficiens amare primum finem est penitus incausabile, et ita ex se necesse esse, et ita erit idem naturae primae, et quasi convertitur ratio ex opposito conclusionis, quia si primum amare est aliud a natura prima, ergo est causabile, et per consequens effectibile; ergo ab aliquo per se efficiente amante finem: ergo primum amare se esset causatum ab aliquo amore finis, priore isto causato, quod est impossibile. Hoc ostendit Aristoteles 12. Metaph. de intelligere primi. Primo, quia aliter primum non erit optima substantia, quia per intelligere est honorabile. Secundo, quia alias esset laboriosa ejus continuatio, quia si non est idem illi, erit in potentia contradictionis ad illud, ad illam autem potentiam sequitur labor secundum ipsum.
Istae rationes (b) Philosophi possunt declarari. Prima sic : Cum omnis entis in actu primo perfectio ultima sit in actu secundo quo conjungitur optimo, maxime si sit activum et non tantum factivum ; omne autem intellectuale est activum, et prima natura est intellectualis ex praemissa, sequitur quod ultima ejus perfectio sit in actu secundo; ergo si ille actus non sit ejus substantia, substantia ejus non erit optima, quia aliud est suum optimum.
Secunda ratio (c) potest declarari sic : Potentia solummodo receptiva est potentia contradictionis; cum ergo haec non sit hujusmodi, ergo, etc. Sed secundum Aristotelem, nec ista est ratio demonstrativa, sed tantum probabilis.
Aliter ostenditur propositum (d) ex identitate potentiae et objecti in se sic : Potentia et objectum sunt idem, ergo actus est eis idem.
Sed consequentia non valet. Instantia, Angelus intelligit se et amat se, et tamen actus Angeli amandi et intelligendi non sunt idem substantiae ejus.
(e) Haec conclusio secunda, videlicet quod essentia Dei eadem sit quod volitio sui ipsius, secunda est ex corollariis. Nam sequitur primo, quod voluntas est idem primae naturae, quia velle non est nisi voluntatis: ergo illa voluntas cujus est velle incausabile est incausabilis: ergo, etc.
Similiter velle intelligitur quasi posterius voluntate: si igitur velle est idem illi naturae, multo magis voluntas.
Secundo sequitur quod intelligere se est idem illi naturae, quia nihil amatur nisi cognitum; ergo si amare se est ex se necesse esse, sequitur quod intelligere se, est ex se necesse esse. Et similiter intellectio est quasi propinquior illi naturae quam velle.
Tertio sequitur, quod intellectus est idem illi naturae, sicut prius de voluntate et velle argutum est. Quarto sequitur, quod ipsa ratio intelligendi se sit idem sibi, quia necesse est rationem intelligendi esse ex se necesse esse, si intelligere sit necesse esse. Ratio enim intelligendi se, quasi praeintelligitur ipsi intelligere.
COMMENTARIUS. Secundum praeambulum ad infinitatem primi effectivi ostendendam, est quod intellectio et volitio primi effectivi non est aliud ab essentia ipsius.
(a) Et probat ibi : Nunc ulterius. Et ratio ista stat in hoc, patet quod Deus dicitur causa finalis, ut est actu amatus a voluntate sua, et causatio causae finalis est metaphorice sive intentionaliter movere voluntatem suam ad producendum esse effectum: ergo ad hoc quod voluntas divina producat effectum, necessario praesupponit causalitatem ultimi finis et ejus causationem, id est, quod necessario praesupponit amorem finis, aliter non produceret propter finem, tunc arguitur sic : Omne simpliciter incausabile et improducibile necessario est idem primo effectivo: (patet supra, quia omne tale est simpliciter independens et est a se, et probatum est quod tantum est unum primum incausabile) sed amor quo voluntas divina amat Deum est hujusmodi, patet, quia si ille amor est causatus: ergo est causatus a voluntate divina; ergo ab ipsa amante Deum: ergo ille amor causatus praesupponit alium amorem respectu finis amati: vel ergo erit processus in infinitum in amoribus, quod est inconveniens, vel standum est ad primum amorem quo voluntas divina amat Deum, et sic erit penitus incausabilis et independens, et ut simpliciter idem quod primum effectivum, et sic patet sensus hujus rationis.
Hoc ostendit Aristoteles 12. Metaph. et infra : Istae rationes Philosophi possunt declarari.
(b) Pro declaratione hujus litterae supponenda est primo differentia potentiae activae et factivae. Nam potentia actiua proprie dicitur illa, cujus opus recipitur in illa. Et factiva, cujus opus recipitur in materia extrinseca. Exemplum primi: Intellectus est potentia activa, quia operatio intellectus, puta intelligere, recipitur in ipso intellectu. Exemplum secundi : Ignis est potentia factiva, quia productum ab igne recipitur in materia extra, sed de differentia ista patebit infra praesenti d. p. 2. et diffusius patet a Doctore in Quot. q. 13. et vide quae ibi prolixe exposui: intellectus ergo proprie dicitur potentia activa.
Secundo dicit, quod ultima perfectio entis in actu primo est in actu secundo ut unitur optimo. Actus primus est principium operationis. Actus vero secundus est ipsa operatio, et potentia operativa non potest uniri optimo objecto nisi mediante operatione sua, ut patet de potentia visiva, quae nullo modo unitur perfectissimo visibili nisi mediante visione illius. Ideo Doctor vult in 1. d. 1. q. 1. quod duplex est perfectio potentiae operativae: una extrinseca quae est objectum perfectissimum illius potentiae: alia intrinseca quae est operatio optima, qua potentia attingit tale objectum. Et sic potentiam uniri objecto, mediante operatione, nihil aliud est nisi ipsam attingere objectum per operationem, ut patet a Doctore in Quolib. q. 13. et in 4. dist. 49. Et sic perfectio optima perfectissimae potentiae est operatio perfectissima illius, et talis dicitur esse quae terminatur ad optimum, et sic ultima perfectio intellectus divini erit cognitio essentiae divinae. Si ergo talis cognitio esset realiter distincta ab intellectu divino sive ab ipso Deo, tunc optimum illius essentiae esset aliud, quod est inconveniens, quia sequeretur quod substantia primi posset existere sine sua ultima perfectione, ut posset probari per propositionem Doctoris in 1. d. 1. q. I. et in 2. d. 12. q. 2. videlicet absolutum prius alio, et realiter distinctum ab illo potest esse sine posteriori, etc.
In ista tamen littera Doctoris videtur quod sibi contradicat. Primo in hoc, quod dicit intellectum esse potentiam activam, nam infra parte secunda hujus dist, productum in esse simpliciter ab intellectu divino non est in ipso intellectu: ergo non est potentia activa. Similiter expresse vult in 2. d. 9. de locutione Angelorum, quod intellectus unius Angeli potest causare actum intelligendi in intellectu alterius Angeli, ei similiter speciem intelligibilem; patet etiam de intellectu divino, qui actu suo producit objecta secundaria in esse secundum quid, ut patet a Doctore in prima dist. 3. quaest. 4. et 35. dist. 36. et 43. et in secunda distinct. 1. quaest. 1. et diffuse in Quolib. quaest. 14. et tamen illa objecta secundaria non sunt formaliter in intellectu divino.
Respondeo, quod non habeo pro inconvenienti eamdem potentiam respectu diversorum terminorum diversimode appellari, nam si terminus productus est extra, ipsa potentia dicetur productiva: ut enim intellectus producit aliquid, quod vere recipitur in materia extrinseca respectu illius, potest dici potentia factiva: ut vero producit aliquid quod non recipitur formaliter in ipso intellectu nec in aliqua materia extrinseca, sed illud productum erit in se subsistens, tunc dicitur potentia productiva, ut patet a Doctore infra parte 2. hujus d. Ut vero producit aliquid vel quasi producit, quod tantum est in ipso formaliter dicitur potentia operativa sive activa, unde Doctor infra part. 2. et d. I. quaest. 1. secundi, vult expresse quod intellectus dicatur ex parte intellectionis potentia operativa, et respectu Filii producti in divinis potentia productiva.
Secunda difficultas est in hoc quod dicit, quod ultima perfectio primi entis est in actu secundo quo conjungitur optimo. Non enim aliquid unitur alteri nisi includat relationem, qua formaliter dicitur uniri terminatam ad illud cui unitur et conjungitur. Unde Doctor expresse quaest. 13. Quodlib. vult quod operatio bealifica includat de necessitate relationem realem terminatam ad objectum ut existens est. Et in hoc videtur sibi contradicere, quia quaestione praeallegata vult quod actus beatificus intellectus divini nullam relationem includat terminatam ad ipsam essentiam, quae est objectum beatificum, et non tantum relationem realem, sed nec etiam relationem rationis, et tamen hic concedit quod vere unitur . et conjungitur objecto optimo, etc.
Respondeo, quod quando est unio inter aliqua realiter distincta et habentia esse realis existentiae includunt relationem realem, et quando est inter extrema habentia esse secundum quid vel saltem unum illorum, tunc non est necesse quod includant relationem realem, ut patet de cognitione abstractiva quae unitur objecto habenti esse tantum secundum quid, ut patet a Doctore q. 13. Quodlib. Quando vero est inter extrema sic realiter eadem, quod unum illorum unitive est in alio secundum omnimodam identitatem realem, tunc ibi nulla est relatio, nec realis, nec rationis: et sic actus beatificus intellectus divini nullam relationem includit ad essentiam ut objectum beatificum, ut Doctor exponit 13. quaest. Quodlib. Hic ergo debet intelligi unio potentiae ad objectum pro unione fundamentali, scilicet quod ipsa potentia per operationem absolutam vere attingit optimum objectum, sicut etiam Doctor vult expresse in 4. dist. 10. et 49. et q. 13. Quodlib. quod ultima perfectio potentiae intellectivae est illa qua unitur optimo, et illam vocat operationem absolutam: et si ad ipsam consequatur aliqua relatio ad objectum,
ex hoc est, quia talis operatio realiter distinguitur ab objecto, et sic patet quomodo non est contradictio.
(c) Secunda ratio. Quia dixit Aristoteles quod si intelligere primi esset aliud ab ipso, esset laboriosa ejus continuatio, et Doctor, ubi supra, assignat rationem, quia potentia solummodo receptiva est potentia contradictionis, ut patet, quia si tantum se habet receptive, sequitur quod nullam necessitatem dicat respectu recepti, ut patet a Doctore in prolog. quaest, de subjecto Theologiae, et sic intellectus primi posset esse aliquando intelligens, et aliquando non, et hoc est quod dicit.
(d) Aliter ostenditur propositum. Hic ponit rationem D. Thomae in dist. 3. et Aegid. dist. 2. primi, et ratio stat in hoc, quia objectum et potentia intellectiva sunt idem: ergo intellectio qua talis intellectus intelligit illud objeclum. Doctor dicit hanc rationem non concludere, et patet instantia de intellectu Angeli et ejus essentia, quae quamvis sint realiter idem, non tamen intellectio realiter identificatur illis.
(e) Haec conclusio secunda, etc. Primo sequitur quod voluntas sit idem essentiae divinae. Tum, quia si velle, est simpliciter incausabile ut supra patuit: ergo a fortiori et voluntas, cujus est tale velle; si enim posterius est simpliciter incausabile, ergo et prius; cum ergo sit tantum unum simpliciter incausabile ut supra patuit, sequitur quod si voluntas sit incausabilis, quod illa erit realiter ipsa prima natura omnino incausabilis. Secundo sequitur quod intelligere primi respectu sui sit idem illi naturae, quia simpliciter necesse esse patet, quia si velle sit necesse esse, a fortiori intelligere, cum omnino praesupponatur ipsi velle, sed tantum est unum necesse esse ut supia patuit; si intelligere sit necesse esse, erit realiter ipsa prima natura, qui est simpliciter necesse esse. Tum etiam, quia intelligere videtur propinquius naturae divinae quam velle: ergo si velle est idem illi, a fortiori et intelligere. Tertio sequitur, quod intellectus sit idem illi naturae, et arguatur sicut supra argutum est de voluntate et velle. Quarto sequitur, quod ipsa ratio intelligendi sit idem sibi, quia illa necessario praesupponitur intellectioni et volitioni, et accipit rationem intelligendi pro formali ratione causandi vel quasi causandi intellectionem in ratione formali objecti intelligibilis, quidquid sit illa.