CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Tertiae conclusionis praeambula, velle et intelligere alia a se non esse accidens primo enti. Primo, quia omnia vult propter finem ut causa per se; ergo ea intelligit Secundo, alias sui intellectio esset sibi accidens. Tertio, perfectior intellectio esset potentia receptiva imperfectioris intellectionis. Quarto, intelligere primi entis est perfectissimum , ergo unum omnium intelligibilium. Quintam rationem aliorum rejicit.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se quod sint idem essentiae primi, ostendo propositum generalius, scilicet de omni intelligere et velle ipsius respectu aliorum, quod sint essentiae primi idem, et sit conclusio ista tertia ad infinitatem praeambula. Nullum intelligere potest esse accidens primae naturae. Probatio, quia de ista natura primo ostensum est quod ipsa est primum effectivum: ergo ex se habet unde possit quodcumque causabile causare circumscripto quocumque alio, saltem ut prima causa illius causabilis ; sed circumscripta cognitione illius non habet unde possit illud causabile causare, ergo cognitio cujuscumque alterius non est aliud a natura sua. Probatio ultimi assumpti, quia nihil potest causare nisi ex amore ultimi finis velit illud, quia non potest taliter esse per agens, quia nec ageret propter finem; ipsi autem velle alicujus propter finem praeintelligitur intelligere illud; ergo ante primum signum in quo intelligitur causans sive volens A necessario praeintelligitur intelligens A, et ita sine hoc non potest per se efficere, et ita de aliis.
Secundo probatur idem, quia omnes intellectiones ejusdem intellectus habent similem habitudinem ad intellectum, identitatem essentialem vel accidentalem, sicut patet de omni intellectu causato et ejus intellectionibus , quia videntur perfectiones ejusdem generis: ideo si aliquae habent receptivum, et omnes ; et si aliqua est accidens, et quaelibet. Sed aliqua non potest esse accidens in primo ex praecedente conclusione, quia non intellectio suiipsius; ergo nulla est sibi accidens.
Tertio sic (b) : intelligere, si potest esse accidens, reciperetur in intellectu ut in subjecto ; ergo et in illo intelligere quod est idem intellectui, et ita perfectius intelligere erit in potentia receptiva respectu imperfectioris, quod est absurdum.
Quarto sic (c) : Idem intelligere potest esse plurium objectorum ordinatorum: ergo quanto perfectius, tanto plurium: ergo perfectissimum quo impossibile est perfectius intelligi, erit idem omnium intelligibilium. Intelligere primi sic est perfectissimum; ergo idem est omnium intelligibilium, et illud quod est sui, est idem sibi ex propositione praecedente; ergo et intelligere omnium est idem sibi.
Quinto posset (d) sic argui : Iste intellectus non est nisi quoddam intelligere, sed iste intellectus est idem omnium, ita quod non potest esse alius alicujus alterius objecti: ergo nec intelligere aliud, ergo idem est intelligere omnium.
Sophisma est Accidentis ex identitate aliquorum inter se, absolute concludere identitatem respectu tertii, respectu cujus extrahantur, ut patet a simili. Intelligere est idem quod velle, si ergo intelligere ipsum est alicujus: ergo ipsum velle erit ejusdem: non sequitur, sed tantummodo sequitur quod velle est aliquid quod est ejusdem, quia intelligere est aliquid ejusdem, ita quod divisim inferri potest, non conjunctim propter accidens.
Item intellectus (e) primi habet unum actum adaequatum sibi et coaeternum, quia intelligere se, qui actus est idem sibi; igitur non potest habere alium, sed consequentia non valet: exemplum de beato qui simul videt Deum et alia, etiamsi videat Deum secundum ultimum capacitatis suae, sicut de anima Christi ponitur, adhuc potest videre aliud.
(f) Item arguitur, intellectus iste habet in se per identitatem perfectionem maximam intelligendi: ergo et omnem aliam. Respondetur, non sequitur, quia alia quae minor est prima, potest esse causabilis, et ideo differre ab incapabili , maxima autem non potest.