In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Rejecta ratione Alensis, et D. Thom. docet Baptismum esse initerabilem, quia ita Christus instituit, cujus rei adducit congruentias optimas. Probari potest ex cap. 4. ad Ephes. Unum Baptisma secundum expositionem Leon. ep. 35. ad Episcopum Raven. c. 1. ex Ambr. lib. 2. de poen. c. 2. ex Concil. Nicen. ex Trid. ss. 7. can.9. de Sacr. in gen. Flor. dec. Eug.
(a) Dico ergo, quod ratio initerabilitatis Baptismi est institutio divina, cujus non est aliqua causa prior, nisi voluntas ejus ; tamen ista institutio est rationabilis, tum ex morbo contra quem principaliter instituitur (istud remedium enim principaliter instituitur contra originale peccatum, quod non est nisi unicum, nec iterari potest): tum ex fine principali, ad quem est ; habet enim plenam remissionem poenae et culpae. Si autem posset homo habere frequenter talem remissionem plenam ab utroque, esset magnum incentivum delinquendi. Illud enim quod est institutum in remedium relabentium, utpote Poenitentia, non est sine magna poena solvenda pro peccato. Tum tertio, quia per istud Sacramentum, cum sit principium et janua, per quam intratur in legem Christianam, adscribitur aliquis familiae Christi, et fit membrum ejus et Ecclesiae militantis. Licet autem aliquis ingressus in collegium, si offendat postquam ingressus fuerit, possit reconciliari et collegio et capiti collegii, non tamen frequenter in collegium intrat.
Ad argumentum dico, quod illa prolatio verborum, quibus Eucharistia consecratur, non est Sacramentum, sed est consecratio sacramentalis: et illud non licet bis iterare super eamdem materiam, et si secundo iteraretur, nihil fieret, quia jam prius factum est: illa etiam perceptio non est Sacramentum, ut patebit inferius. Licet ergo eadem persona posset frequenter communicare, sive recipere Eucharistiam, non tamen super eamdem materiam frequenter pos sunt proferri verba consecrationis
Eucharistiae, nec sic Eucharistia debet iterari, quod proprie aliqua materia hujus Sacramenti bis suscipiat formam ejus.