REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Amor creaturae non est proprius Spiritus sancti, sed ei appropriatur, siculi Verbo esse declarativum ; et nulli personae divinae est intrinsecus, aut necessarius respectus ad creaturas.
Secundo videndum, quod hujusmodi amor non sit proprius alicui personae, quia hujusmodi amor respectu objecti secundarii non importat nisi respectum tantum rationis ; nullus autem respectus rationis est alicui personae proprius maxime ad extra, secundum esse existentiae creaturae, quia si esset proprium alicui personae, esset proprium Spiritui sancto, et ita vel Spiritus sanctus non necessario procederet, vel Deus amaret necessario aliquid aliud a se. Praeterea, respectus non potest esse magis necessarius extremo, quia utrumque extremum praeexigit; sed nihil aliud a Deo in quocumque esse est ex se necessarium ; ergo nullus respectus ad quodcumque aliud a Deo in quocumque esse est necessarius simpliciter ; igitur nec intrinsecus alicui divinae personae. Similiter dicendum est de Verbo, inquantum est notitia declarativa creaturae, scilicet declarare formaliter est commune omni personae sicut actualis intellectio, quia non tantum pater meminit, sed intelligit et vult. Secundum Augustinum declarare autem formaliter pertinet ad actum intelligentiae, et importat respectum rationis, qui est declarantis ad declaratum, et ille est appropriatus Verbo, quia procedit per modum notitiae genitae. Est tamen communis tribus, accipiendo formaliter, sed accipiendo principiative potest esse proprius Patri, quia Pater principiative declarat, sicut assimilat. Uno modo dicitur agens assimilare, alio modo forma, sic importat respectum duplicem ; Primo modo solus Pater declarat Verbo. Dicit enim Verbum relationem originis, et relationem declarationis formalis, quae appropriatur sibi ex vi productionis suae, et pro tanto dicitur Verbum notitia declarativa potius, quam alia persona ; et eodem modo quo ad aliquid est dicendum de respectu appropriato Spiritui sancto, quoad omnia volita. Unde nullus respectus rationis est proprius, sed appropriatus tantum.
Item, nulla perfectio simpliciter potest esse propria alicui personae, quia secundum Anselmum Monol. 14. Perfectio simpliciter melior est suo opposito, ita quod melius est ipsum non ipso, id est, quocumque incompossibili sibi. Sed si esset aliquod tale proprium uni personae, esset incompossibile alteri, et sic non esset in ea perfectio simpliciter.
Dices, quod Anselmus ibi excipit relationes, dicens, quia quidquid est praeter relativa, aut tale est ut ipsum omnino melius sit quam non ipsum, aut tale ut non ipsum in aliquo melius sit quam ipsum.
Dico quod Anselmus excludit relationes, quia non sunt perfectiones simpliciter. Unde ostendit ibi aperte quod relatio non est perfectio simpliciter, quia secundum eum perfectio simpliciter est melius in omni esse ; unde si aliquid tale esset proprium uni personae, esset incom possibile alteri. Nec valet dicere aliter, sicut aliqui dicunt, quod diligere est proprium Spiritui sancto, non propter istud, sed quia ostendit affectionem remotam, qua dicitur diligere creaturam, sicut Filius ex vi productionis habet respectum declarantis ad declaratum ; unde Pater dicit Verbo, non autem arte, nec aliquo alio. Unde in Spiritu sancto et in Filio est relatio rationis consequens originem necessario.
Contra hoc est prima ratio, et arguitur secundo sic: Quod convenit ex vi productionis personae propriae, necessario convenit sibi, et per consequens Spiritui sancto necessarius erit amor creaturae ; igitur impossibile est Spiritum sanctum esse, et creaturam non diligi, et ita necessario diligit eam.
Item, iste respectus quem habet Verbum ad lapidem, quem non habet Pater, nec Spiritus sanctus, si consequitur ex vi productionis, ut proprium, sic erit ad lapidem, ut est in memoria paterna, aut in intelligentia sua productum in esse agnito? Si primo modo, ista relatio erit realis, quia relatio originis inter realiter distincta est realis ; si autem ponis lapidem in memoria, ut facit ad gignitionem Verbi, Verbum erit lapidis sicut essentiae. Et praeterea cum lapis, per te, ut ibi est in esse intelligibili distinctus ab essentia divina, non sit formaliter infinitus, ut in memoria, essentia non includit ipsum per identitatem. Si etiam exprimitur virtute productionis realis, consequitur realem originationem respectus fundatus super lapidem, ut expressus et fundatus super lapidem in memoria, et sic simul cum essentia in memoria esset ratio exprimendi Verbum, quia Verbum producitur de his quae sunt in memoria Patris.
Item, posito, per impossibile, quod solum esset lapis in memoria paterna, et non extra, sicut aliquando est in mea, si Pater exprimeret actualem notitiam ejus, vere esset cognitio, et vere Verbum lapidis.
Item, tunc intellectus paternus vilesceret, quia lapis esset ratio movendi intellectum divinum ad exprimendum Verbum, inquantum est ejus, et sic infinitum. Nihilominus hoc sequitur, si omnia simul exprimat de memoria sua, inquantum distinctis respectibus ex natura productionis respicerent memoriam, ut eam consequentia in esse intelligibili distincto, et sic essent tot verba quot respectus, et esset notitia cujuslibet expressa ; ideo dicendum quod nec in Verbo, nec amore notionali, qui est Spiritus sanctus, est ponere aliquem respectum proprium. Qualiter autem Verbo videt Pater, et non arte, vide dist. 32. quaest, 1. primi Oxoniensis.