Ipsi vero. Hic ponuntur illa quae facta sunt post passionem; unde dicit, ipsi vero consideraverunt, convenientes ad spectaculum ut illuderent: Luc. 23: milites illudentes impleverunt spongiam aceto dicentes, si rex Israel es, salvum te fac etc.. Et inspexerunt, scilicet quid eveniret de me. Diviserunt inter se vestimenta mea, quae erant plura et divisibilia: et super vestem meam, scilicet inconsutilem, miserunt sortem, et hoc fecerunt vel propter cupiditatem, vel propter quamdam illusionem.
Per haec vestimenta divisa signantur ecclesiae sacramenta; sed per vestem quae non dividitur, signatur unitas ecclesiae quam quilibet credit habere; sed non habet nisi unus, quia sola est unitas ecclesiae: Cant. 6: una est columba mea, perfecta mea.