CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De medietate verecundiae.
Quartum locum inter adjunctas tenet verecundia : eo quod nec virtus est nec in genere virtutis, sed in genere passionis existens, modum habet virtutis in.conjectatione medii : nec verecundia.est in genere honesti. Non enim de per se expetendis est : nullus enim appetit verecundiam propter ipsum verecundari. Nec etiam in genere boni est : eo quod verecundari bono non est proprium,. sed potius ei qui malus est, et turpia iacit:. quinimo verecundari malum est : est enim fuga turpis : fuga autem mali ma- lum quoddam est, sicut et timor : propter quod Antiqui verecundiam diffinierunt dicentes, quod verecundia est timor et fuga cordis secundum systolem in turpi perpetrato. Propter quod sicut timor passio est aetnon virtus, ita et verecundia : propter quod non omnis verecundia medium habet : et illa quae habet medium,: non habet medium moderando verecundiam , sed potius moderando verecundiae, causam. Quantu.mcum.que enim aliquis verecundetur ad turpe, bonum est : nimis enim verecundari non potest. Verecundia igitur de qua loquimur, cadit.in universale generis utilis, et non in genere honesti, et est bonum, sicut pharmacia bonum est. Hoc enim non est bonum nisi suppositione, scilicet si humor ex corpore purgandus sit : simpliciter autem:mala est. Et similiter est de verecundia quae bona est : non enim bona est nisi turpe aliquod . perpetrandum, eo quod tunc retinaculum est, ne fiat : similiter autem verecundia per modum mali corpus afficit.
De verecundia quidem igitur ut de quadam virtute, non contingit dicere : passioni enim magis assimilatur quam habitui. Determinatur enim ab Antiquis per descriptionem, quod sit timor ingloriationis, hoc est, turpis quod sequitur ingloriatio et confusio. Perficitur enim verecundia consimiliter timori circa pericula : eo quod utrumque fuga cordis et spiritus est, et passio corpus afficiens : differenti tamen modo. Illi enim qui verecundantur, rubescunt in facie, corde extrudente spiritum et sanguinem ad sedem glorificationis et verecundiae,frontem scilicet. Mortem autem et pericula mortis timentes pallescunt, spiritu et sanguine recedentibus a facie et ad cor fugientibus. Haec igitur duo, verecundia et timor, utraque videntur corporalia quaedam esse : eo quod passibili qualitate corpus alliciunt. Hoc autem magis proprium est passionis quam habitus. Habitus enim in quiete est et sine alteratione,
Amplius autem de verecundia loquentes, prout humanis conversationibus attribuitur, nec omni aetati, nec omni professioni convenit passio verecundiae : sed juvenili tantum aetati congruit, eo quod, existimamus juvenes verecundos esse oportere: propterea quod secundum passiones viventes concupiscentiae multa peccant. A verecundia autem a talibus peccatis prohibentur : et ideo eos qui de numero juvenum verecundi sunt,laudamus. Senes autem utique nullus laudabit, in hoc quod verecundabiles sint. Non enim existimamus nec posuimus quod senem aliquid oporteat operari in quo sit verecundia. Hoc autem de sene intelligimus, in quo nec ab aetate nec a passione defectio est, sicut in primo scientiae libro determinavimus.
Propter hoc etiam ulterius dicimus quod studioso non convenit verecundia, eo quod verecundia non fit nisi in pravis. Studioso autem nihil talium est operandum : quinimo si quaedam sint secundum veritatem turpia, quaedam autem non secundum veritatem, sed secundum opinionem solum : hoc quoad studiosum nihil differt : neutra enim operanda sunt studioso. Providet enim bona non solum coram se, sed etiam quod bonum sit in opinione omnium. Hoc enim modo dictum est quod crudelis est, qui famam negligit. Ergo studiosus neutro modo verecundanda committit. Pravi autem hominis etiam tale quidem est, proprium scilicet aliquid turpium operari et in opinione turpem esse : sed si quis diceret quod quantum ad hoc aliquis existimaretur studiosus esse, quia si aliquid turpium operatur, verecundatur,inconveniens dictum esset : qma in hoc quod verecundaretur de turpi, non studiosus esset, sed retinaculum habet quoddam turpitudinis : verecundia enim est de numero voluntariorum. Studiosus autem volens nequaquam prava operabatur.
Propter quod verecundia, sicut diximus, non simpliciter, sed ex suppositione quid studiosum est et bonum. Quod. patet ex hoc, quia si turpe operabitur, verecundabitur utique : et si non operabitur, non verecundabitur. Horum autem nihir convenit virtutibus quae simpliciter virtutes sunt. Illae enim non passiones corporales sunt, et omni aetati et omni professioni conveniunt, et simpliciter in genere boni honesti sunt : non tamen ex suppositione boni rationem habentes. Quamvis enim diximus quod studiosus nihil verecundum committit, et ideo sibi verecundari non convenit : convenit tamen sibi verecundari in visis turpibus vel auditis. Hoc tamen duos modos verecundiae Graeci distinguunt apud eos, vocantes verecundiam quae timor est ingloriationis in turpi actu : alcr^uvTjv vero turpitudinem vocant viso vel audito turpi : et confusionem hanc nos possumus appellare. Boni enim et studiosi est proprium in viso turpi vel audito suffundi et confundi. Hoc igitur modo verecundia bonum est. Quod sic probatur : quia si verecundia pravum est, sequitur quod non verecundari turpia operari sit etiam pravum. Et non ex hoc sequitur, quod si talia operetur et verecundetur, quod verecundari sit studiosum secundum se, sed est aliquid praeordinatum ad studiosum. Secundum hoc ergo si. operatum confusio sequitur : confundi autem est verecundari, verecundari autem non adhuc propter hoc erit studiosum. Propter hoc ex necessitate suppositionis ad verecundiam sequitur studiosum., non simpliciter : sed ad non verecundari turpia operari a communi et universali communia etiam absque suppositione sequitur pravum. Semper enim pravum est in turpibus non verecundari. Extrema autem verecundiae, ut in secundo diximus, sunt catacliosia et inverecundia. Cataplex quidem qui abundat et ad omnes gloriationem verecundatur : inverecundus autem qui intantum deficit, quod etiam in turpibus non verecundatur.
Haec igitur de adjunctis virtutibus dicta sufficiant. Continentia enim quae quibusdam conjuncta virtus videbatur, non simpliciter moralis virtus est, sed quaedam virtus mixta ex intellectuali et morali
virtute. Ostendetur autem a nobis de hac in his quae posterius in septimo libro dicemus. Nunc autem in libro immediate sequente de justitia tractabimus. Diximus enim, in secundo quod de nemesi tractare pertinet ad rhetorem, eo quod ad judicium pertinet demonstrativum.