Remigius. Saepe dominus mysteria suae passionis discipulis praedixit, ut quando acciderent, tanto levius ea ferrent quanto praecognita haberent: et ideo hic dicitur conversantibus autem eis in Galilaea, dicit illis iesus: filius hominis tradendus est in manus hominum, et occident eum.
Origenes in Matth.. Videntur quidem haec illis quae supra dixerat similia esse, ut facile quis dicat, dominum eadem ipsa repetere; quod non est ita; tradendum enim superius non est dictum: hic autem non solum tradendum, sed etiam in manus hominum tradendum audivimus.
Traditum igitur apostolus filium narrat a deo patre; sed etiam contrariae potestates eum in manus hominum tradiderunt.
Hieronymus. Semper autem prosperis miscet tristia: si enim contristat eos quia occidendus est, debet laetificare quod subditur et die tertia resurget. Chrysostomus in Matth.. Neque enim multum tempus dixit quo in morte maneret; sed tertia die se dixit resurrecturum.
Origenes in Matth..
Praedicente autem haec domino, tristati sunt discipuli: unde sequitur et contristati sunt vehementer, non attendentes ad illud quod dixerat et tertia die resurget, nec considerantes quis esset cui ad destruendam mortem trium dierum tempus sufficeret. Hieronymus. Porro quod contristabantur vehementer, non de infidelitate venit: verum pro dilectione magistri, nihil de eo sinistrum et humile patiuntur audire.