IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum).
De sapientia et gratia Christi hominis, an in eis proficere potuerit. Praeterea sciendum est, Christum secundum hominem ab ipsa conceptione gratiae plenitudinem recepisse. Cui spiritus datus est non ad mensuram, et in quo plenitudo divinitatis habitat corporaliter ; " ita vero habitat, ut ait Augustinus ad Dardanum, quod omni gratia plenus est ; non ita habitat in Sanctis. Ut in nostro corpore inest sensus singulis membris, sed non quantum in capite ; ibi enim et visus est, et auditus, et olfactus, et gustus, et tactus, in caeteris autem solus est tactus ; " ita et in Christo habitat omnis plenitudo divinitatis, quia ille est caput, in quo sunt omnes sensus. In Sanctis vero quasi solus est tactus, quibus spiritus datus est ad mensuram, cum de illius plenitudine acceperunt. Acceperunt autem de illius plenitudine non secundum essentiam, sed secundum similitudinem, quia nunquam illam eamdem essentialiter, sed similem acceperunt gratiam. Puer ergo ille plenus sapientia et gratia fuit ab ipsa conceptione. Unde Jeremias recte dicit: Novum faciet, Dominus super terram, mulier circumdabit virum; quia in utero Virginis perfectus vir extitit, non solum propter animam et carnem, sed etiam propter sapientiam et gratiam, qua plenus erat.
Auctoritatem ponit, quae videtur obviare.
Huic autem sententiae videtur obviare quod in Evangelio Lucae legitur : Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines. Si enim proficiebat sapientia et gratia, non videtur a conceptione habuisse plenitudinem gratiae sine mensura. Ad quod sane dici potest, ipsum secundum hominem tantam a conceptione accepisse sapientiae et gratiae plenitudinem, ut Deus ei plenius conferre non potuerit ; et tamen vere dicitur profecisse sapientia et gratia, non quidem in se, sed in aliis, qui de ejus sapientia et gratia proficiebant, dum eis sapientiae et gratiae munera secundum processum aetatis magis ac magis patefaciebat. Unde Gregorius in quadam Homilia ait : " Juxta hominis naturam proficiebat sapientia, non quod ipse sapientior ex tempore esset, qui a prima conceptionis hora spiritu sapientiae plenus permanebat ; sed eamdem qua plenus erat sapientiam caeteris ex tempore paulatim demonstrabat. Juxta hominis naturam proficiebat aetate de infantia ad juventutem. Juxta hominis naturam proficiebat gratia,
non ipse quod non habebat per accessum temporis accipiendo, sed pandendo donum gratiae, quod habebat. Apud Deum et homines, quia quantum, proficiente aetate, patefaciebat hominibus dona gratiae, quae sibi inerant, et sapientiae, tantum eos ad laudem Dei excitabat ; et sic Deo Patri ad laudem et hominibus ad salutem proficiebat. " In aliis ergo, non in se, proficiebat sapientia et gratia. Unde in eodem Evangelio, puer ille sapientiaplenus et gratia perhibetur. Sic ergo dicetur profecisse sapientia et gratia, ut aliquis rector ecclesiasticus dicitur proficere in cura sibi tradita, cum per ejus industriam alii proficiunt.
Praedictis videtur adversari quod Ambrosius ait.
Alibi tamen scriptum reperitur, quod secundum sensum hominis profecerit, sicut aetate hominis profecit. Ait enim Ambrosius in libro de Incarnationis dominicae Sacramento sic: " Deus perfectionem naturae assumpsit humanae. Suscepit sensum hominis, sed non sensu carnis fuit inflatus. Sensu hominis animam dixit conturbatam ; sensu hominis esurivit et rogavit ; sensu hominis profecit, sicut scriptum est: Jesus proficiebat aetate, et sapientia, et gratia. Quomodo proficiebat sapientia Dei ? Profectus aetatis et profectus sapientiae non divinae, sed humanae est. Ideo aetatem commemoravit, ut secundum hominem crederes dictum. Aetas enim non divinitatis, sed corporis est. Ergo si proficiebat aetate hominis, proficiebat sapientia hominis. Sensus autem profecit, et quia sensus, ideo sapientia. Quis sensus proficiebat ? Si humanus, ergo ipse susceptus est ; si divinus, ergo mutabilis per profectum. Quod enim proficit mutatur in melius, sed quod divinum est non mutatur. Quod ergo mutatur non est divinum. Sensus igitur proficiebat humanus. Sensum ergo suscepit humanum. Nec poterat confortari virtus Dei, nec crescere Deus, nec altitudo sapientiae Dei impleri. Quae igitur implebatur erat non Dei, sed nostra sapientia. Nam quomodo implebatur, qui, ut omnia impleret, descendit ? Per quem autem sensum dixit Isaias, quod patrem puer nesciebat, aut matrem ? Scriptum est enim : Priusquam sciat puer vocare patrem aut matrem, accipiet spolia Samariae. Sapientiam enim Dei futura et occulta non fallunt. Expers autem agnitionis infantia, per humanam utique imprudentiam, quod adhuc non didicit ignorat. Sed verendum est, inquam, ne, si duos principales sensus, aut geminam sapientiam Christo tribuimus, Christum dividamus. Numquid, cum et divinitatem ejus et carnem adoramus, Christum dividimus ? Numquid, cum in eo imaginem Dei crucemque veneramur, dividimus eum ? Apostolus certe, qui de eo dixit, quoniam, etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, vivit tamen ex virtute Dei, ipse dixit, quia non divisus est Christus. Numquid etiam, cum dicimus, quia animam rationalem et intellectus nostri suscepit capacem, dividimus eum ? Non enim ipse Deus Verbum pro anima rationali et intellectus capaci in carne sua fuit ; sed animam rationalem et intellectus capacem, et ipsam humanam et ejusdem substantiae, cujus nostrae sunt animae, et carnem nostrae similem ejusdemque cujus caro est nostra substantiae suscipiens, perfectus etiam homo fuit. "
De intelligentia praemissorum verborum.
Haec verba Ambrosii pia diligentia inspicienda sunt, quae ex parte hominis ignorantiam instruunt et illuminant, ex parte errandi fomitem male intellecta ministrant. His etenim evidenter traditur, duos in Christo esse principales sensus sive geminam sapientiam. Neque ideo unitas et singularitas personae dividitur, sed juxta duas naturas duas habet sapientias ; unam non creatam, sed genitam, quae ipse est ; alteram non genitam, sed creatam et per gratiam ei collatam. Nam Isaias de eo protestatur : Requiescit super eum spiritus sapientiae et intellectus. Spiritu ergo sapientiae et intellectus, id est, sapientia et intelligentia, per Spiritum sanctum gratis data, Christus erat sapiens secundum animam. Secundum Deum vero sapiens erat sapientia genita, quae ipse est. Et sicut, inquantum Deus est, bonus est bonitate naturali, quae ipse est, et justus justitia naturali, quae ipse est ; ita sapiens sapientia naturali, quae ipse est. Anima vero ejus, sicut bona est et justa bonitate vel justitia gratis data, quae ipse vel ipsa non est, ita sapiens est sapientia gratis data, quae vel ipsa non est. Et licet gemina in Christo sit sapientia, una tamen eademque persona est, quae, inquantum Deus est, vel inquantum divina natura est, sapiens est sapientia aeterna, scilicet sapientia genita, id est, seipsa, et sapientia, quae non est genita, quae communis est tribus personis ; non tamen gemina sapientia, quia non est alia et alia sapientia genita, quae tantum Filius est, et sapientia, quae commu? niter Pater est et Filius et Spiritus sanctus. Inquantum vero eadem persona homo est, id est, secundum hominem acceptum, vel inquantum est subsistens ex anima et carne, sapiens est sapientia gratuita. Sapiens igitur est humano sensu et divino.
Quomodo intelligendum sit illud: Sensus proficiebat humanus ?
Sed ex qua causa illius dicti intelligentia, scilicet : " Sensus proficiebat humanus, " assumenda est ? Aperte enim videtur Ambrosius innuere, quod Christus secundum humanum sensum profecerit, et quod infantia ejus expers cognitionis fuerit et patrem et matrem ignoraverit ; quod nec Ecclesia recipit, nec praemissae auctoritates patiuntur sic intelligi. Sed ita sane potest accipi, ut quantum ad visum hominum et sui sensus ostensionem Christus profecisse dicatur. Proficiebat ergo humanus sensus in eo secundum ostensionem et aliorum hominum opinionem. Ita etiam patrem et matrem dicitur ignorasse in infantia, quia ita se habebat et gerebat, ac si agnitionis expers esset.
(Finis textus Magistri.)
Circa istam distinctionem decimam tertiam, in qua Magister determinat de progressu Christi, quantum ad ejus conversationem et operationem, quaeruntur quatuor. Primo, utrum Christo potuerit conferri summa gratia, quae potuit conferri creaturae ? Secundo, utrum de facto fuerit collata animae Christi summa gratia, possibilis conferri creaturae ? Tertio, utrum possibile fuerit voluntatem animae Christi habere summam fruitionem, possibilem naturae creatae ? Quarto, utrum anima Christi potuerit summe frui Deo sine summa gratia ?