PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Dicit igitur:
" Judex quidam erat, " habens potestatem auctoritatis super alios. Matth. XIII,9 : Ego homo sum sub potestate constitutus, habenssub me milites. De isto autem judice proprie dicitur, Job, IX, 24 : Terra data est in manus impii, vultum judicum ejus operit. Isa. IX, 24 : Principes tui infideles, socii furum.
" In quadam civitate. "
Civilas autem locus solemnis est: tamen quia judex malus fuit, probabile est quod et civitas mala fuerit. Isa. I, 21: Quomodo facta es meretrix civilas fidelis, plena judicii ? Justitia habitavit in ea, nunc autem homicidae. Psal. LIV, 10 et seq.: Vidi contradictionem in civitate. Die ac nocte cxrcumdabit eam super muros ejus iniquitas, et labor in medio ejus, et injustitia, et non defecit de plateis ejus usura et dolus.
" Qui Deum non timebat. "
Divinum timorem judicio postposuit, dicens illud Job, XXI, 15 : Quis est Omnipotens ut serviamus ei ? Job, XXII,17 : Quasi nihil posset facere Omnipotens aeslimabanl eum. Et quia iste Deum non timuit, ideo in muneribus et personarum acceptione judicavit. Isa. v, 23 : Justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo. Contra quod dicitur, Deuter. I, 17 : Ita parvum audietis ut magnum:... quia Dei judicium est.
" Et homines, "
Hoc est, hominum honestatem " nonreverebatur. " Ezechiel. III,7: Omnis domus Israel altrita fronte est, et duro corde. Jerem, iii, 3 : Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. Duo igitur hic excluduntur ab isto judice, quae maxime retrahunt aliquem a peccato : timor scilicet, et pudor. De timore, Eccli. I, 28 : Qui sine timore est, non poterit justificari. De pudore, Thren. v, 12 et 13 : Facies senuin non erubuerunt, adolescentibus impudice abusi sunt.
" Vidua autem quaedam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens : Vindica me de adversario meo.
Et nolebat per multum tempus. "
Hic describit viduam, et dicit quinque. Primum est destitutio auxilii: secundum autem, multiplicatio adversarii maligni: tertium, frequens aditus judicis iniqui : quartum est interpellalio judicii: quintum est iniqua dissimulatio justi judicii.
De primo dicit: " Vidua autem quaedam," quae a viro viduata fuit,et ideo patrono et defensore destituta. Thren. v, 3: Pupilli facti sumus absque patre : matres nostrae quasi viduae. Job, VI, 13 : Fece non est auxilium mihi in me : et necessarii quoque mei recesserunt a me. De hac vidua dicitur, Isa. I, 17 : Subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam. Misericordia enim miserabilium personarum deberet movere judices ad talium defensionem.
" Erat in civitate illa, "
Ubi erat injuriandum multitudo. II Petr. ii, 8 : Adspeclu et auditu justus erat habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant. Apocal. II,13 : Scio ubi habitas, ubi sedes est Salanae.
" Et veniebat ad eum, dicens. "
Tertium est. Et quod dicit : " Veniebat, " quod in se claudit praeteritum imperfectum in praesens continuatum, notat advenlus ejus frequentiam. Proverb. VI, 3 et 4 : Discurre, festina, suscita amicum tuum: ne dederis somnum oculis tuis. Ad ipsum enim pertinebat defendere miserabiles personas.
" Vindica me, "
Per justum judicium, " de adversario meo " iniquo. Psal. XXXIV, 1 et 2 : Judica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me, apprehende arma et scutum, et exsurge in adjulorium mihi. Apocal. VI, 10 : Usquequo, Domine Nanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra ? Eccli. XXXV, 18 : Nonne lacrymae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas ?
" Qui nolebat permultum tempus, "
Quia munera non dedit, nec habuit unde daret. Isa. I, 23 : Pupillo non judicant, et causa viduae non ingreditur ad illos. Jerem, v, 28: Causam viduae non judicaverunt.
" Post haec autem dixit intra se : Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor,
Tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me. "
Hic ostendit qualiter importunitas viduae vicit judicem.
Et dicit quinque : quorum primum est, qualiter intra se confusus et victus est judex iniquus : secundum, qualiter nec timore Dei, nec verecundia humana ad judicium est flexus: tertium, qualiter molesta instantia ad judicium est compulsus : quartum, qualiter judicium fecit: quintum et ultiinum, qualiter metu sugillalionis hoc sibi extorsit, quod viduam v indicavit.
Dicit ergo : " Post haec aulem dixit intra se, " reductus ad cor afflictione propria. Isa. XXVIII,19 : Tanlummodo sola vexatio intellectum dabit audilui. Psal. xv, 4 : Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Matth. xv, 23 : Dimitte eam, quia clamal post nos.
" Etsi Deum non timeo, "
Quiatimor Dei non induxit eum. Psal. XIII,3 : Non est timor Dei ante oculos eorum.
" Nec hominem revereor, " quia coram hominibus verecundia est negare judicium miserabilibus personis. Jerem.VI, 15 : Confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt.
" Tamen quia molesta est mihi haec vidua, "
Per instantiam quotidianam. II ad Timoth. IV, 2 : Insta opportune, importune. Simile in malo, Genes.XXXIX, 10 : Mulier molesta erat adolescenti, et ille recusabat sluprum, Simile, Judicum, xv, 6 et seq., cum Dalila molesta esset Samsoni, prodidit ei secretum cordis sui.
" Vindicabo illam, " judicium sibi faciens. Luc. XI, 8 : Et si ille perseveraverit pulsans, dico vobis, etsi non dabit illi surgens, eo quod amicus ejus sit : propler improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios.
" Ne in novissimo veniens, " ex quo repelli non potest. Luc. XVIII,39 : Qui praeibant, increpabant eum ut laceret : ipse vero multo magis clamabat.
" Sugillet me. "
Sugillare autem tantum valet quantum subgulare. Componiturautem, sicut dicit Isidorus, a sugo et gula : quasi ne sugat tandem sanguinem de gula mea. Quod proprium dicitur esse Ianuarum, quae occulte veniunt ad homines, et sugunt sanguinem de gula eorum. Unde alia littera hic habet: " Ne iterum et iterum veniens suggulet me. " Thren. IV, 3 : Sed et lamiae nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos.
Haec aulem vidua typum tenel cujuslibet fidelis animae. Vel etiam universalis Ecclesiae, quae tota die clamat, et tandem exauditur. Eccli, xxxv, 21 : Oratio humiliantis se nubes penetrabit: et donec propinquet non consolabitur, et non discedet donec Allissimus adspiciat.
" Ait autem Dominus : Audite quid judex iniquitatis dicit:
Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis ?
Dico vobis, quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra ? "
Hic sumit doctrinam juxta inductam parabolam arguens a minori.
Unde dicit : " Audite quid judex iniquitatis dicit, " id est, audite dictum iniqui judicis. Si enim malus importunitate petentis ultus est pro vidua, multo magis Deus judex justus, fortis et patiens, aliquando ulciscetur pro Sanctis suis. Luc. XI, 13 : Si vos, cum silis mali, nostis bona data dare filiis veslris, quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se.
Et hoc est quod dicit:
" Deus autem non faciet vindictam, "
Hoc est, nonne Deus faciet vindictam ? Zachar. ii, 8 : Qui letigerit vos, tangit pupillam oculi mei. Psal. CIV, 15 : Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. Unde dicit, Deuter.XXXII, 35, secundum aliam translationem : " Mihi vindicta, et ego relribuam . "
" Clamantium ad se die ac nocte, " hoc est, instanter et continue. Psal. CXIX,
1 : Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. Psal. lxxviii, 10 et
11 : Et innotescat... ultio sanguinis seruonim litorum qui effusus est. Introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum Job, xxxv, 13 : Omnipotens causas singulorum mtuebitur.
" Et patientiam habebit in illis, " qui suos offendunt. Quasi dicat: Non habebit in eis patientiam. Eccli. xxxv, 22 : Dominus judicabit justos, et faciet judicium : et Fortissimus non habebit in illis patientiam. Psal. XCIII, 1 et 2 : Deus ultionum Dominus, Deus ullionum libere egit. Exaltare qui judicas terram, redde retributionem superbis.
Objiciunt autem quidam : Quia cum Sancti orent pro persecutoribus suis, sicut fecit Stephanus , videlur quod non debeant petere vindictam. Ad Hebr. XII, 24 : Accessislis ad sanguinis aspersionem, melius loquentem quam Abel. Abel enim loquebatur vindictam, Christi autem sanguis oravit ignoscentiam. Luc. XXIII, 3 4 : Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt.''
Responsio est, quod non petunt Sancti vindicari in condemnationem finalem, sed in conversionem : ut sic vindicentur ut relicta injustitia convertantur, et sic boni fiant. Proverb. XII,7: Ferte impios, et non erunt. Jerem.XVII, 18 : Confundantur qui me persequuntur, etnon confundar ego : paveant illi, et non paveam ego : induc super eos diem afflictionis, et duplici contritione, timoris scilicet, et confusionis, contere eos, Domine Deus meus. Psal.CVIII, 29 : Operiantur sicut diploide confusione sua.
" Dico vobis. "
Assertio est. " Quia cito faciet vindictam illorum. " Deuter. XXXII,43 : Sanguinem servorum suorum ulciscetur, et vindictam retribuet in hostes eorum. Aliquando enim vindicat, inimicum convertendo : sicut fecit de Paulo. Vel patientiam Sanctis dando, et inimicum condemnando. Sapient. xii, 18 : Tu autem, dominator virlulis,cum lranquilliiate judicas, et cum magna reverentia disponis nos.
" Verumtamea Filius hominis veniens, etc. "
Quasi dicat: Ita Filius Dei et Filius hominis fidem habens in suis, faciet vindictam de eis. Et tamen miratus est, qui vice versa fidem habeant in ipsum, et perseverent in eadem fide.
Et hoc est: " Verumlamen, " ita fidem exhibens, " Filius hominis veniens, " scilicet ad judicium post tottribulationes, "putas, inveniel fidem " conservantem ad ipsum, " in lerra, " in qua sunt tot miseriae et tribulationes. Quasi dicat : Vix inveniet. Jerem. VII 28 : Periit fides, et oblata est de ore eorum. Mich. VII, 2 : Periit sanctus de lerra, et rectus in hominibus non est. Psal. XI, 2 : Defecit sanctus, quoniam diminutae sunl veritates a filiis hominum. Isa. lix, 14 : Corruit in platea veritas, et aequilas non potuit ingredi.
" Dixit autem etad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur caeteros, parabolam istam. "
Hic incipit agere de orationis humilitate.
Et habet duas partes : in quarum prima hoc ostendit in similitudine parabolica quod oratio humilis justificat, et fastus jactantiae in oratione accusat : in secunda autem generaliter concludit, quod omnis humilis exaltabitur, et superbus deprimetur.
Adhuc in prima parte duae sunt: in quarum prima dicit quibus, et quare dicit istam parabolam : et in secunda, per ordinem ponit parabolam.
Dicit autem in prima quatuor. Primo enim dicit in genere quibus dicit, secundo quare, leitio tangit fastum ipsorum, quarto aulem tangit modum doctrinae.
Dicit igitur, ostendens quoniam non oportet tantum instanter orare, sed etiam humiliter. Et uthoc ostendat modo nobis convenienti, quo intelligere possimus, " dixit ad quosdam, " nomine indignos propler malum meritum ipsorum, quia non transeunt ad nomen : et ideo in populo Dei non nominantur, nec numerantur. Psal. xv, 4 : Nec memor ero nominum eorum per labia mea.
" Qui in se confidebant, " hoc est, quia in se confidebant, " tamquam justi, " hoc est, ac si essent vere justi ex propria virtute. Apocal.III, 15 et 16 : Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus: ulinam frigidus esses, aut calidus ! Sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus : incipiam te evomere ex ore meo. Isti enim sunt hypocritae, de quibus dicitur, ad Roman. x, 3 : Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quaerentes slatuere, justitiae Dei non sunt subjecli.
Salis enim mirum est quod in se confidebant, cum nec suum esset, nec purum esset, nec stabile esset, nec sciretur utrumDeo acceptum esset, et mirabiliter infirmum esset.
De primo horum dicitur, I ad Corinth. IV, 7 : Quid habes quod non accepisti ? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ?
De secundo dicitur, Isa. lxiv, 6 : Quasi pannus menstruatae universae justitiae nostrae.
De tertio dicitur, Job, IV, 18 et 19 : Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles, et in Angeli suis reperit pravitatem. Quanto magis Iii qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum consumentur velul a linea
De quarto dicitur, Eccle.IX, 1 : Nescit homo ulrum amore an odio dignus sit.
De quinto dicitur, Isa. lxiv, 6 : Cecidirnus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abslulerunl nos.
Mirum ergo est quod in his confidebant. Est autem et ipsa confidentia nulla. Proverb. XI, 28 : Qui confidit in divitiis suis, corruet. Jerem, xlviii, 7 : Pro eo quod habuisti fiduciam in munitionibus iuis, et in thesauris litis, tu quoque capieris. Eccli.XXXVII, 3 : 0 praesumptio nequissima ! unde creata es ?
" Et aspernabantur caeteros. "
Ecce quod alios despexerunt, sua apparentia bona magnificantes, et aliorum mala considerantes. Sicut enim dicit Beatus Bernardus : " Multi multa sciunt, " et seipsos nesciunt : alios inspiciunt, " et seipsos negligunt. " Psal. XXI, 8 : Omnes videntes me deriserunt me: locuti sunt labiis, et moverunt caput. Aspernari enim, est cum motu capitis deridere. Isa. XXXIII,1 : Vae qui spernis ! nonne et ipse sperneris ? Eccli.IV, 27 et 28 : Ne reverearis proximum luum in casu suo, nec retineas verbum in tempore salutis. fi Parabolam istam."
Hoc est, similitudinariam historiam, quia per simililudinem inducitur. Et tamen saepe verum fuit in rei veritate. Psal. lxxvii, 2 : Aperiam in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio.
" Duo homines ascenderunt in templum ut orarent. "
Hic ponit parabolam.
Et habet tria, in quorum primo ostenditur, qui sunt a quibus trahitur similitudo : secundo, in quo : in tertio ponitur simililudinis inductae judicium.
Dicit autem in primo sex, quae secundum litteram, et secundum mores notantur : quorum primum est numerus orantium, secundum natura, tertium ascensus ad locum, quartum locus orationis, quintum finis intentionis, et sextum religionis differentia.
De primo dicit : " Duo. " Semper enim duo sunt, qui ad orationem vadunt : unus, interiorem signiQcans spiritum : secundus autem, exteriorem, significans curam et sollicitudinem corporalium. Istud signilicatum est, Genes, XXII,3, ubi Abraham cum puero, hoc est, cum spiritu pergens ad orationem, duxit secum asinum et servos. Et asinus quidem significat corpus : servi autem corporalem sollicitudinem. Isti ergo duo sunt. Hoc sub alia metaphora dicitur, Eccle, x, 1 : Muscae morientes perdunt suavitalem unguenti. Unguentum enim est devotio spiritus se recognoscentis : muscae autem sunt vanitates cogilationum corporalium, quae se ingerunt orantibus, praecipue istis qui se non recognoscunt. Hoc est etiam signilicatum, Genes. xv, 11, ubi descendebant aves super sacrificium Patriarchae, sed abigebat eas Abraham. Per aves enim vagabundas, cogitationes significantur vagae, per sacrificium autem, spiritus contribulatus.
Sic ergo sunt " duo homines, " unius naturae humanae existentes, sed non aequaliter participantes eamdem. Spiritus enim se recognoscens, ad imaginem Dei est: alius autem deceptus in seipso opinione sua, homo est, cum vix aliquid hominis habeat. Homo enim, cum in honore esset, non intellexit: comparatits est jumentis incipientibus, et similis factus est illis . Unus quidem homo imaginis divinae, et secundum Deum vcstitussuae cognitionis virtule. Eccli.XVII. 1 et 2 : Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum. Et iterum convertit illum in ipsam, et secundum se vestivil illum virtute : ut scilicet cognosceret seipsum, et Deum. Aliter autem humum sapit totus. I ad Corinth. iii, 3 : Nonne carnales estis, et secundum hominem ambulalis ? Et praemisit causam, dicens : Cum sit inter vos zelus et contentio. I ad Corinth. xv, 47 : Primus homo de terra lerrenus, secundus homo de caelo caeleslis. Primus enim portat imaginem terreni, secundus autem portat imaginem ccelestis : et ideo tota die decipitur in seipso.
" Ascenderunt "
Ambo. Oratio enim, ut dicit Damascenus, est ascensio intellectus in Deum : et ideo omnem orantem oportet ascendere. Et ideo Abraham Patriarcha ascendit in montem visionis cum vellet orare . Dominus etiam ascendit in montem Thabor, ubi transfiguratus est Moyses eliam, cum pugnaret Israel contra Amalec, ascendit in montem : et elevatis in ccelum manibus in oratione, vincebat Israel -: descendentibus autem manibus, vincebat Amalec . Isa. II, 3 : Venite et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus.
Tangit etiam locum orationis, dicens :
" In templum. "
Templum autem a templor derivatur, quod quamvis in simplici non sit ia usu, tamen in composito invenitur, contemplor enim dicitur. Et vocatur templum, ubi theophaniae, et cultus, et laus, et devotio Dei apparent, et ubi totos nos conferimus ad ea quae Dei sunt videnda et percipienda. Matth. XXI, 13 : Domus mea domus orationis vocabitur. Psal. lxiv, 5 et 6 : Sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate. Et admonet nos ipse locus terroris ad majestatem, sanctitatis ad vitam, divinorum ad contemplationem, laudis ad cultum, januae caelestis ad devotionem, et ornatus decentis ad Domini honestatem.
Propter primum horum dicitur, Genes. XXVIII,17 : Patensque Jacob : Quam terribilis esl, inquit, locus iste !
De secundo dicitur in Psalmo XCII, o : Domum tuam decet sancliludo, Domine, in longitudinem dierum.
De tertio dicitur, lsa. VI, 1, ubi loquitur de templo : Vidi Dominum sedentem super solium excelsum, et elevatum : et ea quae sub ipso erant, replebant templum. Solium enim excelsum contemplandum in templo, ccelum est : elevatum in caelestibus spiritibus, et sanctis animabus, quarum conversatio in caelis : et exinde resplendens omnis terra, majestate ejus plena est : quia sicut dicitur. Ezechiel. xlii, 2 . Terra splendebat amajestote ejus. Et ea quae sub ipso in gratiarum ordinibus, replent templum Ecclesiae. Ezechiel. xlIII,10 : Fili hominis, ostende domui Israel templum, et confundantur ab iniquitatibus suis. Sic, Act. III,1 : Petrus et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. Sic dicitur, Ezechiel. xl, 31 et seq., quod octo gradibus ascendebalur in templum, tribus scilicet gradibus in contemplatione, scilicet, contemplatione visionis corporalis, et imaginariae, et intellectualis, quae contem- plationes sunt tres coeli, in quos rapitur Paulus : tribus autern in amore, diligendo ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente : et duobus in devotione orationis, et altitudine rectae intentionis .
Ascenderunt autem isti,
" Ut orarent. "
Et est finis istorum. Est autem oratio pius affeclus in Deum directus. Et est oratio ascensus intellectus in Deum. Et est oratio petitio decentium a Deo.
Et secundum primam istarum diffinitionum, affectus ascendit devote in Dei bonitatem. Secundum autem secundam, quae est Damasceni, intellectus ascendit limpide in veritatem. Secundum tertiam, quae item est Damasceni, desiderium ascendit in honorum Dei plenitudinem. Et sic, ut dicit Psalmus XXIX, 13 : Anima orantis in bonis demorabitur, scilicet per terlium : et excedit in lumine per secundum. Joan. IV, 24 et 23 : Spiritus est Deus, et eos qui odorant eum, in spirilu et verilate oportet odorare. Nam et Pater tales quaerit qui odorent eum. Per primum tota intenditur in bonitatis divinae dulcedine. Psal. xxxv, 9 : Inebriabuntur ab libertate domus tuae, et lorrente voluptalis tuae potabis eos.
In hoc loco orationis, laudis memoria est ad Dei cultum, quod fuit de superius introductis. Apocal. XIX, 5 : Laudem dicite Deo nostro, omnes servi ejus : et qui timeiis eum, pusilli et magni.
Quinto eliam januae coeleslis recordandum est ad devotionem. Genes.XXVIII, 17 : Non est hic aliud nisi domus Dei, et porta caeli.
Sexto autem ornatus decenlis recordandum est ad illius honorem, et Angelorum suorum, qui Dominus est domus : ut habitus decens mulieres operiat, exterior honor viros exhibeat, religiosa ve- stis clcricum in reverentiam laicorum ponat. Psal. xxv, 8 : Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae. Hinc est quod Moysi, Exod, III 5, et Josue, v, 16, dictum est: Solve calceamentum de pedibus iuis : locus enim in quo stas, terra sancta est. Cum reverentia enim et honore quilibet se ibi secundum suum gradum debet exhibere, ne dicatur ei illud Matthaei, XXII, 12 : Amice, quomodo huc intrasti, non habens veslem nuptialem ?
Sic ergo " duo homines ascenderunl in templum ut orarent. "
" linus pharisaeus, et alter publicanus.
Pharisaeus stans, haec apud se orabat : Deus, gratias ago tibi quia non sum sicut caeteri hominum, raptores, injusti, adulteri : velut etiam hic publicanus.
Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. "
Ecce differens professio. Pharisaeus enim divisus fuit, qui consideratione apparentis justitiae gloriabatur. Religionis enim Pharisaeorum erat, in manu et in fronte habere membranulas, in quibus scripta erant legis mandata ad legis recordationem, vel potius ad ostentationem. Si aliquando legis obliviscerentur, habebant spinas in oris vestimentorum, quibus puncti iterum redirent ad legis recordationem et observationem. Et ideo signincat hypocritas, qui omnia ista faciunt ad ostentationem. Matth.XXIII,5 : Dilatant phylacteria sua, et magnificant fimbrias. Ideo, ibidem, infra, v.27, dicitur, quod similes sunl sepulcris dealbatis, quae aforis parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spitrcitia. Talis igitur erat Pharisaeus, quod quidquid humanitatis habuit, quidquid ascensionis in templum, totum ad laudem hominis re- tulit : et complacuit sibi in tali similitudine justitiae, vel potius in idolo similitudinis exterioris.
" Et alter publicanus, "
Qui publicis praefuit vectigalibus, quae vix, aut numquam juste exercentur : semper tamen sunt cum violentia et oppressione. Et ille talis quasi publicus tyrannus et oppressor habebatur. Iste autem quidquid recognitionis habuit ex humanitate, quidquid ascensionis in templum, totum retulit in Deum, quaerens pro his quae in se recognovit, indulgentiam et misericordiam a Deo.
Isti ergo tales ad templum ascendunt. De Pharisaeo dicitur, Matth. VI, 5 : Amant in angulis platearum stantes orare. Et ideo etiamsi ad templum ascendit, coram multitudine ascendit, ut videretur ab hominibus. Publicanus autem ex verecundia non patiens seipsum, elam ascendit, et intra secretum cordis sicut in cubiculo oravit. Matth. VI, 6 : Tu autem, cum oraveris, intra in cubiculum luum, et clauso ostio, ora Patrem tuum. Isa. XXVI, 20 : Vade, populus , meus, intra in cubicula lua, claude ostia tua super te,... donec pertranseat indignatio mea.
" Pharisaeus stans. "
Hic tangit orationum istarum diversitatem.
Et habet partes duas : unam quidem Pharisaei, alteram autem publicani.
De oratione autem Pharisaei dicit tria : dispositionem orantis, titulum orationis, et seriem ejusdem.
Dicit igitur de primo horum : " Pharisaeus stans. " Pharisaeus divisus, divisam ab aliis orationem se habere significabat. Putabat enim quod multiloquio in commendatione sui modo rhetorico indigeret : contra hoc quod dicitur, Matth.VI, 7 : Orantes autem nolite mul-tum loqui. Isti sunt Sacerdotes Baal , qui cultris et lanceolis se in conspectu plebis vulnerabant. Pro cultris enim et lanceolis isti phylacteria et spinas habebant.
Talis igitur fuit Pharisaeus.
Hic autem " stans " orabat, cum procumbens et pronus debuisset orasse. Exod. IV, 31 : Proni adoraverunt. Isa. XLIX 23 : Vultu in terram demisso odorabunt te, et pulverem pedum luorum lingent. Isa. lx, 14 : Venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et odorabunt vestigia pedum tuorum. Iste autem " stans, " elationem mentis indicans, orabat. Oratio enim propria humiliantis se, postulatio est.
Dicit autem titulum suae orationis Evangelista, cum subjungit :
" Haec apud se orabat. "
Tangifc autem duo : quod scilicet quaedam quae sibi videbantur oravit, cum potius orare debuisset quae revelavit Spiritus sanctus. Ad Roman. VIII,26 : Nam quid oremus sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Et ideo non hoc orare debuit quae sibi videbantur. Nam et Paulus pro stimulo petiit , et non exauditus fuit: sed Domino docente didicit, quod gratiae Domini oratio committenda fuit dicente : Sufficil tibi gratia mea.''
Secundum in quo reprehenditur, est quo " apud se orabat, " et non apud Deum. Apud se enim orat qui se, et quod sibi placens est, orat. Ad Roman. xv, 1 et 2 : Non debemus nobis placere. Unusquisque veslrum proximo suo placeat in bonum ad aedificatonem.Quid enim orat qui sibi placet? Ille enim jam habet quod vult, nec oportet ut oret. Aliter orabat Job, qui dixit: Non inveniat in lerra locum latendi clamor meus:ecce enim in caelo festis meus, et conscius meus in excelsis . In terra enim latet oratio de se praesumentis : quia sub lerreno affectu, quo ipse sibi placet, absconditur. Apud Deum autem habet orationem, qui totam suam petitionem Deo commitlit. Aliter tamen apud Sanctos oratio dicitur : quia semper est vicina ori eorum, et cordi. Psal. xli, 9 : Apud me oratio Deo vitae meae. Haec enim oratio humiliantis se, semper proxima per assiduitatem ori eorum, in sinum eorum convertetur : quia utilis est conscientiis eorum. Psal. XXXIV, 13 : Oratio mea in sinu meo convertetur. Haec enim oratio humiliantis se nubes penetrat, ut dicitur, Eccli, xxxv, 21. Et tamen apud Sanctos est per devotionem, et in sinum eorum convertitur per utilitatem, et Deo approximat per animae in Deum ascensionem, et nullo modo est apud orantem per suiipsorum placentiam. Hic autem sibi placebat, et ideo apud se orabat : quia in oratione, quae videbat apud se bona, allegabat. Psal. LII,6 : Qui hominibus placent, confusi sunt, quoniam Deus sprevil eos. Ad Galat, l, 10 : Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Qualiter autem sibi placeat in orationis serie ostenditur, quam continuo interserit, dicens :
" Deus, gratias ago tibi. "
: In quatuor reprehensibilis invenitur haec oratio : in principio, in progressu, in fine, et in quarto quod subintelligitur, quia in oratione nullo indigere recognoscens, nihil penitus petebat. In principio enim gratias agil, cum accusare se deberet. Proverb. XVIII,17 : Justus prior est accusator sui. In progressu autem caeteros aspernatur. Malach. ii, 10 : Quare despicit unusquisque nostrum fratrem suum ? In fine autem commendat seipsum. Proverb. xxvn, 2 : Laudet te alxe-nus, et non os tuum : extraneus, ei non labia tua. Quod aulem subintelligitur ex his, quia ita se abundare in bonis et deficere in malis reputat, quod nihil a Deo petit in oratione. Apocal. iii, 17 : Quia dicis : Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo : et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus.
In principio ergo dicit: " Gratias ago tibi, Deus. " Gratias autem agere non est pauperis, sed multarum gratiarum animae. Nam qui penitus destitutus est, de quo gratias agit? Sicut enim ingratus est, qui de percepto munere gratias non agit : ita stultus et caecus est, qui gratias egit de hoc quod numquam percepit. Unde, Eccli. XXV, 4, inter ea quae odit Deus, ponitur pauper superbus. Qualiter enim gratias agit, qui gratias non accepit, et Deo non est gratus ? Potius cum David dicere deberet : Anima mea sicut lerra sine aqua tibi . Et illud Judicum, l,15 : Terram arentem dedisti mihi, da et irriguam aquis.
Inconvenienter ergo iste a gratiarum actione incepit.
" Quia non sum sicut caeteri hominum. "
Ecce quod cum aspernatione aliorum procedit : et in communi, et in speciali homines aspernatur.
In communi quidem cum dicit: " Non sum sicut caeteri hominum. " Dicit autem Philosophus, quod qui non est sicut homines, aut aliquid melius est omni homine sicut Deus, aut aliquid vilius omni homine, sicut bestia. Deus autem iste non fuit : ergo in bestiam est conversus. De hoc igitur stultus gratias agit. Daniel. IV, 13 : Cor ejus ab humano commuletur, et cor ferae detur ei. Hoc dictum est Nabuchodonosor, qui sibi placuit in robore suo, et in decore regni sui. Psal. XLVIII,13 : Homo, cum in honoreesset, non inlellexit : comparalus est jumentis insipienlibus, et similis factus est illis. In hoc enim verbum suum est verum : " Quia non sum sicut caeteri hominum. " Vides qualiter supra diximus, quod duo homines ascenderunt in templum, naturam humanam non aequaliter participantes. Job, XII,2 : Vus estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia. Iste enim beslia se solum hominem reputavit, et secum mori quidquid est humanae sapientiae. III Reg. XIX, 14 : Derelictus sum ego solus. Job, I, 19 : Effugi ego solus ut nuntiarem tibi. Cum tamen hoc sit falsum, et magnae praesumptionis indicium.
Hic autem specilicat, dicens:
" Raptores, etc. "
Tangit aulem quatuor hic peccatorum differentias.
Et primo ponit : " Raptores, " qui cum violentia in alienis bonis injusti sunt, qui sine dubio mali et condemnandi sunt: sicut significatum est, Levitic. XI, 13 et 16 : Haliaeetum... et accipitrem non comedas juxta genus suum. Haliav etus parva rapit, accipiter autem magna : quia utrumque genus raptorum immundum est, et nobis per imitationem non incorporandum: quia non census in crimine est, sed affectus.
Et revera iste Pharisaeus rapior fuit et fraudulentus, quia et ab hominibus rapuit. Matth, XXIII,14 : Comedilis domos viduarum orationes longas orantes. Et a Deo gloriam rapiunt, de qua dicit Dominus, quod eam alteri non dabit, nisi rapiat. Isa. XLII, 8 : Gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus. Job, XXVII,8 : Quae est enim spes hypocritae si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus ? Mentitur ergo dicendo se non esse raptorem : quia et hominum raptor est, et Dei.
" Injusti. "
Injusti sunt qui fraudibus et peccatis injurias commitlunt. Habacuc, II, 6 : Vae ei qui multiplicat non sua ! usquequo et aggravat contra se densum lutum? Eccle, IV, 8 : Non satianlur oculi ejus divitiis.
Iste autem iterum mentitur, Matth. xv, 5 et 6 : Qui dicitis: Munus quodcumque est ex me tibi proderit: et non honorificabit patrem suum aut matrem suam. Isti enim propter suam avaritiam traditiones ad lucrum fecerunt, et illas contra Dei praecepta servari fecerunt. Et ideo injusti sunt, et in homines, et in Deum. Provorb. XXI, 7 : Rapinae impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium. Propter hoc Isaias, Isa. XIV, 4, deridet istos et praedicit paenam eorum, dicens : Quomodo cessavit exactor, quievit tributum ? Et subdit, v. 11 : Subler te sternetur linea, et operimentum iuum erunt vermes. Exactor enim rapit: tributarius autem injurias infert. Et ideo tinea de veste corporis subjecti rapinae oritur, et vermis de cadavere injustitiae faetentis nascitur,
" Adulteri. "
Adulterium dicitur : quia cum fornicatio simplex sit ultra concessum a lege concubitum usurpata, violatio thori est cum hac deformitate, addens violationem honorum matrimonii, quae sunt tria, sacramentum, fides, et proles. Et hoc est quod dicitur, Eccli.XXIII, 32 et 33: Mulier omnis relinquens virum suum peccabit, slatuens haereditatem ex alieno matrimonio : primo enim in lege A llissimi incredibilis fuit. Et in hoc contra bonum sacramenti peccavit. Secundo, quia virum suum dereliquit. Et in hoc bonum fidei violavit. Tertio, quod in adulterio fornicata est, et ex alio viro sibi filios statuit. Et in hoc contra bonum prolis peccavit. Et de viro dicitur, Ibidem, v, 25 : Omnis homo qui lransgreditur lectum suum, contemnens in ani-mam suam, etc. Iste autem qui verum animae virum ex cupiditate dereliquit, non se putat adulterum. Contra quod dicitur, Jerem. iii, 1 : Tu fornicata es cum amaloribus multis. Matth.XII, 39 : Generatio mala et adullera signum quaerit. Isa. lvii, 3: Accedile huc, filii augur.atriciis, semen adulteri, et fornicariae. Sed iste non reputat, nisi exterius in opere corporali committantur : quia errabat in hoc quod dixit, quod lex cohiberet manum, et non animum. Et ideo se justum in hac parte justitiae reputavit, quoniam exteriora maxima facinora non fecit.
" Velut etiam hic Publicanus. "
Hoc cum aspernatione et stomacho dictum est. Et ideo ulitur demonstratione ad ipsum. Contra quod dicitur, Eccli. VII, 12 : Non irrideas hominem in amaritudine animae: est enim qui humiliat ei exaltat circumspector Deus. Malach.II, 10 : Quare despicit unusquisque nostrum fratrem suum ? Deuter.XXIII,7 : Non abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est: neque aegyptium, quia advena fuisti in terra ejus. Nec sufficit sibi se justificare coram Deo, secundum illam justitiae partem, quae est declinare a malo, nisi etiam jactet se secundum aliam, quae est facere bonum: contra id quod dicitur, Eccli.VII, 5 : Non te juslifices ante Deum: quoniam agnitor cordis ipse est.
Dicit autem de afflictione corporis:
" Jejuno bis in sabbato, "
Hoc est, in septimana, quae a sabbato denominatur, propter hoc quod secundum eos prima dies fuit sabbati. Et quidem jejunium bonum est si sanctificalum sit abstinentia viliorum, si adjutum sit oratione, et largitione eleemosynarum.
De primo istorum dicitur, Joel, i, 14 : Sanciificate jejunium.
De secundo autem, Isa. lviii, 6, postquam dixit de jejunio, dicit: Nonne hocest magis jejunium quod elegi ? Dissolve coUigationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. Et, infra, v. 7 : Frange esurienti panem tuuin, et egenos vagosque induc in domum luant. Et, infra, v. 9, de oratione : Tunc invocabis, et Dominus exaudiet : clamabis, et dicet : Ecce adsum. Non enim non solum prodest alicui jejunare, sed etiam multum nocet, quando ex avaritia jejunatur, ut marsupia per parcitatem impleantur. Et hoc modo jejunabat iste, quia de propriis bonis non saturabatur, ut magis saturaretur crumena. Isa. lviii, 5 : Numquid tale est jejunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam ? numquid contorquere quasi circulum capul ?
Dicit autem : " Jejuno bis in sabbato," quia semel jejunabat ad ostentationem, et semel ad avaritiam. Has enim duas causas habuit jejunii sui. Matth.VI, 16 : Cum jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae, tristes: exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes.
" Decimas do omnium quae possideo. "
Qui Deo servivit de corpore, dicit se etiam servisse de rebus. Decima autem solvitur, ut decima perfectionis, apud accipientem decimam esse recognoscatur, hoc est, apud Deum, cujus vicarius et minister accipit decimas. Novem autem partes retentae, significant imperfectionem esse apud eum qui dat decimas, et sic indigere illum liberatione ab imperfectione, et quod ille liberator sit qui decimas accipit. Malach.III, 10: Inferte omnem decimam in horreum meum, ut sit cibus in domo mea, hoc est, in Ecclesia. Auguslinus : " Redde decimas: " alioquin deduceris ad partem deci-" inani Angelorum, quae de ccelo ceci-" dit in infernum. "
Attende autem quod creatura decima inter intellectuales creaturas est homo :
quia Angeli sunt in novem ordinibus. Decimus autem ordo est hominum ; et ideo hominis est decimam solvere, ut minam angelicam suppleat. Et census de terra, quam dedit Dominus homini, est decima. Psal. cxiii, 16 : Caslum caeli Domino: lerram autem dedit filiis hominum. Lex autem est, quod qui censum non solvit, agrum perdidit. Unde Dominus dicit se affligi in hocpeccato, quod est non solvere decimas. Malach.III, 8 : Siaffiget homo Deum, quia vos configitis me ? Et dixistis : In quo configimus te ? In decimis et in primitiis, supple, quas non redditis.
Iste autem Pharisaeus jactando hoc dicit, et graviora omisit, sicut judicium, et misericordiam in parentes, quos non sustentavit, neque pauperes. Unde, Matth.XXIII, 23: Decimatis mentham, et anethvm, et cyminum: et reliquistis quae graviora sunt legis. Decimas autem iste solvit, ut apud Saccrdotes de justitia haberet laudis praeconium.
" Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad ecelum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. "
Tangit orationem publicani.
Duo autem dicit. Describit enim primo dispositionem orantis, et secundo inducit seriem orationis.
Dispositio orantis describitur in tribus : in recognitione suae indignitatis, in abjectione suae humiliationis, et in modo suae afilictionis.
De primo dicit: " Publicanus a longe stans, " quia reputabat se indignum ut prope accederet, cum publicanus esset. Luc. v, 8 : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. Sciebat enim quod, II Reg. VI, 7, Oza occisus est, quod arcae Domini inclinatae indignus appropinquavit. Sciebat quod David dixit: Longe apeccatoribus salus . Et hanc indignitatem sui etiam loco longe stans ostendit : et cum longe esset, tamen stetit, et non in fastu processit sicut Pharisaeus. Stans autem, a peccato surrexit, et rectitudinem justitiae apprehendit. Psal. XCIII, 16 : Quis consurget mihi adversus malignantes ? aut quis statit mecum adversus operantes iniquitatem ? Sic ergo " a longe stans, "
" Nolebat nec oculos, "
Hoc est, saltem oculos, " ad caelum levare, " in hoc sui cordis ostendens humiliationem, sciens et dicens illam salutarem orationem Ecclesiastici, xxiu, 4 et 5 : Domine, pater et Deus nitae meae, ne derelinquas me in cogilalu illorum, superborum scilicet. Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium averte a me. Sciebat enim iste, quod signum a Deo fornicantis animae, est in extollentia oculorum. Eccli. XXVI, 12: Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur. Et ideo oculos depressit, et ad caelum quod offendit levare oculos ausus non fuit, dicens in corde suo illud Lucae, xv, 21: Pater, peccavi in caelum et coram te, jam non sum dignus vocari filius tuus. Unde Beatus Bernardus : " Nolebat oculos ad caelum levare, ut " per humilitatem caelum ad se posset " inclinare. " Psal, cxliii, 5 : Domine, inclina caelos tuos, et descende.
" Sed percutiebat pectus suum. "
Ecce qualis fuit in sui afflictione. Pectus autem percutiebat, quia peccata quae fecerat, de pectore exierant. Matth. xv, 18 et seq. : Quae procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. De corde enim exeunt cogilationes malae, homicidia, adulteria, fornicatio-nes, furta, falsa teslimonia, blasphemiae. Haec sunt quae coinquinant hominem.
In pectoris autem tunsione, et afflictio est, et sonus, et manus appositio. Per afflictionem quidem significatur compunctio, quae est cordis afflictio : in tunsione autem sonus, qui significat confessionem : et in manus appositione significatur satisfactio. Exod.III,18 : Ibimus viam trium dierum in soliludinem, ut. immolemus Domino Deo nostro. Jerem, XXXI, 19 : Postquam ostendisti mihi, percussi femur meum, confusus sum, et erubui: quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae. Ibi enim percussit, ubi conceptus peccati fuerat.
Percussio enim pectoris unum est de delentibus peccatum, et maxime venialia, quae multis remediis absolvuntur, scilicet, tunsione pectoris, oratione dominica, signo crucis, aspersione aquae benedictae, confessione communi quae fit in Prima, et Completorio, et ante Missam, et benedictione episcopali. Praeter haec autem, habet remedia communia cum mortali: sicut contritionem, et communionem Eucharistiae, et confessionem specialem, et eleemosynae largitatem, et condonalionem injuriae quam intulit frater, et multa alia habet remedia. Sed hic non est hoc de proposita intentione.
Est autem adhuc notandum in percussione pectoris, quia in pectore est discretio, quod in hoc significatur, quod rationabiliter ad peccati quantitatem debet esse proportionata paenitentia. Ad Roman. XII, 1 : Rationabile sit obsequium veslrum. Unde, Levit. VII,34: Pectusculum elevationis, et armumseparationis... dediAaron sacerdoti: quia apud saeerdotem absolventem a peccatis, et ligantem ad satisfactionem condignam, praecipue debet vigere hujusmodi discretio.
Sic ergo "percutiebat pectus suum, dicens : "
Tangit hic seriem orationis, in qua tangit propinantem ex misericordia, propidationem, et sui accusationem.
Prop Hiantem Deum tangit, cum dicit: " Deus, " cujus est providere ex misericordia, cujus est videre cor ex deitatis et suientiae eminentia, cujus est circuire per beneficentiam omnia. Haec enim tria sonat nomen Dei: sicut saepe diximus.
De cura quidem providenliae dicitur : Jacta super Dominum curam tuam, etc . Et ita iste, se in curantem de se Deum iactavit. Augustinus: " Projice te in Deum: " quia non est ita crudelis, ut se subtrahat, " et te cadere permittat. " I Petr, v, 7 : Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
Deo autem omnia videnti se ostendit, et non abscondit sicut primi peccatores, Genes, iii, 10 : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. Luc. XVII,14 : Ite, ostendite vos sacerdotibus. Peccator enim se sacerdoti loco Dei ostendit.
Deus etiam circuit omnes per beneficia sua, monens nos ad similia, ut omnibus de caetero simus benefici. Luc. VI, 36 : Estote misericordes sicut et Pater vester misericors est. Matth, x, 45 : Ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est, qui solem suum oriri facit super honos et malos, et pluit super justos et injustos.
Sic ergo dicit: " Deus, "
" Propitius esto mihi peccatori. "
Hic tangit propiliationem. Propitiatio autem est dementia judicis ad peccati veniam et indulgentiam. Unde dicitur de Christo, qui indulgentiam et veniam nobis obtinuit, I Joan.II, 2: Ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Psal. lxxviii, 9 et 10 : Propitius esto, Domine, peccatis nostris propter nomen luum, ne forte dicant in Gentibus: Ubi est Deus eorum ? Et, Exod. XXXVII,6, dicitur pro-pitiatorium locus, ubi se Dominus ostendit propitium.
" Peccatoris " dicit, ut se accuset. Psal. cxl, 4 : Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis. Non enim dicit, mihi peccanti, sed peccatori, qui ex habitu et consuetudine se peccatorem confitetur. Daniel. IX, 15 et 16 : Peccavimus, iniquitatem fecimus, Domine, in omnem justitiam tuam. II Reg. XXIV, 17 : Ego sum qui peccavi, ego inique egi. In oratione Manassae, circa finem : Peccavi, Domine, peccavi, et iniquitates meas agnosco.
" Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo : quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. "
Sententia Domini est per inductam similitudinem probata.
Dicit igitur : " Dico vobis, " quae ve ritas non fallit, " descendit hic, " scilicet publicanus, " justificatus, " quia paenitentia justificat impium. Ezechiel, XVIII, 21 : Vila vivet, et non morietur. Et praemittit: Si impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis,... omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor.
Quod autem .dicil quod " descendit " a templo, notatur quod in consideratione sua semper humilior et humilior fuit. II Reg. VI, 22 : Ludam, et vilior fiam, scilicet in conspectu Domini, qui elegit me. Jacob.IV, 6, et I Petr, v, 5 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Justitiae ergo meritum est in humilitate paenitendum.
" Ab illo, "
Pharisaeo tumido et inflato. Sicut enim dicit Gregorius : " Tumor mentis obsta" culum est veritatis." Dicit etiam Gregorius, quod quatuor sunt species tumoris : quorum primus est, quando aliquis ex seipso putat habere bonum quod habet. Daniel.IV, 27 : Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae ? Et contra hoc dicitur, I ad Corinth.IV, 7 : Quid habes quod non aceepisti ? Si autem aceepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ?
Secundus autem tumor est, quando quidem a Deo se habere recognoscit, sed pro meritis se habere dicit. Matth. xx, 12 : Pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestus. Contra quod dicitur, I ad Corinth. xv, 10 : Gratia Dei sum id quod sum. Sic etiam superbi erant, et tumidi illi qui, Isa. lviii, 3, dixerunt : Quare jejunavimus, et non adspexisti ? humiliavimus animas nostras, et nescisti ?
Tertius fastus est, cum aliquis sibi falso jactando attribuit quod non habet. Apocal.III,17 : Dicis quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo : et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus.
Quartus fastus est, cum putat se habere plus aliis : vel omnibus, vel quibusdam, et illos despicit : sicut hic Pharisaeus. Et haec est causa, quod ab illo fastuoso Pharisaeo publicanus humilis se recognoscens, et veniatn petens, descendit justificatus.
Rationem autem et causam omnium eorum quae dicta sunt, Dominus subjungit, dicens :
" Quia omnis qui se exaltat, "
Fastu mentis sicut Pharisaeus, " humiliabitur, " hoc est, ad humum prosternetur. Proverb. XVIII,12 : Antequam conteratur, exaltatur cor hominis. Luc. XIV, 11 : Qui se exaltat, humiliabitur. Sic, Isa. XIV, 12 et 13, cecidit Lucifer, qui in ccelum conscendit, super astra cceli volens exaltare solium suum Et hoc est dictum de Pharisaeo. De publicano autem dicit :
" Qui se humiliat, "
Sicut publicanus, " exaltabitur. " Job, XXII,29 : Qui humiliatus fuerit, erit in gloria : et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur. Eccli. xx, II : Propter gloriam minoratio : et est qui ab humilitate levabit caput.
Hoc est ergo quod dicit.
" Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos. "
Hic docet simplicilatem humilitatis. Et dicuntur hic duo : quorum primum est historia, de qua sumit occasionem doctrinae. Et deinde ponit doctrinam.
In prima harum partium tria dicuntur, oblatio scilicet parvulorum simplicium et humilium, et prohibitio discipulorum a fatigatione Domini, et correctio erroris discipulorum per Dominum.
In primo horum tria dicuntur : parvulorum filiatio, et parvulorum in simplicitate dispositio, et oblationis parvulorum intentio.
De primo dicit: " Afferebant autem. " Matth. XIX, 13, dicitur quod offerebant. Et notatur quod Christo infantes suos dedicaverunt, sicut et nunc Ecclesia parvulos suos affert, et offert Christo. Psal. XXVIII,1 : Afferte Domino, filii Dei, offerte Domino filios arietum. Filii arietum sunt Glii ducum gregis, hoc est, honorum sacerdotum, qui gregem Domini ducunt, et pueros Ecclesiasticis imbuunt sacramentis. Isa. lx, 7 : Offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meae glorificabo. A1tare enim Christus est, et domus Ecclesia, quae in talibus glorificatur.
" Infantes, " nihil fantes propter simplicitatem. I Petr. II, 2: Sicut modo geni-Ii infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis insaliitem. Lac autem est doctrina, et gratia sacramentorum Ecclesiae. Tales igitur efferebant ad Chrislum. I ad Corinth. XIV, 20 : Malitia parvuli estote : sensibus autem perfecti estote.
" Ut eos tangeret. "
Ecce oblationis intentio. Sciebantenim quod tactus in se haberet virtutem divinitatis : et sic sanarentur a languoribus suis, et omnibus bonis informarentur. Marc. v, 28, et Matth. IX, 21 : Si teligero tanlum vestimentum ejus, salva ero. Marc. VI, 56 : Quotquot tangebant eum, salvi fiebant, a quacumque etiam infirmitate detinebantur. Ideo dicit, Genes. XXVII,21 : Accede huc ut longam te, fili mi. Tangens enim consolatur. Daniel, VIII, 18 : Teligil me, et statuit me in gradu meo. Tangit aliquando dure, cum peccatum tollit. Job, XIX, 21 : Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei, quia manus Domini letigit me. Tangit, cum virtutem influit. Luc. VIII,46 : Tetigit me aliquis : nam ego novi virtutem de me exiisse,
" Quod eum viderent discipuli, "
Et factum non intelligerent, " increpabant illos, " compatientes Domino lasso ex instantia praedicationis, et volentes eum paulisper requiescere. Sed Dominus, ut dicit Beda, salutem omnium siliens, fatigari non poterat desiderio salutis, quamvis corporaliter aliquando fatigaretur. In hoc enim Gentium vocalio figurabatur. Simile autem aliquid passi sunt discipuli Josue, qui, Numer. XI, 28, dixit de prophetantibus : Domine mi Moyses, prohibe eos.
Altende aulem quod discipuli inlercedebant pro Syrophaenissa deprecanti pro filia . Hic autem increpant afferentes parvulos, in utroque compatientes Domino, scilicet, ne illa diu importuna esset, quae levi verbo absolvi poterat: et ne hic Dominus multitudine fatigaretur facto, per quod diu laborare oporle-. bat. Tamen dicunt Ambrosius et Beda, quod Apostoli prius volentes gentem suam salvari, prohibebant oblationem parvulorum, per quos inteiligebant Gentes esse salvandas. Ad Roman. IX, 3 : Optabam ego ipse analhema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognali mei secundum carnem.
" Jesus autem convocans illos, dixit : Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos : talium est enim regnum Dei."
Dicit autem hic quatuor : quorum primum est, quod omnes in communi de facto hoc instruxit : secundum autem, quod parvulos ad se venire permitti voluit : tertiuin, quod arceri tales ab adventu ad ipsum noluit : quartum autem, quod omnium istorum causa fuit.
Dicit igitur : " Jesus aulem convocans illos, " magis in unum cordis intellectum et consensum, quam in unum locum. Discors enim erat inlelleclus discipulorum ab intellectu nryslerii. Job, xxv, 2 : Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus. Genes. XLIX, 2 : Congregamini et audite, filii Jacob, audile Israel patrem vestrum.
" Dixit : Sinite pueros, "
Non tam aetate quam simplicitale innocentiae, " venire ad me. " Proverb. IX, 16, dixit Dei sapientia : Qui est parvulus, declinet ad me. Tsa. lxvi, 2 : Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum et con-trilum spiritu, et frementem sermones meos.
" Et nolite vetare eos, "
Removendo eliam obstaculum, si quod est ad veniendum. Non enim sufticit sinere venientem, nisi etiam removeatur adveniendi obstaculum. Proverb. III,27 : Noli prohibere benefacere eum qui potest : si vales, et ipse benefac. Haec est enim Herodiana malitia, persequi parvulos ad Christum venientes cum Christo natos. Matth.II, 16 : Tunc Herodes... mittens, occidit omnes pueros qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a Magis. Haec est etiam aegyptiaca crudelitas, parvulos populi Dei exstinguere : quia dicitur, Exod.I, 22 : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite.
" Talium est regnum Dei. "
" Talium, " simplicium scilicet, et humilium, qui seipsos parvos reputant, et minores ad omnia Dei dona.
De primo dicitur, Proverb. III, 32 : Cum simplicibus sermocinatio ejus. Sapient. I, 1 : Sentite de Domino in bonitate, et in simplicilale cordis quaerite illum. I Paralip.XXIX, 17 : In simplicilate cordis mei laetus obtuli universa.
De humilitate autem dicitur, Proverb. XXIX, 23 : Humilem spiritu suscipiet gloria. Matth.XVIII, 4 : Quicumque vero humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno caelorum.
De minoratione autem ad Dei dona dicitur, Genes. XXXII,10 : Minor sum cunctis miserationibus tuis.
Adhuc autem parvus est, et parvulus minor parvo, et ideo humilibus humilior. Et ideo ad receptionem Dei habilior, et ad notitiam sapientiae Dei perspicacior, et ad revelationes Dei magis idoneus. De primo dicitur, Luc. XIX, 3, 5 et 6 : Quae-rebat videre Jesum quis esset, et non poterat prae turba, quia stalura pusillus erat. Et ideo Dominus dixit : Zachaee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere. Et festinans descendit, scilicet per humilitatem, et excepit illum gaudens. De secundo, Proverb. IX, 16, dicit Sapientia : Qui parvulus est, declinet ad me. De tertio, Matth.XI, 25 : Revelasti ea parvulis.
Adhuc autem, sicut hic dicitur, " talium est regnum caelorum. " Hi etiam veraces sunt dum quaeritur ab eis, et injuriae non sunt memores. De primo horum dicitur, Numer.XIV, 31 : Parvulos vestros, qui nesciunt distantiam boni et mali, introducam, ut videant terram quae vobis displicuit. De secundo, Apocal. XIV, 5 : In ore eorum non est invenlum mendacium : sine macula enim sunt ante thronum Dei. De tertio, ad Ephes. IV, 26 : Sol non occidat super iracundiam veslram. I ad Corinth.XIV, 20 : Malitia parvuli estote : sensibus autem perfecti estote.
" Talium " igitur innocentium " est regnum Dei " ad litteram, regnum caelorum : quia perfectio gaudii et justitiae committilur illis in coelo : et debet talibus commitli in terra, ut in utroque regno semper sint perfecti.
" Amen dico vobis : Quicumque non deceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud. "
Hic incipit doctrinam juxta similitudinem inductam.
Et praemittit confirmationcm,dicens : " Amen, " hoc est vere " dico vobis : Quicumque, " sine personarum acceptione. Act. x, 34 et 35 : In verilale comperi. quia non est personarum acceptor Deus : sed in omni gente, qui timel eum et operatur justitiam, acceplus est illi.
" Non acceperit regnum Dei sicut puer, " hoc est, in humilitate, et inno- centia, et obedientia : quia puerorum est obedire. Ad Galat.IV, 1 : Quanto tcmpore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium. De innocentia, Job, XXII, 30 : Salvabitur innocens, salvabitur autem in munditia manuum suarum. De humilitate autem dicitur, Luc. 1, 52 : Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
" Non inlrabit in illud. " Per foramen enim acus transire oportet : et nisi parvulus sit, ad tam aictum foramen impinget Matth.VII, 13 et 14 : Intraleper anguslam portam : quia lata porta, et spatiosa via est quae ducit ad perditionem... Quam angusla porta, et arcta via est, quae ducit ad vilam . Parvulus ergointrat,et magnus impingit.Efficiamur ergo parvuli cum parvo Domino, de quo dictum est, Isa. IX,6 : Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis. Sic parvificatus est qui dixit, I ad Corinth. xv, 9 : Ego sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus. Et, ad Ephes.III, 8 : Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec. Matth.XI, 11 : Qui minor est in regno caelorum, major est illo. Sic enim gradus honoris sui humilis Dominus disposuit, dicens : Qui major est in vobis, fiat sicut minor: et qui praecessor est, sicut ministrator .
" Et interrogavit eum quidam princeps, dicens : Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo ?"
Hic incipit agere de perfectione mandatorum, postquam praemisit quidquid erat de humilitate dicendum.
Dividitur autem haec pars in duas : in quarum prima quaestio ponitur de via perfectionis : in secunda autem ponitur instructio.
De primo dicit : " Interrogavit eum quidam. " Matth.XIX, 16, autem dicitur, quod Dominus erat in domo, et cum exisset, interrogavit eum quidam adolescens hujusmodi quaestionem. Sed ex hoc patet, quod Lucas non sequitur ordinem historiae : sed gesta Domini ordinat, et inducit secundum quod ad sui propositi faciunt declarationem. Iste autem qui hic princeps vocatur, eliam aetate fuit adolescens. Iste autem secundum Ambrosium et Hieronymum videtur lenlando quaesiisse. Cujus signum dicunt esse, quia reprehendit eum Dominus, dicens : Quid me dicis bonum ? Aliud signum dicunt, quia fuit contristatus. Beda autem videtur velle, quod fuerit simplex, et non tenlans : cujus signum dicit esse, quia, Marc. x, 21, dicitur, quod initians est eum Jesus. Nec Dominus legitur intuilus aliquem esse nisi bonum. Luc. XXII, 61 et 62 : Respexit Petrum... Et egressus foras Petrus flevit amare. Et, Sapient. IV, 15: Respectus in electos illius. Potuit autem esse quod primo tentavit, et postea verbis Domini ad benevolentiam inductus est, et tunc non tentavit. Vel forte diversi fuerunt hic, et in Matthaeo.
Iste ergo quicumque fuerit, sive tentando, sive simpliciter accesserit, occasionem ex verbis Domini accipit, ubi perfectionem in simplicitate et humilitate posuit : quia perfectio potius in sapientia legis esse secundum antiquos videbatur.
Dicit ergo :
" Magister bone. "
Tria dicit in quaestione : praemittit enim beuevolenliae expiationem, quaerit de operibus perfectionem, et operum perfectorum congruam remunerationem.
Dicit igitur captando benevolenliam : a Magister bone. " Chrysostomus dicit, quod signiGcat laudatores Sanctorum, et non imitatores. Laudat enim eum a perfectione sapientiae, cum dicit : " Magister. " Joan, iii, 2 : Rabbi, scimus quia a Deo venisli magister. Nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
" Bone. " Laudat eum a perfectione virtutis. Psal. cxviii, 68 : Bonus es tu, et in bonitate fua doce me justificationes tuas.
" Quid faciens. "
Ecce quaerit de perfectione operum. Virtus enim in operatione et non in sernione consistit, ut dicit Philosophus. Fides etiam sine operibus, et sine motivo ad opera, quod est charitas, mortua est . Ergo quia non est injsermone sed in virtute, non quaerit iste quid dicendo, vel sciendo : sed potius quid faciens, possit habere perfectionem. Jacob. 1, 22 : Estote factores verbi, et non auditores tantum, fallentes nosmet ipsos. II ad Corinth. VIII,11 : Facto perficite, ut quemadmodum promptus est animus voluntalis, ita sit et perficiendi quod habetis." Vitam aeternam possidebo. "
Ecce congrua operis remuneratio. Et dicit tria : vitam in qua est remunerationis substantia, et aeternitatem in qua est mercedis duratio, et possessionem quae est in hoc quod ad nutum habeatur remuneratio.
Dicit igitur : " Vitam " beatam : quia alia vita non est summum bonum quod exspectatur. Haec autem vita est actus et influentia vitae divinae in animam. Eccli. IV, 12 : Sapientia filiis suis vitam inspiravit. Sic enim Deus fons vitae, non est Deus mortuorum, sedviventium . Deuter.IV, 4 : Vos qui adhaeretis Domino Deo vestro, vivitis universi. Sic dicitur in Psalmo XXVI, 13 : Credo videre bona Domini in terra viventium.''
Haec vita petitur " aeterna, " ut numquam deficiat. Joan, iii, 15 : Ut omnisqui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Et hoc est, quando mors a Sanclis propelletur et destruetur. I ad Corinth. xv, 26 : Novissima autem inimica destruetur mors. Osee, XIII,14 : Ero mors tua,o morsi morsus tuus ero, inferne ! Isa. xxv, 8 : Praecipitabit mortem in sempiternum.
Hanc autem vitam " possidere, " hoc est, ad nutum habere quaerit iste, quae sit haereditas ab haerendo dicta. I Petr. I, 3 et 4 : Regeneravit nos in spem vivam,... in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in caelis. Haec est possessio omnium facientium Dei voluntatem. Matth.XIX, 29 : Centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. In hac enim vita pedes ponent, quia possessio quasi pedum positio dicitur. I Reg. II, 9 : Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent. Affectus enim sanctorum ita in illa haereditate requiescent.
Haec est ergo quaestio istius principis. Sicut enim dicitur, Isa. XXXII,8 et 5 : Princeps ea quae digna sunt principe cogilabit... Et non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps.
" Dixit autem ei Jesus : Quid me dicis bonum : Nemo bonus nisi solus Deus. "
Secundum est, ubi ponitur responsio quaestionis.
Et dicit duo : quorum primum est responsio quaerentis : secundum autem solutio quaestionis.
De primo dicit duo : reprehensionem laudantis, et convictionem blanditoris.
Dicit igitur : " Quid me dicis bonum ? " Quasi dicat : Cum me credis hominem vanilati et malitiae subjectum, sicut est omnis homo purus. Psal. XIII, 1 : Non est qui faciat bonum, non estiisque adunum. Et ideo, supra, XI, 13, dixit Apostolis : Si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, etc. Comparatione enim Dei nulla creatura est bona. Job, IV, 17 : Numquid homo Dei comparatione justificabitur ? Gregorius : " Humana justitia divinae com-" parata, injustitia est. " Job, xxv, 4 : Numquid justificari potest homo comparatus Deo ?
" Nemo bonus nisi solus Deus. "
Hoc enim est bonum. omnis boni bonum, et sine quo nihil est bonum, et ideo essentialiter est bonus. Omnia autem bona sunt accidentaliter et participatione boni. Marc. x, 18 : Nemo bonus, nisi unus Deus. Matthaei, XIX, 17, autem dicitur : Quid me interrogas de bono ? Unus est bonus, Deus. Et respicit ad hoc quod ille quaesivit. Quid faciens, etc. Hoc autem quod dicit hic: Quid me dicis bonum ? respicit ad hoc quod dicit : Magister bone. Solus autem dicitur bonus, qui est causa boni. Jacob.I, 17 : Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Et hoc modo non est bonus nisi solus Deus.
" Mandata nosti : Non occides : Non moechaberis : Non furtum facies : Non falsum testimonium dices : Honora patrem tuum et matrem.
" Qui ait: Haec omnia custodivi a juventute mea. "
Haec est responsio quaestionis.
Et habet partes duas : in quarum prima docet perfectionem justitiae in mandatis : in secunda vero, perfectionem vilae privilegiatae in consiliis.
In prima harum duo facit: in quorum primo perfectionem ostendit mandatorum in opere existentium : in secundo autem ponitur responsio de perfectione ista.
In priori harum adhuc duo dicit : in quorum primo notitiam mandatorum apud illum esse ostendit : in secundo autem mandata operis enumerat.