REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Deus diligit omnia, probat, quia est intelligens et volens, ex Oxon. I. dist. I. quaest. 2. num. 20. quia istae sunt perfectiones simpliciter, in quibus consistit Dei beatitudo, ibi. dist. I. quaest, I. Et sicut omnia intelligit, (quia ejus intellectio est infinita), ita diligit omnia diligibilia actu, alioquin esset in potentia ad ea, quod ei repugnat, sed diligit possibilia inefficaciter, seu complacenter, et ea quibus tribuit verum esse, efficaciter, de quo I. dist. 47.
Dicendum est primo, quod Deus diligit omnia. Secundo, quod illa dilectio est amor, et non est proprium alicui personae, sed commune loti Trinitati. Tertio, quod illa dilectio est una respectu omnium diligibilium. Ex hoc etiam sequitur quomodo potest in dilectione Dei esse aequalitas et inaequalitas.
Ratio primi est, quia Deus est formaliter intelligens et volens, quia omnis perfectio simpliciter est formaliter in Deo ; sed omnis voluntas, sive potentia, inquantum praecedit actum, est imperfecta ; igitur non est in potentia, cui succedit actus simpliciter ; nec distans ab actu, vel differens, quia sic esset perfectibilis per actum ; cum igitur habeat summum bonum praesens, habet volitionem summi boni in actu.
Similiter patet de omni volibili, quia omnis potentia simpliciter perfecta, quae habet aliquid objectum commune adaequatum, potest in omne illud quod continetur sub communi ratione subjecti, alioquin non esset simpliciter perfecta. Potest igitur habere actum circa omne bonum diligibile, non autem respectu alicujus diligibilis de novo, et ex tempore, ita quod nunc diligit aliqua, quae prius non diligebat, quia nihil Deo convenit ex tempore, nisi quia importat respectum ad rem, ut in actuali existentia extra. Amor autem Dei respicit rem, ut est in esse cognito, quod non dicit aliquod esse cogniti in se, sed tantum in cognoscibilitate Dei,ut ostensum est inprimo libro . Et ideo necessario ab aeterno ordinatur ad esse diligibile, quia licet cognitio vel dilectio cognoscibilis, vel diligibilis, quod est aliud ab essentia divina, non faciat causaliter ad perfectionem cognitionis divinae vel dilectionis, tamen consequitur de necessitate, ita quod non esset actus summe perfectus, si non extenderet se ad omnia alia objecta.
Et sic patet primum, scilicet quod amat omne diligibile ab aeterno, et quod hic respectus diligendi est ad creaturam, secundum quod habet esse extra Deum; unde aeternaliter lapis habet esse extra Deum, quod est esse possibile.
Contra, non est esse possibile, nisi esse diminutum, et illud esse non potest esse novum, nisi propter aliquod novum in Deo, et sic Deus mutaretur. Et ideo dico quod potest omnia cognoscere et diligere, non habendo aliquem novum respectum realem ad illud quod est extra ipsum.
Item, omnis perfectio simpliciter dicitur de Deo formaliter ; esse volitivum est hujusmodi ; ergo, etc. Sed hoc volitivum est in actu respectu cujuslibet objecti, et hoc ratione voluntatis. Probatio minoris, sicut enim quae dicuntur de omnibus entibus, ut convertibilia cum ente dicunt perfectionem simpliciter, illa quae sub disjunctione convertuntur cum ente, et dicunt passionem convertibilem cum ente, illud membrum quod est perfectius, dicit perfectionem simpliciter ; tale est volitivum, et non volitivum, intelligibile et non intelligibile, antequam dicitur infinitum et finitum, quia ista sunt communia finito et infinito. Igitur cum non volitivum non sit perfectio simpliciter, erit volitivum perfectio ; igitur Deus potest velle omnia.