IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Dico ergo quod ratio initerabilitatis Baptismi, etc. Subjicit hic probationem conclusionis a priori esse quidem institutionem divinam, cujus congruitatem probat. Sed hanc rationem carpit Soto, quia, inquit, institutionem hanc non legimus in Evangelio expresse, in eam tandem ipse consentit, et merito, quia de ea dubitari nequit. Alensis. D. Thomas in 4. hac distinctione, D. Bonaventura, Richardus et alii id concedunt, et supponunt Patres ex verbis Apostoli citatis ; et testis est traditionis Stephanus Papa apud Cyprianum, et Augustinus supra citatus, qui dicit eam esse traditionem Apostolicam, sicut ex canone Apostolorum citato patet.
Et ratio patet, quia Ecclesia nihil quoad substantiam Sacramenti potest mutare, ex Tridentino sess. 21. cap. 2. neque quoad efficaciam. Certum autem est, apud omnes, Sacramentum Baptismi denuo iteratum circa baptizatum non solum illicite, sen etiam invalide fieri, ita ut nihil ei conferat per modum Sacramenti. Demus etiam in bona fide fieri, et citra peccatum, ut quando datur sub conditione ei, qui alias fuit baptizatus, quamvis non constet, sed dubitetur de ejus Baptismo, vel certe si detur etiam absolute ex inadvertentia, aut ignorantia invincibili; ergo competit ex institutione Baptismum iteratum esse nullum in reipsa, seu iterari non posse valide aut licite; proinde Hugo de sancto Victore referens id in Patrum institutionem. intelligendus est quantum ad explicitam veritatem, quae
. ex traditione Ecclesiae, ejusque declaratione habetur, non vero quoad originariam institutionem non rebaptizandi.
Prima ratio congruae institutionis desumpta ex peccato originali, quod iterari nequit, et contra quod primario institutionem suam habet Baptismus ; et secunda congruitas ex plenitudine indulgentiae habitae in Baptismo, est communis: eam tradit D. Thomas, D. Bonaventura, Richardus et Alensis. Utraque recte reduci potest ad congruentiam seu rationem quam Patres allegati adducunt ex Apostolo, per similitudinem Baptismi ad mortem et passionem Christi tanquam ad typum, quia incarnatio Christi et mors fuit principaliter in remedium peccati Adami, seu originalis, accessorie vero in remedium actualium et personalium. Et sicut mors Christi non fuit nisi semel per quam consummavit redemptionem omnium, ita etiam Baptismus in quo configuramur Christo,ordinatur in remedium originalis, et semel rite datus consummat liberationem plenariam animae, ab omnibus peccatis et poenis debitis per integram regenerationem hominis in Christo, ideoque recte mors peccati appellatur a Patribus. Congruum etiam fuit, ut ex iteratione Baptismi non sumeret homo libertatem peccandi, sed aliter ipsi provideretur per Poenitentiam ad quam per laborem et confusionem sui perveniret ad salutem. Non iteratur ergo Baptismus, neque congruit sic institui iterabilem, sicut neque mors Christi in remedium peccati iterari non potest, aut debuit, quia ut Christus unica redemptione Sanctos consummavit, ita et Baptismus unica indulgentia perfectissime nobis applicat illam redemptionem, quod non contingit in aliis Sacramentis, sicut in ipso.
In his ergo duobus attenditur specialis similitudo Baptismi ad mortem Christi, unde licet in Eucharistia sit similitudo et imitatio mortis et passionis, non colligitur inde non posse iterari, quia non refertur ad haec, qua iterari debuerunt, neque iterari ea congruit ex congruentia finis, quem semel posita perfecte attigerunt, sicut et Baptismus refertur, et attingit finem completum suae institutionis semel datus. Eucharistia vero, licet repraesentet memoriam passionis, tamen cum detur per modum pastus, et in ordine ad perseverantiam, quam semel communicatus non attingit complete, sicut Baptismus renovationem quoad culpam et poenam, ideo iterari potest: Hoc facite in memoriam commemorationem, etc. Non est ergo similitudo passionis, ut haec fuit initerabilis, sed tantum memoria ejus, ut fuit exhibita, absolute loquendo ; Baptismus ultra hoc, in fine et effectu et materia circa quam, dicit imitationem ejus.
Alia congruentia, quia Sacramento Baptismi, quis adscribitur familiae Christi et fit membrum corporis ejus, unde sicut admissus in collegium, si offendat potest reconciliari capiti et membris, quamvis per hoc non dicatur admitti in collegium primum, aut inscribi, quia civis peccando non amitcit jura civitatis sed reus est legibus, ita baptizatus offendens, per Poenitentiam reconciliari potest non tamen per poenitentiam fit Christianus, sed supponitur. Huc accommodari potest ratio Augustini tract. 5. in Joan. ubi dicit, quod rebaptizatio infert facto, et sic non verbis, negationem prioris Baptismi,et consignationis habitae per ipsum,et consequenter Christum: Dare inquit, non potes quod jam habet, sed facis negare quod habet, etc. supple Baptismum, supponit enim pro subjecto eum, qui foris est, et nunquam adscriptus Ecclesiae reipsa, ideoque repetitum
Sacramentum, quod est initium et janua per quam intratur in legem Christianam, atque ipsa receptio et consignatio ejus supponit eum nunquam fuisse signatum ; ergo, etc. Responsio ad oppositum magis patebit infra dist. 8.