Theophylactus. Quoniam dives, audita opum abiectione, tristatus fuit, dominus admiranter locutus est; dicit enim videns autem iesus illum tristem factum, dixit: quam difficile qui pecunias habent in regnum dei intrabunt. Non dicit: impossibile est eos intrare, sed difficile; possunt enim per divitias adipisci superna, sed difficile est: quia viscosiores sunt visco divitiae, et vix evellitur animus occupatus ab eis: sed subsequenter ut impossibile hoc indicat, cum dicit facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum dei. Nam sive per camelum animal intelligas, sive funem nauticum crassum; quocumque modo impossibile est quod foramen acus totum capiat camelum. Si igitur facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem salvari, et hoc quod facilius est, impossibile est; impossibilius ergo est salvari divitem. Quid igitur dicendum? equidem quod vere sic habet, divitem servari non posse. Neque mihi dicas, quod salvatus sit dives quispiam, qui sua dederit: non enim dives salvatus est, sed quia pauper factus, vel dispensator existens servatus est, non dives. Aliud est enim dispensator, aliud dives: dives est qui sibi divitias reservat, dispensator vero cui divitiae propter alios concreditae sunt. Chrysostomus in ioannem. Abraham quidem possidebat opes pauperibus; et qui iuste eas possident, quasi suscipientes a deo dispensant in divinis mandatis; qui vero contra deum acquisierunt, et in expendendo faciunt illud idem, meretricibus et parasitis dantes, vel humi abscondentes, egenis vero nihil impendentes.
Non ergo prohibet ditari, sed opibus famulari: vult necessariis ut eis utamur, non ut custodiamus: nam famuli est custodire, sed domini dispensare. Si conservari eas vellet, non tradidisset eas hominibus, sed sineret in terra iacere.
Theophylactus. Porro attendas illud quod divitem quidem impossibile dicit salvari, possidentem vero divitias difficile; quasi dicat: dives, qui captus est a divitiis, et famulatur eis, non salvabitur; habens vero illas, scilicet qui eis dominatur, vix salvabitur causa humanae fragilitatis. Conatur enim nos diabolus supplantare quoadusque possidemus divitias, et difficile est aufugere decipulas eius: ideoque bonum est paupertas, et quasi tentatione carens.
Chrysostomus. Nulla enim est divitiarum commoditas, anima patiente penuriam; nec laesio paupertatis, anima divitiis affluente. Si autem ditescentis indicium est nullius egere, et pauperascentis indigere; palam est quod magis esse pauperem facit magis ditescere: facilius est enim quod quis in paupertate quam in divitiis opes contemnat: neque enim talis est ambitus ut per magis habere sedetur; sed per hoc consuevit magis accendi, sicut ignis quando maiorem suscipit escam.
Quae autem mala videntur esse inopiae, communia sunt; quae vero divitiarum, propria sunt earum. Augustinus de quaest.
Evang.. Divitem ergo hic appellat cupidum rerum temporalium, et de talibus superbientem. His divitibus contrarii sunt pauperes spiritu, quorum est regnum caelorum. Mystice autem facilius est christum pati pro dilectoribus saeculi, quam dilectores saeculi ad christum posse converti.
Cameli enim nomine se intelligi voluit, quia sponte humiliatus infirmitatis nostrae onera sustulit. Per acum autem punctiones significat, per punctiones dolores in passione susceptos; foramen autem acus dicit angustiam passionis.
Chrysostomus in matthaeum.
Hic autem sermo quasi gravis transcendebat discipulorum virtutem; unde sequitur et dixerunt qui haec audiebant: et quis potest salvus fieri? hoc dixerunt discipuli, non de se, sed de toto mundo timentes. Augustinus. Cum autem incomparabiliter maior sit turba pauperum, quae, divitibus perditis, potest salvari; intellexerunt, omnes qui divitias amant, etiam si adipisci nequeant, in divitum numero deputari.
Sequitur ait illis: quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud deum: quod non ita intelligendum est, quasi dives cum cupiditate et superbia in regnum dei sit intraturus; sed possibile est deo ut a cupiditate et superbia ad caritatem et humilitatem convertatur. Theophylactus.
Apud homines ergo, quorum serpit intentio ad terrena, impossibilis est salus, ut dictum est; apud deum vero possibilis est. Cum enim homo consiliarium habet deum, et iustificationes et doctrinas paupertatis imbiberit, necnon eius auxilium invocet, hoc fiet possibile. Cyrillus. Congrue autem dives cum multa contempserit, recompensationem expectabit; qui vero parva possidens ea abdicavit, quid ei sperandum esset, quaerere decebat; unde sequitur ait autem Petrus: ecce dimisimus omnia. Matthaeus addit: quid ergo erit nobis? beda. Quasi dicat: fecimus quod iussisti: quid igitur dabis nobis praemii? et quia non sufficit dimittere omnia, iungit quod perfectum est, dicens et secuti sumus te. Cyrillus. Illud autem necesse est dicere, quod paucis abrenuntiantes, quantum spectat ad propositum et obedientiam, pari lance cum opulentis penduntur, paribus utentes affectibus, dum rerum quas possident abiectionem ultro inferunt; unde sequitur amen dico vobis: nemo est qui reliquerit domum aut parentes aut fratres aut uxores aut filios aut agros propter regnum dei, et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in saeculo futuro vitam aeternam.
Elevat ad acceptissimam spem omnes audientes, iureiurando promittens, dum apponit sermoni amen. Doctrina enim divina mundum vocante ad fidem christi, forsitan aliqui respicientes parentes infideles, noluerunt eos turbare veniendo ad fidem; et similis est ratio aliorum germanorum.
Deserunt autem quidam patrem et matrem, et totius parentelae amorem despiciunt propter amorem christi.
Beda. Sensus igitur iste est: qui propter regnum dei inquirendum omnes affectus contempserit, omnes saeculi divitias, delicias risusque calcaverit, multo plura in praesenti recipiet. Cuius sententiae occasione, quidam Iudaicam mille annorum fabulam post resurrectionem iustorum aedificant, quando omnia quae propter deum dimittimus, multiplici nobis sint fenore reddenda, et insuper vita aeterna donanda: nec vident inexperti, quod si in ceteris digna sit repromissio, in uxoribus tamen, iuxta alios evangelistas centenis, appareat turpitudo; praesertim cum dominus in resurrectione non esse nubendum testetur; et iuxta marcum, ea quae dimissa fuerint, in hoc tempore cum persecutionibus accipienda confirmet, quasi in illis mille annis abesse dogmatizant. Cyrillus.
Hoc ergo dicimus, quod omissis temporalibus et carnalibus, multo maiora sibi aliquis vindicabit: quoniam et apostoli, cum pauca dimiserint, obtinuerunt multiplicia dona charismatum, et celebres reputati sunt ubique. Erimus ergo similes illis: si domum quis dimittat, recipiet mansiones supernas, si patrem, patrem habebit caelestem; si a germanis recesserit, in fratrem hunc recipiet christus; cum dimiserit coniugem, inveniet divinam sapientiam, a qua procreabit spiritales fructus, inveniet ierusalem caelestem, quae est mater nostra; a fratribus etiam et a sororibus sui propositi glutino spirituali colligatis, multo in hac vita gratiosiorem recipiet caritatem.