IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum Christo potuerit conferri summa gratia, quae potuit conferri creaturae?
Alensis 3. part.quaest. 12. membr. 2. Divus Thomas 3. part. quaest. 7. art. 9. et hic quaest. 3. art. 2. Divus Bonaventura art. 1. quaest. 1. Richardus art. 1. quaest. 4. Durand. quaest. 2. Gabriel quaest. 1. Paludanus quaest. 1. Major quaest. 3. Suarez 3. part. tom. 1. dist. 22. sect. 2. Vasquez 3. part. disp. 45. 47. Vide Scotum 2. Metaph. quaest. ult. et 1. Physic. quaest. 12.
Circa primum arguitur quod non. Anima Christi non potest esse summum gratificabile, quia non est summa natura intellectualis ; igitur nec summam gratiam potuit recipere. Probatio consequentiae, quia natura intellectualis excellentior est capax majoris perfectionis et excellentioris, quia capacitas perfectionis est secundum gradum naturae perfectibilis.
Hic dicitur quod animae Christi dabatur habitus quidam supernaturalis, per quem augebatur capacitas illius naturae, ut sic possit recipere majorem gratiam. Contra, natura excellentior fuit capax ejusdem habitus vel alterius perfectioris, et per illud esset capax majoris gratiae, et ita semper natura excellentior est magis gratificabilis, quam natura ista, sive ex habitu sive ex se ; et ita si proportio est perfectibilis ad perfectionem, nunquam potest ista habere maximam gratiam possibilem conferri creaturae. Praeterea, nec potest ibi conferri ille habitus, quia cum gratia sit actus primus supernaturalis, non praesupponit aliquem alium actum praevium supernaturalem.
Praeterea, gratia, quam anima Christi potuit recipere, necessario esset finita, et in certo gradu, quia in facto esse et non in fieri ; sed ultra istum gradum posset fieri gratia major. Probo, quia si intelligatur gratia in aliquo gradu majori, non propter hoc intelligitur infinita, sed finita ; gradus enim finitus non repugnat perfectioni creaturae ; ergo non est contradictio fieri aliquid perfectius isto, et illud non esset aliqua forma in specie alia a gratia, quia ista species est suprema in perfectionibus supernaturalibus.
Praeterea, si gratia animae Christi esset in termino, ut non posset omnino major illa esse, aut hoc esset propter rationem in se, aut propter aliquid ex parte efficientis, aut susceptivi. Non primo modo, quia ipsa est participatio charitatis infinitae, et ita potest in infinitum crescere, antequam deveniat ad charitatem quam participat ; nec secundo modo, quia efficiens est infinitum ; nec tertio modo, quia forma recepta semper ampliat capacitatem recipientis, quia charitas dilatat.
Praeterea, si posset habere gratiam summam creabilem, tunc posset habere gratiam, cui nulla esset aequalis. Probatio consequentiae, quia quod per superabundantiam dicitur, uni soli convenit o. Topic. Consequens est falsum, quia posset Deus aliam naturam humanam aequalem, vel Angelicam naturam assumere, et ei conferre aequalem gratiam.