Quod in ipso non sunt duo supposita.
Alii vero praedicta inconvenientia vitare volentes, posuerunt quidem in christo animam corpori fuisse unitam, et ex tali unione quendam hominem constitutum fuisse, quem dicunt a filio dei in unitatem personae assumptum, ratione cuius assumptionis illum hominem dicunt esse filium dei, et filium dei dicunt esse illum hominem. Et quia assumptionem praedictam ad unitatem personae dicunt esse terminatam, confitentur quidem in christo unam personam dei et hominis, sed quia hic homo, quem ex anima et corpore constitutum dicunt, est quoddam suppositum vel hypostasis humanae naturae, ponunt in christo duo supposita et duas hypostases: unum naturae humanae, creatum et temporale; aliud divinae naturae, increatum et aeternum.
Haec autem positio licet ab errore Nestorii verbotenus recedere videatur, tamen si quis eam interius perscrutetur, in idem cum Nestorio labitur. Manifestum est enim quod persona nihil aliud est quam substantia individua rationalis naturae, humana autem natura rationalis est: unde et ex hoc ipso quod ponitur in christo aliqua hypostasis vel suppositum naturae humanae, temporale et creatum, ponitur etiam aliqua persona in christo, temporalis creata: hoc enim est quod nomine suppositi vel hypostasis significatur, scilicet individua substantia. Ponentes ergo in christo duo supposita vel duas hypostases, si quod dicunt intelligunt, necesse habent ponere duas personas.
Item. Quaecumque supposito differunt, ita se habent, quod ea quae sunt propria unius, alteri convenire non possunt. Si ergo non est idem suppositum filius dei et filius hominis, sequitur quod ea quae sunt filii hominis, non possunt attribui filio dei, nec e converso. Non ergo poterit dici deus crucifixus, aut natus ex virgine: quod est Nestorianae impietatis.
Si quis autem ad haec dicere velit, quod ea quae sunt hominis illius, filio dei attribuuntur, et e converso propter unitatem personae, quamvis sint diversa supposita, hoc omnino stare non potest. Manifestum est enim quod suppositum aeternum filii dei non est aliud quam ipsa eius persona. Quaecumque igitur dicuntur de filio dei ratione suae personae, dicerentur de ipso ratione sui suppositi. Sed ea quae sunt hominis, non dicuntur de eo ratione suppositi, quia ponitur filius dei a filio hominis supposito differre. Neque igitur ratione personae de filio dei dici poterunt quae sunt propria filii hominis, ut nasci de virgine, mori, et similia.
Adhuc. Si de supposito aliquo temporali dei nomen praedicetur, hoc erit recens et novum. Sed omne quod recenter et de novo dicitur deus, non est deus, nisi quia factum est deus. Quod autem est factum deus, non est naturaliter deus, sed per adoptionem solum. Sequitur ergo quod ille homo non fuerit vere et naturaliter deus, sed solum per adoptionem: quod etiam ad errorem Nestorii pertinet.