In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Oportet te iterum, " seilicet Antichristo mortuo, " prophetare, " id est, ad aedificationem hominum occulta praedicere, " populis, et gentibus, ei linguis, et regibus multis " Matth. XXIV, 14 : Praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet consummatio.
Hic sunt dubitabilia.
Primo, dubitatur super illo verbo v. 1 : " Et vidi alium Angelum. " Contra : Habacuc, III, 4 : Ibi abscondita est fortitudo ejus, etc.
Responsio. Abscondita est in hoc quod fuit mortuus : sed fortis apparuit, cum mortem moriens superavit : fortior, cum a morte virtute propria resurrexit : fortissimus, cum per mortem daemones dejecit, et de limbo Sanctos extraxit. Zachar. IX, 11 : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua.
Secundo, quaeritur super illo verbo v. 2 : " Et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram. " Quare hoc fecit?
Responsio Haymonis : " Deus omnipotens fortiora membra super fluctus maris, infirmiora vero super soliditatem terrae constituit."
Tertio, quaeritur super illo verbo v. 4 : " Signa quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere, etc. " Contra : Supra, I, 11 : Quae vides, scribe in libro. Item, Infra, xxii, 10 : Ne signaveris verba prophetiae libri hujus.
Responsio. Talia sunt signanda, et etiam aperienda : signanda sunt vel claudenda infidelibus et malis, revelanda sunt bonis. Propter primum dicitur hic:
" Signa quae locuta sunt, etc. " propter secundum, infra, " Ne signaveris, etc. "
Quarto, quaeritur super illo verbo v. 6 : " Et juravit per viventem in saecula saeculorum. " Contra: Deus prohibet jurare, Matth. v, 34 : Nolite jurare omnino : sed non debet facere quod prohibet.
Responsio Bedae : " Angelus per viventem in saecula jurat, dum Christus in nomine Patris veniens incommutabili veritate sua dicta confirmat. " Haymo aliter solvit, dicens : " Homines recte jurare prohibentur, qui saepe in juramento falluntur. Ipse vero qui est veritas numquam fallitur, et ideo potest jurare qui falli non potest. Juramentum autem ejus est omnis sermo ipsius : quia quidquid loquitur, absque ulla ambiguitate completur. "
Quinto, quaeritur super illo verbo v. 8 : " Vade, et accipe librum apertum, etc. " Contra : Lucae, XXIV, 45 : Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, etc. : ergo tunc Joannes accepit librum apertum. Quid est ergo quod dicitur nunc accipere hic ?
Responsio. Hic dicitur Joanni in persona Praedicatorum futurorum, qui nondum acceperant officium praedicandi, sed erant accepturi. Vel, hoc dicitur Joanni hic ut librum accipiat, id est, resumat officium praedicationis quod propter exsilium intermiserat.