PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Dicit igitur :
" Mandata nosti. "
Cum enim mandata moralia de naturali jure sint, omnis homo usum rationis habens, mandata novit.
Et hoc est quod dicit: Mandata nosti, " hoc est, notitiam habes mandatorum. Et ideo quid agere debeas, quaerere non oportet. Psal. IV, 6 et 7 : Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona ? Signalum est super nos lumen vultus tui, Domine : quod scilicet ostendit quid faciendum, et quid non faciendum sit. Baruch, IV, 4 et 5 : Beati sumus, Israel, quia quae Deo placent manifesta sunt nobis. Animsequior esto, populus Dei. Ideo, Exod, xx, 18, dicitur: Cunctus autem populus videbat voces : quia vox mandatorum per naturale judicium rationis ad omnes pervenit.
Sic igitur " mandata nosti. "
" Non occides. "
Attende quod quia ista quaesivit: Quid faciens vitam aelernam, etc, ideo Dominus non facit mentionem, nisi de his mandatis quae consistunt in exteriori opere : et ideo de his tribus mandatis, quae ordinant ad Deum, nullam penitus facit mentionem : nec de duobus ultimis qui consistunt in concupiscentia cordis. Quamvis enim secundum mandatum videatur esse in verbo, non tamen est in verbo : quia in vanum accipere nomen est in cordis vanitate. Ea autem quae consistunt in opere, ordinant secundum duas partes justitiae, quae sunt declinare a malo, et facere bonum. Et apud nos quidem prius est declinare a malo quam facere bonum. In hac autem parte justi- tiae, quae est declinare a malo, ordinant mandata quatuor, secundum quod sunt majoris nocumenti contra proximum.
Et primum quidem, quod est contra nocumentum personae proximi, est : " Non occides. " In quo omne nocumentum, quod in personam proximi cadere potest, prohibetur. Fit autem duobus modis nocumentum in personam proximi : nocumenti scilicet irrogatione, et beneficii subtractione. Nocumenti irrogatione : sicut quando consilio, vel voluntate procurante, vel verbere persona proximi laeditur. Matth. v, 21 : Non occides : qui autem occiderit, reus erit judicio. Benelicii autem subtractione : sicut quando liberare possum, et non libero : vel pascere possum, et non pasco : et sic moritur homo, per mei beneficii subtractionem, sicut dicit Augustinus : " Pasce fame morientem : " quod si non paveris, occidisti. " Proverb. XXIV, 11 : Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses.
Hoc est igitur quod dicit : " Non occides. "
" Non moechaberis. "
Moechia adulterium est, quod secundum locum tenet in nocumento proximi : quia illud est nocumentum quod infertur in fide thori, in adjutorio quod datum est homini ad salutem speciei, ex quo capere debet naturae fugientis pignus. Matth. v, 27 et 28 : Dictum est antiquis : Non maechaberis. Ego autem dico vobis, quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo. Et ideo moechia committitur opere, et voluntate, et machinatione.
" Non furtum facies. "
Hoc est tertium contra nocumentum, quod irrogatur proximo in his quae concessa sunt proximo ad solalium vitae, et ad subslantiae individualis suslent.itionem. Et prohibetur in eo omnis modus rapinae, scilicet furti, fraudis, doli, seu quocumque modo aliquis potest ab alio in bonis damnificari. Ad Roman. XIII, 9 : Non furaberis . Idem, Joan. x, 1 : Qui non intrat per ostium in ovile, ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Et sic multi latrones sunt in honis Ecclesiarum, qui nihil juris habent,sed invito Domino cujus sunt bona, aliena contrectantur.
" Non falsum testimonium dices. "
Hoc est contra nocumentum in verbo. Et prohibetur omne mendacium, praecipue tamen prohibetur mendacium perniciosum, et hoc est quod omnibus nocet, et nulli prodest. Fit autem tribus modis ut dicit Augustinus in libro de Mendacio, scilicet, cum mendacio alicujus aliquis perdit virtutem, vel honorem, vel aliquam virtutis conditionem, sicut virginitatem. Secundo autem modo, quando mendacio alicujus aliquis perdit vitam, vel sanitatem, vel aliquid hujusmodi in corpore. Tertio modo, cum mendacio alicujus aliquis perdit bona fortunae. Hoc enim mendacium nocet mentienti, nocet damnum patienti, nocet etiam damnum inferenti, quia perdit animam. Et de hoc intelligitur quod dicitur, Sapient. I, 11: Os autem quod mentitur, occidit animam. Psal. v, 7 : Perdes omnes qui loquuntur mendacium.
Deinde ponit unum quod est secundum partem illam justitiae, quae est facere bonum, dicens :
" Honora patrem tuum et matrem. "
Hoc autem ideo praecipitur, quia debilitatur virtus in parentibus : et ideo in- digent sustentatione filiorum. Honor aulcm ille consistit in reverentia debita, et obedientia devota, et sustentatione corporali. Eccli. III,7 : Qui honorat patrem suum, vila vivet longiore : et qui obedit patri, refrigerabit matrem. Exod. xx, 12 : Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram. Tobiae, IV, 3 et 4 : Honorem habebis matri tuae omnibus diebus vilae ejus. Memor enim esse debes quae et quanta pericula passa sit propler te in utero suo. Eccli. III,8 et 9 : Qui timet Dominum honorat parentes : et quasi dominis serviet his qui se genuerunt in opere, et sermone, et omni patientia.
Haec igitur sunt illa mandata in factis, de quibus ille quaesivit consistentia. Et quia nihil quaesivit de cordis perfectione, constat istum, sicut dicit Chrysostomus, fictum fuisse. Credens enim fuit, quod lex esset in factis, et non in cordis devotione.
" Qui ait, "
Scilicet princeps : " Haec omnia custodivi, " in opere, " a juventute mea. " Et sic se ad proximum ostendit innocentem. Psal. lxx, 17 : Deus, docuisti me a . juventute mea: et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua. Thren. III,27 : Bonum est viro, cum portaverit jugum, scilicet Domini, ab adolescenlia sua. Psal. cxviii, 128 : Ad omnia mandata tua dirigebar: omnem viam iniquam odio habui.
" Quo audito, Jesus ait ei : Adhuc unum tibi deest : omnia quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo. "
Hic incipit tangere viam perfectionis consiliorum.
Et habet paries duas : in quarum prima viam perfectionis proponit: in se- cunda autem, ex refutatione viae illius, discipulos instruit.
De prima dicit: " Quo audito. " Quod tamen ante scivit, sed audiri ab aliis ex hoc instruendis, voluit.
" Jesus ait ei, " inslruens eum de ulteriori perfectione : sicut petit Psalmista, Psal. XVI, 5 : Perfice gressus meos in semilis tuis, ut non moveantur vesligia mea, hoc est, perfiendos doce.
" Adhuc unum tibi deest. "
Tria dicit : in quorum primo, mandata factorum exteriorum perfectioni non suflicere ostendit : in secundo, impedimenta perfectionis amovere instruit : tertio, quod perfectum est adjicit.
Dicit igitur : " Unum tibi deest, " hoc est, unum quod reddit hominem totum indivisum in corde. Et hoc est unum vere uniens, quod suis petit Dominus, Joan.XVII, 22 : Ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Luc. x, 42 : Unum est necessarium. Ut scilicet homo non divisus sit in ea quae sunt mundi, et in ea quae sunt Dei. I ad Corinth. VII,33 : Qui cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori suae, et divisus est. Econtra de divinis hominibus, qui non cogitant nisi quae sunt Dei, dicitur, Joan.XVII, 23 : Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. Sic, Act. IV, 32 : Multitudinis credentium erat cor unum, hoc est, indivisum : et anima una, scilicet per diversas sollicitudines et curas et affectiones indivisa. Osee, x, 2 : Divisum est cor eorum, nunc inleribunt.
" Omnia quaecumque habes vende. "
Ecce remotio impedimenti perfectionis.
Dicit autem duo, scilicet, distractionem rerum, et collocationem earum in tuto.
De distractione dicit : " Omnia quae-cumque habes vende. " Hieronymus in Proaemio galeato : " Si habes in pote-" state tua rem tuam, vende : si non " habes, projice. Credenti totus mundus " divitiarum est : infidelis etiam obolo " indiget. "
Dicit autem : " Omnia vende, " quia si partem retineat, accidit ei sicut Ananiae et Saphirae qui fraudaverunt de pretio agri : et ideo percussi sunt sententia Domini . II ad Corinth. VI, 10 : Tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.''
Hac igitur de causa dicit : " Omnia quaecumque habes. " Si enim aliqua abstulit violenter ei mundus, non poterit vendere : sed patientia damni est pro merito eleemosynae. Ad Hebr.x, 34 : Rapinam honorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscenles vos habere meliorem et manentem substantiam.
Sic igitur dicit : Omnia quae habes " vende, " ad formam Apostolicam. De qua dicitur, Act. IV, 34 et 35 : Quotquot possessores agrorum erant aut domorum, vendentes offerebant pretia eorum quae vendebant, et ponebant anle pedes Apostolorum : dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat. Vendebatur ergo non pro avaritia, sed ut melius pretium quam praedium dignis pauperibus distribueretur.