Tu autem. Narrata passione, hic procedit ad orationem: et circa hoc duo facit. Primo petit divinum auxilium. Secundo petit praestiti auxilii fructum, ibi, narrabo nomen tuum. Circa primum duo facit. Primo petit divinum auxilium in generali.
Secundo per se in speciali, ibi, erue a framea.
Circa primum duo facit. Primo petit accelerationem auxilii. Secundo auxilii necessitatem. Dicit ergo quantum ad primum: sic fecerunt: foderunt manus meas et pedes meos etc. Sed tu domine, ne elongaveris auxilium tuum a me, idest ne differas praebere mihi homini christo auxilium divinitatis; quasi dicat: factum est, quia liberatus est a morte per gloriam resurrectionis, quae non est elongata: quia post triduum resurrexit. Et fuit christus resurgens: 1 Cor. 15: christus resurgens ex mortuis primitiae dormientium: Ps. 56: exurgam diluculo. Ad defensionem meam conspice: quasi dicat: ad hoc necessarium est auxilium tuum mihi, scilicet ad defensionem. Sub umbra alarum tuarum protege me etc.. Defende me, scilicet contra persequentes ad mortem, et contra Daemones ne detineant in Limbo. Sic ergo petiit ne corpus resolvatur in cineres, et ne anima detineatur in inferno: Act. 2: solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum: Psal. 37: ne derelinquas me etc..